Obrázky na stránke
PDF
ePub

Te coniux aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna

Quaecunque excepit turgentis verbera caudae 50 Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne

Ditior aut formae melioris meiat eodem. Tu cum proiectis ínsignibus, annulo equestri Romano que habitu, prodis ex iudice Dama 55 Turpis, odoratum caput obscurante lacerna: Non es quod simulas? Metuens induceris atque Altercante libidinibus tremis ossa pavore. Quid refert, uri, virgis ferroque necari Auctoratus eas, an turpi clausus in arca, 60 Quo te demisit peccati conscia herilis, Contractum genibus tangas caput? Estne marito Matronae peccantis in ambo iusta potestas, In corruptorem vel iustior? Illa tamen se Non habitu mutatve loco, peccatve superne. 65 Cum te formidet mulier neque credat amanti, Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. Evasti: credo, metues doctusque cavebis; Quaeres, quando iterum paveas iterumque perire

70 Possis, o toties servus! Quae bellua, ruptis Cum semel effugit, reddit se prava catenis?

,,Non sum mbechus" ais. Neque ego, hercule, fur,
ubi vasa

Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam,
Sive vicarius est, qui servo paret - uti mos
80 Vester ait - seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe

Tu, mihi qui imperitas, alii servis miser atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,

Quem neque pauperies neque mors neque vincula

terrent,

Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,

85

Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna. Potesne

Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum

90

Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

Colla iugo,,,Liber, liber sum," dic age! Non quis:

Urget enim dominus mentem non lenis et acres
Subiectat lasso stimulos versatque negantem.

Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

95

Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque

Aut Placideiani contento poplite miror

Proelia rubrica picta aut carbone, velut si

Re vera pugnent, feriant vitentque moventes
Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum iudex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili; qui praedia vendit,

Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem

Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro,
Iam vino quaerens, iam somno fallere curam;

Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.

100

105,

110

115

Her. Unde mihi lapidem? Dav. Quorsum est opus? Her.
Unde sagittas?

Dav. Aut insanit homo aut versus facit. Her. Ocius

hinc te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino!

SATIRA VIII.

[ocr errors]

Horat. Ut Nasidieni iuvit te coena beati? Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic De medio potare die. Fundan. Sic, ut mihi nunquam In vita fuerit melius. Hor. Dic, si grave non est, 5 Quae prima iratum ventrem placaverit esca. Fund. In primis Lucanus aper: leni fuit Austro Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum Rapula, lactucae, radices, qualia lassum Pervellunt stomachum, siser, halec, faecula Coa. 10 His ubi sublatis puer alte cinctus acernam Gausape purpureo mensam pertersit, et alter Sublegit quodcunque iaceret inutile quodque Posset coenantes offendere; ut Attica virgo Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes, 15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. Hic herus:,,Albanum, Maecenas, sive Falernum ,,Te magis appositis delectat: habemus utrumque." Hor. Divitias miseras! Sed quis coenantibus una, Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

20 Fund. Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,

Si memini, Varius, cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.

25 Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,

Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem nóto celantia sucum,
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit, melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
,,Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
Et calices poscit maiores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter muraena natantes

In patina porrecta. Sub hoc herus,,Haec gravida" inquit

30

35

40

,,Capta est, deterior post partum carne futura.

,,His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri

45

,Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

‚Hoc magis ullum aliud —; pipere albo, non sine aceto, ,,Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

50

Erucas virides, inulas ego primus amaras

[ocr errors]

,,Monstravi incoquere; illotos Curtillus echinos, Ut melius muria, quod testa marina remittat." Interea suspensa graves aulaea ruinas

[ocr errors]

In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret:,,Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

55

60

65

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

,,Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus Humanis!" Varius mappa compescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, Haec est conditio vivendi" aiebat, ,,eoque ,,Responsura tuo nunquam est par fama labori. ,Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni ,,Sollicitudine districtum, ne panis adustus, ,Ne male conditum ius apponatur, ut omnes 70,,Praecincti recte pueri comtique ministrent? Adde hos practerea casus, aulaea ruant si, ,,Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. ,,Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

[ocr errors]
[ocr errors]

Adversac nudare solent, celare secundae."

75 Nasidienus ad haec:,,Tibi di, quaecunque preceris, Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis," Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres

[ocr errors]

Stridere secretà divisos aure susurros.

Hor. Nullos his mallem ludos spcctasse; sed illa 80 Redde, age, quae deinceps risisti. Fund. Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo non sine farre, Pinguibus et ficis pastum iecur anscris albae, Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos, 90 Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti, Ut nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia afflasset peior serpentibus Afris.

« PredošláPokračovať »