Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAP. VI.

Moronia Fatua.

NULLA Moroniæ pars tam antiqua vel tam numerosa est, quàm hæc, quæ Fatua vulgò nuncupatur: cujus incolæ aborigines se Moronos venditant. Hæc itaque non aliter regionum mater audit, quàm urbium Pazzivilla: ac proinde in medio, quasi tam lepidi corporis umbilicus, locum habet. Nam ab austro Aspera Moronia, ab oriente Mobilis, ab occidente Pia, à septentrione Felix, hanc mediam cingit quaquaversum.

Pars australior Scioccia, magis ignava est ac pituitosa: illa, quæ aquilonem respicit, multò et operosior et rerum agendarum peritior.

Ni testis oculatus fuissem morum factorúmque stupidissimæ gentis, non credidissem, herclè, naturam tam brutis animalculis rationem, divinissimum munus, indulsisse. Omnes, enim, illâ in parte, quæ Maninconicam Moroniam attingit, more quadrupedum incedunt proni; nec, quæ illis mira simplicitas, aliud genus ingressus cognoverunt.

Ne tuguriolum hîc ullum cernes: partim, quòd ipsi domunculas sibi parare nesciant; partim, verò, quòd ab alio structas ingredi non ausint, ne tecti ruentis mole supprimantur.

Multi hic quotannis, præ merâ inediâ ac frigore, moriuntur; quippe qui nec cibum coquere, nec vestem concinnare, nec sternere lectum, imò ne congruè quidem eloqui norint. Nemo parentem suum novit, aut filium, aut uxorem: nemo redeundi viam quâ priùs egressus est, nemo ursum ab ove, leonem à catello distinguit. Imò sunt, qui ignorant quâ tandem viâ cibum sibi paratum stomacho ingererent, per naresve an per aures, aut si quod aliud minùs aptum foramen. Denique, nec enim hîc libet immorari, finge tibi quodvis Arcadicum pecus humanâ donatum specie, habes germanum Scioccia indigenam.

SECT. 2.
Baveria.

PARS reliqua, Baveria, ingeniosior est; digniórque, et viatoris pedibus, et oculis fastidiosi lectoris.

Populus, enim, sagacissimus sibi visus, rerum omnium causas subtiliùs indagatur, nec nisi altiùs petitis rationum momentis acquiescit.

Ab incunabulis monoculi sunt omnes: quippe, statim à partu,

Terra Nugonum.

oculus alter, velut superfluus, eruitur; quòd, clausâ semper alterâ palpebrarum, et distinctiùs cernamus et intentiùs.

Pars nuda incedit; ut induendi et exuendi parcant labori simul et tempori. Pars tecta sibi parat, sed absque septo vel pariete; ut ædes eò magis sint perspirabiles, ac proinde salubriores. Pars nidos sibi struunt, avicularum more, altissimos; ut cœlo sint viciniores.

Omnes et opinionum et operum singularitatem quidam mirè

sectantur.

Horum quidam, auram captantes popularem, vix profectò, credenda moliuntur. Nam quosdam videbis capite incedentes ac brachiis: alios, alis plumísque cerâ junctis instructos, audaci volatu, alites, Dædaleo more, imitaturos; ut Calain et Zethen, Argonautarum socios, ab inferis putares surrexisse: alios, ut Thessali quidam Veneti' solent, prodigia naturæ artísque, unguenti, aut aquæ, aut machinæ alicujus stupendos effectus, hianti popello gloriosiùs ostentantes: alios, denique, arte pol benè lucrosâ, è vilissimo metallorum, aurum educentes: rideres profectò horum operosam stultitiam, spem toties elusam, toties redintegratam.

Ex istis quosdam audio adiisse pridem oraculum, de tam dubio difficillimi negotii eventu sciscitaturos: quibus illico Pythius, "Travaillez"." Discedunt alacri animo consultores, sibique jam annuisse deum gloriantur: perdúntque, iterum ac denuo, repetitam operam, et cum operâ facultates; nec intelligunt se tempestivè à præscio numine admonitos, ut, Vulcaniâ hâc fraude jam serò spretâ, marræ insudarent ac ligoni.

SECT. 3.

Urbes Moronia Fatuæ, scilicet Baveria: Metrop. Pazzivilla. PRIMA hîc omnium occurrebat mihi Duricoria: urbs non contemnenda, quæ tamen nihil habet quod moretur viatorem.

Huic proxima Pratensis Villa"; senatorum prudentiâ nobilis: qui, non ita pridem, cælo nimboso pluvióque, de arcendo imbre consilium inierunt. Alius pulsandas monet urbis totius campanulas. Alius, quod Italæ mulieres solent ut ingruentem avertant tempestatem, diri odoris pabula sub dio comburenda.

Mountebanks.

Recitat decantatum à plebe rhythmum Libavius, in hanc sententiam :

Alchymia est ars sine arte;

Cujus scire est pars cum parte:
Medium est strenuè mentiri;

Finis, mendicatum iri.

■ Villa et Historia Italis benè nota. Moresin. de Orig. Relig. Pap.

Tandem, gravissimus hujus ordinis surrexit; suasítque, ut quicquid in se nubes complecterentur aquæ, destillare sinerent; nec dubitare se quin, hoc pacto, pluvia sit tandem, suâ sponte,

cessatura.

Sed urbium omnium domina Pazzivilla est.

Sita, quidem, partim in planitie uliginosâ et palustri, partim verò in montis editioris latere; ita ut pars utraque aquilonari vicorum descensu continuetur, procul ab omni nemore ac fluvio.

Montosa pars valli nivem suppeditat, vallis monti aquam in puteis stagnísque diutiùs reservatam.

Portas habet sedecim: quas eo consilio struxisse aiunt fundatores, ut quadruplo ditiorem aliis haberent civitatem.

Formâ non rotundâ, non ovali; ut urbes aliæ. Sed mediâ, inter cylindricam et inversam pyramidalem; planè ad effigiem humani corporis composita. Nemo hanc formam mirabitur ilicet, qui noverit Belgium leoni, Peloponnesum platani folio, Italiam tibiæ mortui hominis, corio bubulo Hispaniam, utramque peninsulam orbis Atlantici piscium pulmonibus, Asiam crocodili pelli assimilata: ut, simul ac istam videris, Colossum aliquem humi stratum, vel Prometeum Caucaso illigatum, te à longe putares conspicari.

In ipso montis vertice forum collocatur; quippe quòd caput urbis est, sensúmque et vitam reliquis administrat. Quæ res quantum laboris facessat bajulis, dum supellectilem quamcunque, præsertim dolia majuscula vino vel cervisià plena, contra declive collis dorsum impellunt, conjecta, Lector, et ride. Videreris tibi centum videre Sisyphos, vano nisu saxum provolventes: qui, fortassis, ubi ad umbilicum usque montis, magno conatu, anheli sudantésque ascenderint, alterius dolii decurrentis impetuosissimo concursu, non sine periculo repelluntur.

Hic habitant gravissimi ac honoratissimi senatores: qui hinc, velut è speculâ, totam urbem commodissimè possunt intueri. Cervix huic adjuncta est viculus brevis et angustus, lictorum sedes et bedellorum.

Instar scapularum, brachiorum, ac manuum, sunt utrinque vici duo; quos occupant artifices pauci quidem illi, nec nimiùm periti.

Pro trunco hujus urbici corporis platea latior paulò et excelsior, hospitiis destinata, quæ ad lumbos usque porrigitur. Etiam ipsa pars quâ sedemus, pulchrè videtur referri depressiore montis loco, ubi cum planitie paulatim conjungitur. Lenones hîc habitant, lupæque, et quotquot urbi mundandæ dant operam cloacarii.

Crura et pedes binos ad mediam vallem protensos bajuli sortiuntur ac viatores.

Ædes ad unam omnes carent fundamento; quippe aiunt se malle lapides effodere, quàm sepelire.

VOL. XII.

F

Edificia sibi struunt excelsissima senatores, ut quò cælum propius attigerint, eò magis incalescant, et inferiorem hanc terræ aerísque inclementiam effugiant.

Nullam non domum cernes probè pictam utrinque; et majorum omnium præsertim, imò et hospitum nominibus inscriptam°.

SECT. 4.

Senatus Pazzivillanus.

ME illic agente, consilium ceperunt senatores, quibus potissimùm modis ad urbis sive dignitatem, sive amoenitatem, seu denique securitatem, fieri posset accessio.

Alius aliud suasit, pro suâ quisque facultate et prudentiâ. Primus, quidem, mare illuc per multa milliaria, perque medios montes, civium industriâ, deducendum: cujus proximitate urbes alias, mirum in modum, ditatas ipse animadvertisset.

Surgit alter, ac moros à fronte renuit; neque fidendum ait tam fero voracíque elemento: cujus perfidis fluctibus multæ præclaræ civitates absorptæ fuissent.

Alius ergo miros suadet aquæductus, ab imâ valle per tubulos quosdam petendos: quod non dubitat facilè posse fieri, cùm aquam sæpius viderit sponte suâ è puteis ebulliisse; seque, quòd nihil habuerit quo in spatium angustius coarctarerur, per totam planitiem diffudisse: quodque, è contra, cùm pluvialis aqua de summo monte descendat, unda undam propellere soleat et præcipitare; idem proculdubio factura sit ascendendo.

Alius monte novo aliquanto altiore cingi urbem mavult, civium manibus è subjacente valle eruendo. Cujus quidem consilii quadripartitam rationem attulit: primò, ne totum orbem testem haberent Pazzivillani, quid in urbe, præsertim à senatoribus, geratur: dein, urbis et muniendæ causâ et augendæ : ac, denique, propulsandi frigoris. Quo facto, pontem vult è solidâ firmâque materiâ altissimum exstrui, qui à prioris montis cacumine ad alterum usque porrectus, et ambulationibus inserviret et vecturæ.

Exsurgit alius; ac, subridens, rogat quomodo tandem vallis montem possit parturire: ac, præterea, ut hoc posse fieri concederetur, pontes maximè omnium patere periculis; nam si tantillum laberetur jumentum vel viator, ne salus ipsa servare illum possit, quin extemplo pereat necessum sit; plerunque etiam, quod pejus est, non sine brachio aut crure miserè confracto. Malle ́se aliquid consulere, quod plurimum secum ferat dignitatis, nihil periculi, nec multum laboris. Quocirca, si

• Muro bianco charta di matto.

benevoli cives sibi monitori auscultarent, id sibi longè optimum videri: ut unaquæque domus, pro mole suâ, pyramidem sibi altiorem erigeret; cujus apici summo gallus æneus argenteusve, aureâ crista insignis, quâvis aurâ versatilis insideret: in unâquâque pyramide horologium collocaret: singulis horologiis campanulam adjungeret. Nec dici posse, quàm elegans ac jucundum spectaculum, tam frequens excelsarum pyramidum series adventantibus peregrinis videretur; quàmque per horas aurem deliniret tot tintinnabulorum jugiter sonantium harmonia.

Acclamatum est, uno statim ore, tam commodæ, facili, gravi, petitæque altiùs sententiæ: ut jam deinceps hospes quisquis, mea sequutus vestigia, illò fueris in posterum peregrinatus, urbem sis longè elegantiorem cultiorémque invisurus.

SECT. 5.

Spesius Tractus.

SPESIUS Tractus huic adjacet, olim ditissimus: in quo nil celebre vidi, præter Saltum Actæonium, Cubæam, urbem octangularem, et Milanam".

Incolæ bonorum certè omnes profusissimi sunt; viásque excogitant, quicquid habent ingeniosius prodigendi: quidam enim cani venatico, alii verò accipitri aut milvo, alii cubo eburneo chartæve pictæ ampla insumunt patrimonia: imò ubi sola vestis suppetit, hanc vel hastæ subjiciunt, vel deponunt collybistæ, ut habeant quo voluptatem suam instructiùs insequantur.

Sed regio hæc num ad Fatuam Moroniam, an Felicem pertineat, mihi quidem incertum est. Penes quoscunque fuerit olim, stat mihi ante hunc diem veteres migrâsse colonos: et, si quos hæc regio jurisperitos aluerit vel fœneratores, jurârim terram sanè pulchram et fœcundam, istos diu abhinc novos dominos salutâsse.

Ubi nihil superest, vel quadris victitant alienis, vel de publico forsan aluntur.

Celebre hîc est Azotium Promontorium, asylum miseris debitoribus; quò confugiunt quicunque foro infeliciter cesserint. Novimus et ubi qui solvendo sunt satis illuserint istic moestis creditoribus: qui si fortè fugientem huc fuerint prosequuti, et ab arâ retraxerint invitum, rei jam læsæ religionis, à summâ quidem arce præcipitantur.

Hic parentes, etiam superstites, nostris, ut videtur, indulgentiores, filiis vix dum adultis integrum demandant patrimonium;

Terra Stult. Prodigorum.

Tria præcipua prodigalitatis subjecta, Canis, Alea, Accipiter.

« PredošláPokračovať »