Obrázky na stránke
PDF
ePub

adfixit ceras illa de nave petitas

quae Siculos cantus effugit remige surdo.'

LIBER QVARTVS

SATVRA X

Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus

aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te conatus non paeniteat votique peracti?

evertere domos totas optantibus ipsis

di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur militia. torrens dicendi copia multis

et sua mortifera est facundia; viribus ille confisus periit admirandisque lacértis.

sed plures nimia congesta pecunia cura

strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
temporibus diris igitur iussuque Neronis

Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri

nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
et motae ad lunam trepidabis harundinis umbram :
cantabit vacuus coram latrone viator.

prima fere vota et cunctis notissima templis

150

5

ΙΟ

15

20

divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus; tunc illa time, cum pocula sumes.
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

Iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens de limine moverat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
praetextae trabeae fasces lectica tribunal.
quid si vidisset praetorem curribus altis
exstantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
tantum orbem quanto cervix non sufficit ulla?
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem.
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
agminis officia et niveos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
ridebat curas nec non et gaudia vulgi,

interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

25

30

35

40

45

50

Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur? propter quae fas est genua incerare deorum ?

55

60

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina. descendunt statuae restemque sequuntur; ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis. iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum cretatumque bovem : Seianus ducitur unco spectandus. gaudent omnes. ‘quae labra, quis illi vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam delator quibus indicibus, quo teste probavit?' 'nil horum; verbosa et grandis epistula venit

6

a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo. sed quid turba Remi?' sequitur fortunam ut semper et odit damnatos. idem populus, si Nortia Tusco

favisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium fasces legiones omnia, nunc se
continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses.' 'perituros audio multos.'
'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;

65

70

[blocks in formation]

quam timeo victus ne poenas exigat Aiax

ut male defensus. curramus praecipites et, dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.' hi sermones

tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
visne salutari sicut Seianus, habere
tantundem atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes,
egregios equites et castra domestica. quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
posse volunt.
sed quae praeclara et prospera tanti

ut rebus laetis par sit mensura malorum ?
huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere, pannosus vacuis aedilis Vlubris?
ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
summus nempe locus nulla non arte petitus
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

nomina servorum nec vultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu viventibus, ut renovata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra veste senescant.
rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
exemplum vitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
quique novum totiens mustum bibit.
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
haec eadem Peleus raptum cum luget Achillen,
atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret exstinctus diverso tempore, quo non

235

240

245

oro, parumper 250

255

260

« PredošláPokračovať »