Nardi parvus onyx eliciet cadum, Qui nunc Sulpiciis accubat horreis, Spes donare novas largus amaraque Curarum eluere efficax.
Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni: non ego te meis Immunem meditor tingere poculis, Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri, Nigrorumque memor, dum licet, ignium Misce stultitiam consiliis brevem: Dulce est desipere in loco.
Audivere, Lyce, di mea vota, di Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Vis formosa videri,
Ludisque et bibis impudens,
Et cantu tremulo pota Cupidinem Lentum sollicitas. Ille virentis et Doctac psallere Chiae
Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas Quercus et refugit, te quia luridi Dentes, te quia rugae
Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae Nec clari lapides tempora, quae semel Notis condita fastis
Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus? Quid habes illius, illius, Quae spirabat amores,
Quae me surpuerat mihi,
Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae breves
Annos fata dederunt,
Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen,
Possent ut iuvenes visere fervidi
Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem.
ODE XIV.
AD AUGUSTU M.
Quae cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum Per titulos memoresque fastos Aeternet, o, qua sol habitabiles Illustrat oras, maxime principum, Quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper,
Quid Marte posses? Milite nam tuo Drusus Genaunos, implacidum genus, Breunosque veloces et arces Alpibus impositas tremendis
Deiecit acer plus vice simplici; Maior Neronum mox grave proelium Commisit immanesque Raetos Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis, - Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleïadum choro Scindente nubes, - impiger hostium Vexare turmas et frementem
Mittere equum medios per ignes. Sic tauriformis volvitur Aufidus, Qui regna Dauni praefluit Appuli, Cum saevit horrendamque cultis Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina Ferrata vasto diruit impetu, Primosque et extremos metendo Stravit humum, sine clade victor,
Te copias, te consilium et tuos Praebente divos. Nam tibi, quo die Portus Alexandrea supplex
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis Imperiis decus arrogavit.
Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae.
Te, fontium qui celat origines,
Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,
Te belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae,
Te caede gaudentes Sygambri Compositis venerantur armis.
CAESARIS AUGUSTI LAUDES. Phoebus volentem proelia me loqui Victas et urbes increpuit lyra,
Ne parva Tyrrhenum per aequor Vela darem. Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris retulit uberes, Et signa nostro restituit Iovi Derepta Parthorum superbis Postibus, et vacuum duellis
Ianum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Iniecit, emovitque culpas
Et veteres revocavit artes,
Per quas Latinum nomen et Italae Crevere vires famaque et imperi Porrecta maiestas ad ortum Solis ab Hesperio cubili.
Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis eximet otium,
Non ira, quae procudit enses
Et miseras inimicat urbes.
Non, qui profundum Danubium bibunt, Edicta rumpent Iulia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,
Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris Inter iocosi munera Liberi,
Cum prole matronisque nostris Rite deos prius apprecati,
Virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis
Troiamque et Anchisen et almae Progeniem Veneris canemus.
« PredošláPokračovať » |