Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q

AD APOLLINE M. ODE XXXI.

UID dedicatum pofcit Apollinem Vates? quid orat, de paterâ novum Fundens liquorem? non opimas

Sardinia fegetes feracis:

Non æftuofa grata Calabria

Armenta: non aurum, aut ebur Indicum:

Non rura, quæ Liris quietâ

Mordet aquâ, taciturnus amnis.
Premant Calenâ falce, quibus dedit
Fortuna, vitem: dives & aureis
Mercator exficcet culullis

Vina Syrâ reparata merce,
Dis carus ipfis: quippe ter, & quater
Anno revifens æquor Atlanticum
Impune. me pafcunt olivæ,

Me cichorea, levéfque malva.

Frui paratis & valido mihi,
Latoë, dones, & (precor) integrâ
Cum mente, nec turpem fene&tam
Degere, nec citharâ carentem.

AD LYRAM, ODE XXXII,

POSCIMUS, fi quid vacui fub umbrâ
Lufimus tecum, quod & hunc in annum
Vivat, & plures: age, die Latinum,
Barbite, carmen:

Lesbio primùm modulate civi:
Qui ferox bello, tamen inter arma,

Sive jactatam religârat udo

Littore navim;

Liberum, & Mufas, Venerémque, & illi

Semper hærentem puerum canebat,

Et Lycum, nigris oculis, nigróque
Crine decorum.

O decus Phoebi, & dapibus fupremi
Grata teftudo Jovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque falve
Rite vocanti.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

AD ALBIUM TIBULLUM.

ODE XXXIII.

ALBI, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glyceræ, neu miferabiles
Decantes elegos, cur tibi junior
Læsâ præniteat fide.

Infignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor: Cyrus in afperam
Declinat Pholoën: fed priùs Appulis
Jungentur caprex lupis,

Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic vifum Veneri: cui placet impares
Formas, atque animos sub juga ahenea
Sævo mittere cum joco.

Ipfum me melior cùm peteret Venus,
Gratâ detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Adrie

Curvantis Calabros finus.

IN EPICUREO S. ODE XXXIV.

PARCUS Deorum cultor, & infrequens,
Infanientis dum fapientiæ

Confultus erro: nunc retrorfum
Vela dare, atque iterare curfus
Cogor relictos. namque Diefpiter
Igni corufco nubila dividens,
Plerumque per purum tonantes

Egit equos, volucrémque currum, Quo bruta tellus, & vaga flumina, Quo Styx, & invifi horrida Tænari Sedes, Atlanteúfque finis,

Concutitur, valet ima fummis Mutare, & infignem attenuat Deus, Obfcura promens. hinc apicem rapax Fortuna cum ftridore acuto

Suftulit, hic pofuiffe gaudet.

AD FORTUNAM.

ODE XXXV.

Diva, gratum quæ regis Antium,
Præfens vel imo tollere de gradu

Mortale corpus, vel fuperbos
Vertere funeribus triumphos:

[ocr errors][merged small][merged small]

Te pauper ambit follicitâ prece
Ruris colonus: te dominam æquoris,
Quicumque Bithynâ laceffit

Carpathium pelagus carinâ.

Te Dacus afper, te profugi Scythæ,
Urbéfque, gentéfque, & Latium ferox,
Regúmque matres barbarorum, &
Purpurei metuunt tyranni :

Injuriofo ne pede proruas

Stantem columnam: neu populus frequens
Ad arma ceffantes, ad arma

Concitet, imperiúmque frangat,

Te femper anteit fæva neceffitas,
Clavos trabales, & cuneos manu
Geftans ahenâ: nec feverus

Uncus abeft, liquidúmque plumbum.
Te fpes, & albo rara fides colit
Velata panno: nec comitem abnegat,
Utcumque mutatâ potentes

Vefte domos inimica linquis.

At vulgus infidum, & meretrix retro
Perjura cedit: diffugiunt cadis
Cum face ficcatis amici,

Ferre jugum pariter dolofi.

Serves iturum Cæfarem in ultimos

Orbis Britannos, & juvenum recens
Examen, Eois timendum

Partibus, Oceanóque rubro.

Eheu, cicatricum & fceleris pudet,
Fratrúmque. quid nos dura refugimus
Etas? quid intactum nefafti

Liquimus? unde manus juventus

Metu Deorum continuit? quibus
Pepercit aris? ô utinam novâ
Incude diffingas retufum in
Maffagetas, Arabáfque ferrum.

IN NUMIDE REDITUM.

ET thure, & fidibus juvat

Placare, & vituli fanguine debito Cuftodes Numidæ Deos:

ΤΟ

15

20

25

30

35

40

ODE XXXVI.

Qui nunc Hefperiâ fofpes ab ultimâ

[ocr errors]

Caris multa fodalibus,

Nulli plura tamen dividit ofcula, Quàm dulci Lamiæ, memor

Acta non alio rege puertiæ,

Mutataque fimul toga.

Crefsa ne careat pulchra dies notâ: Neu promptæ modus amphora,

Neu morem in Salium lit requies pedum : Neu multi Damalis meri

Baffum Thrëiciâ vincat amyftide:

Neu defint epulis rofæ,

Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres

Deponent oculos: nec Damalis novo Divelletur adultero,

Lafcivis hederis ambitiofior.

AD SODALES.

10

20

ODE XXXVII.

NUNC eft bibendum, nunc pede libero

Pulfanda tellus: nunc Saliaribus

Ornare pulvinar Deorum

Tempus erat dapibus, fodales. Antehac nefas depromere Cacubum Cellis avitis, dum Capitolio

Regina dementes ruinas,

Funus & imperio parabat,

Contaminato cum grege turpium

Morbo virorum: quidlibet impotens
Sperare, fortunâque dulci

Ebria. fed minuit furorem

Vix una fofpes navis ab ignibus:
Mentémque lymphatam Marcotico
Redegit in veros timores

Cafar, ab Italiâ volantem

Remis adurgens: (accipiter velut

Molles columbas, aut feporem citus
Venator in campis nivalis
Emonia) daret ut catenis
Fatale monftrum. quæ generofiùs
Perire quærens, nec muliebriter
Expavit enfem, nec latentes
Claffe citâ reparavit oras.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Aufa & jacentem vifere regiam
Vultu fereno fortis, & afperas
Tractare ferpentes, ut atrum

Corpore combiberet venenum,
Deliberatâ morte ferocior:
Sævis Liburnis fcilicet invidens,
Privata deduci fuperbo

Non humilis mulier triumpho.

AD PUERUM. ODE XXXVIII.

PERSICOS odi, puer, apparatus:
Difplicent nexe philyrâ corona:
Mitte fectari, rofa quo locorum

Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo. neque te miniftrum
Dedecet myrtus, neque me fub arctâ
Vite bibentem.

25

30

CARMINUM

LIBER SECUNDUS.

AD ASINIUM POLLIONEM.

M

ODE I.

OTUM ex Metello confule civicum,
Bellíque caufas, & vitia, & modos,
Ludúmque Fortunæ, gravéfque
Principum amicitias, & arma

Nondum expiatis un&ta cruoribus,
Periculofæ plenum opus alex
Tractas, & incedis per ignes
Suppofitos cineri dolofo.
Paulùm fevera Mufa tragœdiæ
Defit theatris: mox, ubi publicas
Res ordinâris, grande munus
Cecropio repetes cothurno,

[ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »