Obrázky na stránke
PDF
ePub

mam diligentiam et curam, summum acumen et subtilitatem, tantumque eloquendi nitorem, ut si quid desit rerum varietati earumque vividis coloribus, id orationis genere gravi et magnifico compensetur.

Ex epistola ad Pisones 268 seq. cognoscimus, Horatium, quem Ovidius Trist. IV, 10, 49 numerosum praedicat, liberiores et rudiores, quibus antiqui Latinorum poëtae usi sint, numeros vituperasse, versusque ad exemplaria Graeca componendos statuisse. Ipse poëta quanta cura quantoque studio Graecorum modos imitatus sit fidibusque Latinis aptaverit', norunt omnes, qui accuratius artem metricam tractaverunt. Quid? quod Horatium accuratiorem et severiorem quam ipsos Graecos poëtas, Alcaeum et Archilochum et praeter eos Sapphonem fuisse in numeris et constituendis et eligendis contendunt. Non enim temere eo metro usus est, quod aut facillimum ei videretur aut esset usitatissimum, sed fere ubique id egit, ut concentu metri et argumenti ea, quae sentiebat, optime exprimerentur. Itaque metro Alcaico, quippe quod numerorum quandam gravitatem habeat, utitur poëta, ubi exsurgit altius sublimisque fertur aut graviter admonens aut clarorum virorum virtutes celebrans aut res bello gestas describens (vid. I, 6. 15. 17. 30. 37. II, 1. 3. 7. 14. III, 1—6. IV, 4. 14), stropha Asclepiadea, aptissima ad exprimendam animi anxietatem atque iram, quotiescunque ea, quae ad ipsum proprie pertinent sensusque et affectus inde profectos eloquitur, dum Sapphicos versus accommodat potissimum ad hymnos et ea carmina, quae ad epicum genus dicendi quodammodo accedunt (cf. I, 10. 12. 21. 22. 32. II, 10. 16. IV, 2). Omnino in carminibus lyricis atque Epodis haec metra adhibuit, quorum tironum caussa brevem conspectum subiiciamus.

SCHEMATA METRORUM HORATIANORUM.

A. Metra Asclepiadea, quae constant numeris choriambicis cum basi spondaica, rarissime trochaica, et catalexi disyllaba.

I. Asclepiadeum primum, quo unus versus, Asclepiadeus minor, per totum carmen usque iteratur:

|| --༦.-|-༤༦

quo metro conscripta sunt I, 1. III, 30. IV, 8.

II. Asclepiadeum secundum, quo priorem versum Glyconium excipit Asclepiadeus minor:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Od. I, 3. 13. 19. 36. III, 9. 15. 19. 24. 25. 28. IV, 1. 13. III. Asclepiadeum tertium, quo trinos versus Asclepiadeos minores sequitur versus Glyconius:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Od. I, 6. 15. 24. 33. II, 12. III, 10. 16. IV, 5. 12.

IV. Asclepiadeum quartum, quod constat ex Asclepiadeo minore bis posito, versu Pherecratio et Glyconio: 1~~11 bis rep.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Od. I, 5. 14. 21. 23. III, 7. 13. IV, 13.

V. Asclepiadeum quintum, quod constat e meris versi

bus Asclepiadeis maioribus:

Od. I, 11. 18. IV, 10.

-|-༦

B. Metra Sapphica, quae propriam sibi habent trochaicorum et dactylicorum numerorum consociationem atque exitum logaoedicum.

[ocr errors]

I. Sapphicum primum, cuius tres priores versus sunt Sapphici minores, quos sequitur quarto loco versus Adonius.

1

-ter repet.

Od. I, 2. 10. 12. 20. 22. 25. 30. 32. 38. H, 2. 4. 6. 8. 10. 16. III, 8. 11. 14. 18. 20. 22. 27. IV, 2. 6. 11. Carm. saecul. Caesura rarius invenitur post sextam brevem, ut I, 10, 1. 6, 18. II, 6, 11. IV, 6, 27 al.

II. Sapphicum secundum s. maius, quo versum Aristophanicum sequitur Sapphicus maior:

[merged small][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors]

C. Metrum Alcaicum, quod numeros habet dactylicos et trochaicos in unum coniunctos. Constat enim quaternis versibus his. Duo priores compositi sunt ex dipodia trochaica praemissa anacrusi et dactylo logaoedico, adiuncto dupl. troch. catal.; tertius versus est dimeter trochaicus acatalecticus cum anacrusi; quartus denique constat duobus dactylis cum totidem trochaeis acatal.:

[blocks in formation]

Od. I, 9. 16. 17. 26. 27. 29. 31. 34. 35. 37. II, 1. 3. 5. 7. 9. 11. 13. 14. 15. 17. 19. 20. III, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 17. 21. 23. 26. 29. IV, 4. 9. 14. 15.

D. Metra Archilochia, quae vel meris numeris dactylicis, vel etiam numeris dactylicis cum iambicis coniunctis constant.

I. Archilochium primum, quo hexametrum heroicum sequitur versus Archilochius minor i. e. trimeter dactylicus in syllabam catal. :

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

II. Archilochium secundum, quo hexametrum heroicum excipit iambelegus:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

III. Archilochium tertium, quo senarius iambicus praemittitur iambelego:

Epod. 11.

IV. Archilochium quartum, quo sequitur versus iambicus trimeter catalect. Archilochium maiorem:

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

E. Metrum Alcmanium, quo hexametro, dactylico catalecto subiicitur tetrameter dactylicus catalectus s. versus Alcmanius:

[ocr errors][merged small][merged small]

Od. I, 7 et 28 (ubi vs. 21 in quinta hexametri sede spondeus positus est, ut vs. 2 in tertia tetrametri). Epod. 12.

F. Metrum Hipponacteum, ex dimetro troch. catal. et iambico trimetro catal. constans:

[ocr errors][merged small][merged small]

G. Systema Ionicum a minore, quo bini versus tetrametri Ionici a maiore uno Ionico sed dimetro concluduntur:

[ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

componendis:

I. Iambicum primum, quo versus iambicus acatalectus usque iteratur:

Epod. 17.

[ocr errors]

II. Iambicum secundum, quo versum senarium acatalectum iambicum sequitur quaternarius:

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

I. Pythiamb. primum s. minus, quo hexametro, qui etiam Pythius dicitur, subiicitur iambicus dimeter:

[merged small][ocr errors][merged small]

II. Pythiambicum secundum s. maius, quo hexametro subiicitur trimeter dactyl. catal. in syllabam:

[merged small][ocr errors]

In Epodis Horatius secutus est Archilochum Parium, repertorem pugnacis iambi', ut audit apud Ovid. in Ibid. vs. 523, cf. Horat. Epist. II, 3, 79; sed ut in Odis, sic in Epodis respuens mitatorum servum pecus, 'Libera' inquit Epist. I, 19, 23,

'Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede; qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

Quod timui mutare modos et carminis artem:

Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho❜ etc. Propter hunc locum ambigunt viri docti, utrum Horatius librum Epodon hoc ipso nomine, an Iamborum, ut Epod. 14, 7. Od. I, 16, 3. 24. Epist. II, 2, 59, inscripserit. Ego quidem Epodon nomen a grammaticis et metricis libro inditum esse cum

« PredošláPokračovať »