Obrázky na stránke
PDF
ePub

istud sobrius siccaverit, eques exinde creatur à Duce; donatúrque torquato insigni dignitatis.

Neque contemnenda sunt horum equitum privilegia: ubicunque enim sunt, et mensis dominantur et tabernis. Vinum cujuscunque generis gratis afferri jubent; et modum cuique præscribunt potandi.

Hi, in omni solenni convivio, ut gladiatores olim Romani ensibus', poculorum numero contendunt: quique plura nec dum ebrius exhauserit, victor evadit, triumphátque seriò. Ebrietatis, autem, judicium hinc peti solet: qui protensum digitum lucernæ ardentis flammulæ rectà potest immittere, quicquid præterea dixerit egerítve, sobrius habetur.

Habe demum, Lector, Zouffenbergæ, sed et Yvroniæ totius leges risúmque, si potes, tene:

Pomeridiana fides irrita esto.
Pocula nemina sua sunto.

Qui meri aliquid ejecerit cottabizando præter spumam, semet incurvans effusum liquorem linguâ absorbeto.

Propinanti respondeat quisque eodem poculo modóque, quo erat provocatus: qui secùs faxit biduum sitiat.

Pocula semper vel plena sint vel vacua: dimidiata qui vel apposuerit minister, vel conviva tulerit, reus esto læsæ societatis.

Ebrium qui sobrius percusserit, intestabilis sit: qui sobrium ebrius, absolvatur.

Quisquis ebrium sobrius spoliaverit, vino interdicatur in perpetuum: qui interfecerit, siti pereat.

Qui siccam salutem precatus fuerit Crapuliæ Imperatori, læsæ majestatis damnetur.

Naturâ vel morbo abstemius, exesto.

Rectilinearis gressus à cœnâ, scelus esto.

Quisquis triduo in urbe manserit, Baccho sacrificet.

Civem qui nuncupaverit mochum aut furem, ferat impunè; qui abstemium, in jus vocator.

Qui vinum aquâ miscuerit, ad caninam mensam damnator. Qui Bacchum juraverit, nec servaverit fidem, intestabilis

esto.

Qui poculo alterum petierit iratus, et vel quid vini effuderit, vel vas ipsum fregerit, proximo die poculis et manum et labra

abstineto.

In vestibulo prætorii scriptum reperi:

"Hæc domus est lætâ semper bonitate repleta.
Hic pax, hic requies, hîc gaudia semper honesta.

Inscript. Stilliard.”

Vel Helotarum Laconicorum more.

CAP. V.

Artes et bellandi mos Yvronibus.

LIPPI ferè sunt omnes, et paralytici; strumâque insignes nobili, quali superbiunt Alpium et Pyrenæorum coloni.

Pictores longè optimi sunt, dum tremulam facit manum ebriosa senectus: ut meritò hîc illud cogites Luciani olos àv νήφων αὐτὸς ἦν, ὅπου ταῦτα μεθύων ποιεῖ.

Sed et poëtas habent plurimos; quos Dux illorum non lauro, quippe religio cuiquam est plantam viti inimicissimam gestare, sed hederâ donavit: sordidum genus hominum, ipsæque fæces imæ plebecula; quibus ego non minùs indignor sacrum illud nomen, quàm Antigenidem suum stomachatum scribit Apuleius, quòd monumentarii ceraulæ tibicines dicerentur. Homuli planè rudes: avaλþáßŋтоi: qui maternos vix norunt rhythmos concinnare. Hi quadris alienis victitant: novis epithalamiis, elegiis, epitaphiis tabernas replent: triumphos disponunt: edunt spectacula; et ita cantionibus præsunt nobiles choragi, ut equites poculis. Unicum illis ferunt ætatem hanc tulisse verè poëtam, quem propter intempestivum veriloquium fame audivi periisse.

Præliantur quidem sæpiùs; socii communis belli: sed semper inermes; nec vel indusiis, Hybernicis armis induti. Pro lanceis, sunt sudes ulmeæ quibus vites inniti solent, acuminatæ, et igne paulùm obduratæ: nec vel dici vel credi potest, quàm illi et strenuè pugnârint, et feliciter vicerint aliquoties. Cautum est, scilicet, ne quis parùm ebrius cum hoste congrediatur: vinum, igitur, audacem facit; audacia sæpiuscule fortunatum.

CAP. VI.

Exequia Burgomagistri. Bacchi Sacrificium.

ILLA ipsâ nocte, quæ testes nos habuit convivii, quidam è burgomagistris, cujus ædes in altiore colliculo sitæ erant, è fenestrâ excidit; quam is, parùm sui compos nec benè palpans, ostium putârat; fractâque cervice, statim expiravit. Cujus exequias, magnâ cum pompâ luctúque, celebratas vidi. Pullo se quisque colore tingebat; proque sertis pampincis, cupressea induebat. Cadaver impositum non sandapilæ, non pyræ; sed dolio semi pleno injectum, in puteo vini pleno non tam sepultum quàm submersum est: nam, ubi Romanis in more erat pyræ altiori glebas thuris, ut loquar cum Lucretio, et omne genus suaveolentium aromatum superinjicere, hîc urnulam quis

• Apul. Asin.

VOL. XII.

D

que vini infundit tumulo, mortuóque valedicit. Statua illi erecta in medio Bacchi atrio, inscripta illorum linguâ hoc carmine *:

"Non patuêre fores: patuit quæ nocte fenestra,

Janua mortis erat, janua honoris erit."

Biduum ego istic tutus mansissem, cùm ad me hospes, "Heus tu," inquit, "latuisti probè, hactenus; sed tertium si adhuc diem egeris, necesse est Baccho sacrifices: illa mihi cura incumbit scilicet, ni in tuam gratiam pejerare malim.”

Cui ego: "Et quis ille mos est, quæso, cui tam necessariò parendum est? Id, si semel cognovero, aut diutiùs permansurus faciam, aut hodierno discessu hoc te metu ac periculo liberabo."

"Vidisti," inquit ille, "heri Bacchi statuam in foro; craterémque, cui unum infundebant, libaturi, duplicémque infusi egressum. Alterutri horum os applices oportet, indéque haurias plus quàm sat est, donec humi procubueris: tum, denique, illo ipso in loco provolutus, destillantis adhuc vini imbre, usque dum desierit, proluaris."

"Sed, amabo, dic mihi seriò," inquam, "num qui unquam peregrini hoc fecerunt."

"Åd unum omnes," inquit ille: "quidam perquam lubentes; alii etiam invitissimi."

66

Ego verò abeo," inquam: "tu modò expedi mihi, sodes, quæ secundas teneat è reliquis Yvroniæ partibus."

Zythæniam ille mihi laudavit, quam alii Pyræniam vocant, sub ditione Tricongii, è nobilissimâ Cantharidum familiâ oriundi: simúlque monstrat viam, satis per se facilem; jubétque valere.

CAP. VII.

Pyrænia vel Zythænia, et Peregrinatio ad Sacrum Utrem. PERGO ego jam solus aquilonarem plagam versus: et, à tergo mihi relicto Schaum albido flumine, perveni ad Kotzungam; villam omnium quas vidi teterrimam, olidissimam.

Et illud,

"Vina dedere neci G. vina sepulchro
Funde; sitim nondum finiit atra dies."

Senæ in Templ. S. Dominici. Adhuc et tertium :

"Vina dabant vitam; mortem mihi vina dederunt,
Sobrius auroram cernere non potui.

Ossa merum sitiunt: vino consperge sepulchrum ;
Et, calice epoto, care viator, abi.

VALETE POTATORES." Script. Senæ in Templo S. Spiritûs.

Jamque in ipsis Ponfiniæ terminis, Validolium salutavi, satis commodam nitidámque: in quâ, tamen, fontem aut fluvium nullum animadverti; ut audio, ne vinum nymphis adulterari possit.

Id unum queror, cujus monitum volo lectorem; ita proficiscenti mihi molesta fuisse pocula, ut cruces Italæ et Hispanæ solent festinanti viatori: quæ ad tertium quemque lapidem sub sacro fornice plena disponebantur, quibus illibatis peregrinanti fas non est illàc præterire. Conveni, tandem, viatorem, vilissimo ac villosissimo sagulo superindutum, fronte ac pedibus nudum.

Ego statim quò tam grandi gradu tenderet percontabar.

Cui ille, "Peregrinationem," inquit, "longam suscepi ad sacrum utrem Schlauchbergæ."

Miratus novum urbis nomen, itérque inusitatum, multa rogabam, de regionis urbísque situ, de consilii ratione, ac utris denique illius virtute: tulíque responsum :

66

Schlauchberga urbs est in ultimis ferè Pyræniæ finibus et Loçaniæ, ab utrâque regione celebratissima: in quâ, præter alia colendissima religionis monumenta, ædes sunt Bacchi Pyrodis: Capellam Ardentem vocant: non, ut in aliis regionibus, adulti, barbatíque; sed embryonis: illâ ipsâ formâ, quâ totus ardens à Semeles utero, patre obstetricante, clim ereptus est: ex arduâ rupe excisa. E quarum tecto, pyropis aureísque flammulis magnificentiùs ornato, ut cataractæ in nescio quod Indicum mare, guttæ perennes fumantis tepentísque liquoris in utrem subjectum continuo fluxu destillant; quem supernè ferunt tantâ virtute imbutum, ut quisquis piè devotèque ex eo largiùs hauserit, nunquam deinceps, aut ante mediam noctem sitire, aut ante meridiem inebriari possit. Id, verò, utrunque mihi homini publico, multum facessit negotii: qui neque ad mediam usque noctem dormire possum, quin præ nimiâ siti surgam; neque manè surgo, quin ante meridiem gravissimo somno premar ebrius. Hunc ergo in finem, nisi quòd paulum aquæ libaverim hodie de puro fonte, per triduum hoc siticulosus incedo, ut tanto plùs merear de hoc igneo numine: nec quis, aut mihi sic amicto, aut meo cuicunque comiti, poculum audet obtrudere importuniùs."

Ego amplexus avidè oblatum mihi tam opportunè privilegium; et comitatum illius, et patrocinium obnixiùs efflagitabam.

Tandem, ubi non parum viæ garriendo transegissemus, mutatam soli faciem animadvertens, in quâ nunc sumus regione sciscitor.

Hic inquit, "Ex quo latam illam paludem trajecimus, Methium designans lacum, tractus est Uscebatius; proximior Pyræniæ regio: non æquè culta, sed multò felicior nostrâ Enotriâ; sive terræ virtutem, sive aëris temperiem spectes."

Subolebat mihi, accepto quàm primùm nomine, et origo vocis et ratio: quòd ad Bábos usque soliti sint epotare; vel ab OUS TOû σKEÚEOS Baríov: quàm verè, judicent australium linguarum peritiores.

Sanè, populus perquam sordidus et inhumanus ; nec, nisi ebrius, unquam non ferus et truculentus videbatur: qui tamen mihi, ut superstitiosissimi sunt, comitis tam religiosi causâ, satis favebant. Primam quidem noctem, in publico urbeculæ cujusdam obscurioris xenodochio, transegimus: satis pol quiete; hospites, enim, omnes ebriulatos, somnóque altissimo semimortuos, et comperimus et reliquimus. Reliquas, in quibus nihil tabellis dignum animadverti, volens taceo.

Pervenimus, tandem, per multas silvas invias longásque paludes, ad oppidulum celebre ac frequens, Portum Aquæ Fortis. Ego, requiem mihi jam diu pollicitus, "Quâ nunc imus?" inquam : "aut num hæc spes tua est illa desideratissima Schlauchberga?"

"Non est," inquit ille: "sed, quod te recreet aliquantulum, ne ulna terræ metienda restat his pedibus: remis peragetur quod restat; quibus postquam hæc obstantia freta feliciter transfretavimus, per quieta Pyræniæ litora" (regio enim hæc, Daniæ more, ab oceano interveniente, duas in partes scinditur) "ad portum optatissimum perveniemus."

Navim conscendimus: solvimus portu; et jam in mediis fluctibus agitamur.

Sed hic friget mihi etiamnum timidum hoc pectus reminiscenti, quantum nos isthic periculum evaserimus. Ecce, enim, nautas ad unum omnes ebrios planissimè, suíque parùm compotes. Hic unus dormit in puppi: alter fato Palinuri" remum tractaturus, in mare præceps decidit; cui dum unus et alter frustrà opem ferre tentant, casuri et ipsi manibus nostris servati sunt furit alter, remúmque intentat proximo, quòd socio amisso non fuerit opitulatus: cui ille, lacessitus ingeminato verbere, pariter respondet: alterutri se parti adjungunt reliqui: volant hàc illàc minaces remi, jam in fustes conversi; et nunc non amplius undam, sed auram verberant: facilè sternuntur humi, quos Bacchi priores ictus ultrà præcipitant. Victores duo, neque jam plures supererant, serò pertæsi tantæ cladis, in nos irruunt, torvè intuentes; nostrâque causâ hæc omnia evenisse clamitant. At nos, quibus pudori visum est à totidem ebriis superari, procumbentium armis instructi, impotens par hostium facilè subegimus, armísque spoliatos ligavimus: ipsi nautas egimus: quin et cymba ipsa, quasi non minùs ebria, nutabat hac illàc; ita ut, nisi siccior nobis venti aura ab Æolio utre opportuniùs emissa flavisset, et navim planè invitam rectà promovisset, hîc nos miseri remiges spem omnem unà cum ca

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »