Obrázky na stránke
PDF
ePub

Infernas errare canes, lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

35

45

Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes 40
Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum,
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris et imagine cerea
Largior arserit ignis, et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum.
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuqne iocoque videres.

50

SATIRA IX.

Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu,,Quid agis, dulcissime rerum?"
9,,Suaviter, ut nunc est," inquam,,et cupio
omnia, quae vis."
Cum assectaretur;,,Num quid vis?" occupo.

ille

,,Noris nos" inquit:,,docti sumus."

,,Pluris

5

At

[ocr errors][merged small]

,,Hoc" inquam,,mihi eris." Misere discedere

quaerens,

Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos.,,O te, Bolane, cerebri
,,Felicem!" aiebam tacitus, cum quidlibet ille

10

Garriret, vicos, urbem laudaret. g Ut illi Nil respondebam,,,Miserc cupis" inquit,,abire: 15,,Iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; ,,Persequar; hinc quo nunc iter est tibi?" g,,Nil opus est te ,,Circumagi: quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos."

[ocr errors]

,,Nil habeo quod agam, et non sum piger: usque sequar te." 20 g Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, Cum gravius dorso subiit onus. 9 Incipit ille:

[ocr errors]

Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, ,,Non Varium facies: nam quis me scribere plures ,,Aut citius possit versus? quis membra movere 25,,Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego

canto."

g Interpellandi locus hic erat:,,Est tibi mater,
,,Cognati, quis te salvo est opus?" 9,,Haud mihi
quisquam.

[ocr errors]

,,Omnes composui." g,,Felices! Nunc ego resto! ,Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella 30,,Quod puero cecinit divina mota anus urna: ,,Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,

,,Nec laterum dolor aut tussis, nec tarda po

dagra;

,,Garrulus hunc quando consumet cunque: loquaces, ,,Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas." 35 g Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem. ,,Si me amas," inquit,,paullum hic ades.“ „Inteream, si ,,Aut valeo stare aut novi civilia iura;

,,Et propero quo scis." 9,,Dubius sum quid fa- 40

ciam" inquit,

,,Tene relinquam an rem." 9,,Me, sodes." g,,Non

faciam" ille,

Et praecedere coepit; ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. 9,,Maecenas quomodo te-

cum?"

Hinc repetit;,,paucorum hominum et mentis bene.

[ocr errors]

sanac;

45

,,Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes ,,Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni ,,Summosses omnes. 66 ,,Non isto vivimus illic, ,,Quo tu rere, modo: domus hac nec purior ulla est ,,Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam, 50 ,,Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni ,,Cuique suus." I,,Magnum narras, vix credibile!"

I,,Atqui

,,Sic habet." 9,,Accendis, quare cupiam magis illi
,,Proximus esse." 9,,Velis tantummodo: quae
tua virtus,

,,Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
,,Difficiles aditus primos habet." 9,,Haud mihi
deero:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

55

Muneribus servos corrumpam; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam! Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus." g Haec dum agit, 60

ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus.,,Unde venis et
Quo tendis?" rogat et respondet. Vellere coepi
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus
Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
9,,Certe nescio quid secreto velle loqui te

65

,,Aiebas mecum." 9,,Memini bene, sed meliore ,,Tempore dicam: hodie tricesima sabbata: vin' tu 70,,Curtis Iudaeis oppedere?" 9,,Nulla mihi", inquam, ,,Relligio est." 9,,At mi: sum paullo infirmior, unus Multorum. Ignosces; alias loquar." Hunccine

solem

Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi 75 Adversarius, et,,Quo tu turpissime?" magna Inclamat voce, et,,Licet antestari?" Ego vero Oppono auriculam. Rapit in ius; clamor utrimque, Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone
Defensore tuo pervincam, qui male factos
Emendare parat versus, hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
5 Qui multum puer est loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poëtis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. Ut re-
deam illuc :

Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

5 Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera: nam sic

Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.
Ergo non satis est, risu diducere rictum

Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque

virtus;

Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures,

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
9 At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum, quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? 9 At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.

10

15

20

J Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis!

30

Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
,,In silvam non ligna feras insanius, ac si
,,Magnas Graecorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque

35

Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta

40

Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo,
Varius ducit; molle atque facetum

« PredošláPokračovať »