Obrázky na stránke
PDF
ePub

Amazoniam vel Gynandriam; unicum tam imbellis regni præsidium, adversus vicinorum furorem et incursiones.

Quoniam verò præter Loçanicos ab adjacentium nemine periculum sibi putant imminere (quippe Frugiona, pacifica gens, ipsas irritare non vult; Moronia non potest, si velit maximè) hinc fit ut præsidiarias urbes Amazonum, in Orientali Loçaniæ vestibulo collocaverint.

Ubi tacere nequeo quantum me spes mea fefellerit: conspecto enim semel virili habitu, non parùm gestiebat mihi animus ne quicquam sibi suggerens illico, me molestissimas Viraginiæ oras evasisse. Sed illusum externâ incolarum specie docuit eventus: hîc, enim, braccatæ incedunt fœminæ, barbásque prolixas alunt; viri quique stolati et imberbes: qui lanificio strenuè incumbunt domi; dum fœminæ rei rusticæ operam dant, et militari.

h

Pepuzia hîc urbs et antiqua et magna sedet: unde fortassis orti olim Pepuziani hæreseos jamdudum damnati, qui mulieribus imperium et sacerdotium commissum voluerunt.

Non ita Barbari suas mulieres vel Aristotelisi ævo tractabant, vel etiamnum tractant imperiosè, ut istic fœminæ viros. Miserebat me certè tantæ servitutis. Nihil induere, satagere, eloqui audent boni viri, injussu uxorum: nec quo exire, vel ad necessaria naturæ munia, nec quem contueri aut alloqui, nisi veniâ priùs humillimè impetratâ.

Id quod hodierno die sanctiùs, quàm olim observatum didici. Cui rei rationem hanc ferunt esse: quòd virorum cordatiores quidam, pertæsi jam serò tam ignavæ turpísque servitutis, consilium inîssent statâ quâdam nocte fœminas clanculum adoriendi, secretâque strage gravissimum hoc jugum excutiendi. Quod quidem juxta conjurationem hanc feliciter evenisset, ni meticulosus quidam homuncio, cui subirata conjux ob officii alicujus neglectum verbera minitata est, ut supplicium evaderet, totam consilii rationem sub vesperâ patefecisset.

Sedent mulieres, dum viri ministrant: dum expergiscuntur, dormiunt: dum plorant, rixantur et verberant. Albo lapillo dignus est ille dies, cui isti salvâ possint cute valedicere. Visus mihi fuissem denuo inter Turcica mancipia versatus, ni me habitûs discrimen turpioris servitii monuisset. Vah, quale spectaculum erat in virili manu, colus ac stamen; in muliebri, pugio baculúsve! Dissimulavi tamen, ut potui, pudorem; animum studiosè applicans, ut omnia cognoscere possem, nihil pati.

Si qua clementiore ingenio muliercula mitiùs egerit cum viro, ac remissiùs; statim, uti hîc delatricum plena sunt omnia, defertur ad senatum, læsæque majestatis incusatur. Crimen illi intentant vicinæ, non sine magnâ et animi commotione et contentione vocis. Quòd si res vel levissimis indiciis innotuerit, Aristot. Polit. 1. c. 1.

h August. lib. de Hæres.

hoc modo rea plecti solet: vestem cogitur mutare cum viro; sicque amicta, raso capite, prodire in forum: ibi toto die stat in editiore loco, omnium spectatricum convitiis ac cachinnis exposita. Neque vir ipse hanc audaciam feret impunè, qui tantillum sibi à muliere oblatum favorem non modestè recusârit: ubi illa tandem domum redierit, luto, lotio, contumeliis maculatissima, vestem non antè deponit, quàm cruentum ostentaverit baculum, quo viri sui caput validè comminuerit.

Uxori suæ quisquis supervixerit, aut ancillam ducat oportet, datâ priùs observantiæ prioris fide; aut proximæ matri-familias in mancipium cedat: quoniam nemini virorum rebus domesticis quamlibet suis præesse liceat. Dum peregrè proficiscitur fœmina, vel militiæ causâ, vel negotiationis, vel denique voluptatis, ancillæ aut filiæ mandantur claves, et cum clavibus imperium: cui si ille semel obstrepere ausus fuerit, dat pœnam reduci; ni, precibus multis aliísque quibuscunque officiis, silentium vicariæ dominæ impetrârit, conciliârit gratiam.

Rariùs ad ejusdem thori consortium admittuntur viri; quando, nimirum, lubitum est uxorculis: sapit hoc scilicet, ut illæ quidem putant, nimium familiaritatis. Ni, tamen, singulis noctibus antequam incaluerit dominæ lectus è procotone surrexerint, ac nudo pede ascenderint, terque levi manu pultârint fores, summissâque voce obsequium suum officiosiùs obtulerint, postero die vapulent.

Contra morem nostratium, capillos tondent, ungues alunt.

Sunt inter illas, quæ artem gymnasticam et exercent et profitentur: quâ quomodo dentes, ungues, calces bellicosissimè gerant, ostenditur: denique faciem excoriare, oculum eruere, mordere lacertos, aurem perfodere, vellere barbam artificiosiùs, et præceptis docent et exemplis.

Vix crederes quàm illic domi nitent omnia: ubi, tamen, omnia lavant, verrunt, coquunt, parant viri soli: ut hinc satis appareat, viros officia domestica recusare, non quòd ista tractare nequeant, sed quòd se minùs decere putent. Nihil ibi sordidum vidi præter virorum vestimenta; quæ profectò præter modum squalescunt, ut non minùs ipsi se negligant, quàm à fœminis negligantur. Forìs, tamen, et agros et tecta, fœminarum curam, videas incultissima: urbium moenia ita semiruta, et ubi adhuc integra consistunt ita imperitè constructa, ut virorum tutelam desiderare videantur, et foeminarum operam et patrocinium abominari. Dubitas nunc de salute meâ, Lector; sat, scio, solicitus, quâ tandem ratione miser peregrinus è tam periculosâ perditâque regione sit incolumis evasurus. Dicam ingenuè, hoc mihi præstiterunt habitus, ætas, consilium. Nam et habitu incedebam virili; et jam adolescentulo mihi prima lanugo sexum commodè dissimulabat; et, quod accidit mihi peropportunè, istic incidi, quod cui mirum videbitur in tam longinquo orbe, in plurimos mihi de facie quondam notos con

terraneos: quorum fretus præceptis monitísque, ut suæ olim Sibyllæ Trojanus eques, per paludinosissimas Ploraviæ valles, montésque Tuberoniæ, non sine multis laboribus, molestiis, periculis, in Moroniæ fines lætus hospes perveni.

Sed quid de probis interea fœminis fiat, et rogabis, et nimiùm fortasse miraberis.

Infelicem me ratus viatorem, aut ingratum: qui istas vel non convenerim unquam; vel visas notásque, tanto silentio præterierim. Plurimæ quidem illæ sunt, mi homo, dico seriò: sed quæ Eugyniam habitant, partem mihi fateor, non visam; sed certo rumore cognitam. Quin et prædictis Viraginiæ partibus non paucæ sunt; sed quæ vitam agunt anachoreticam et monasticam, ac proinde montes incolunt præruptos et inacHuc scilicet, uti ferunt, castissimæ, piissimæ, pulcherrimæ fœminarum ultrò secedunt.

cessos.

Quisquis ascenderit ac studiosiùs quæritaverit, non poterit non plurimas hujus farinæ reperire. Ipse unam aut alteram conveni; quarum adhuc et formam, et mores, virtutémque stupeo: sed quòd adolescentuli nostrates, si qui huc fortè egrinentur, ita omnem inveniendi laborem refugiant, curámque rejiciant; hinc fit, ut bonarum fœminarum paucitatem immeritò

causentur.

* Æneid. vi.

per

LIBER TERTIUS.

MORONIAa.

CAP. I.

Numerus Moroniæ, et Situs.

MORONIA regio est omnium quas vidi incultissima, vastissima, populosissima. Sanè, si quis in celebrioris alicujus empori bursa obambulet, quod ille olim de Parisiis, mundum huc totum confluxisse judicabit. Non me latet quid de Europæorum numero scriptitârint historici: illud verò quantumcunque est, liberè concedamus. Italia 9,000,000, plùs minùs, complectatur: Hispania aliquantò pauciores: Anglia 3,000,000: totidem et Belgia Germania utraque 15,000,000: Gallia totidem: Sicilia 130,000. Novimus et quid de Chinensium, quorum, ut perhibent qui de magnis majora loquuntur, 70,000,000 solent in hâc audaci orbis censione numerari: mera profectò hîc solitudo est, si quis istorum cum frequentissimo Moroniæ populo conferatur.

Terra sita est sub ipso polo Antarctico; uti, contrà, sub Arctico, Pygmæorum: et, sanè, jam subolet mihi ex unâ eâdémque causâ, frigore nimirum utriusque regionis intensissimo, et Pygmæorum exilitatem, et Moronorum stupiditatem provenisse: quâ quidem in re pulchrè sibi respondet Natura; dum in alterâ mundi plagâ vitium corporis, animi vero in alterâ, ex nimiâ solis remotione fieri voluerit. Cui et hoc fidem facit, quòd qui sub mediis ac temperatis cæli zonis habitant, et animo valere soleant et corpore. Sed philosophi id curent scilicet.

Ab austro Crapuliâ terminatur; Viraginiâ, et extremo Frugionæ angulo, ab oriente; ab occidente, denique, Laverniâ.

CAP. II.

Moroniæ partes, Morésque toti populo communes.

MULTIPLEX quidem est Moronia, et multiformis. Nam, ad orientem, Variana vel Mobilis Moronia sita est; sub ipso polo, Aspera; ad austrum, Moronia Felix; inter utramque, Fatua; Pia, denique, ad occidentem.

* Terra Stultorum.

« PredošláPokračovať »