Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

annos a viris doctis ad Horatii poëmata melius constituenda prolata essent, meumque in usum converterem, quae ab illis rectius perspecta viderentur. Quorum virorum curae ut diligentius examinandae et considerandae videbantur, quo plus ponderis omnes rei criticae periti illis merito tribuunt, ita summa cautio adhibenda erat, ne summorum virorum, quorum C. Kirchnerum nuper defunctum, M. Hauptium, A. Meinekium, G. Stallbaumium honoris causa commemoro, auctoritati iusto plus concederetur. Quamquam enim permultis poëtae locis optimum auxilium attulerunt, tamen ne multis coniecturis iisque ingeniosis in contextum receptis Horatium potius, quam librarios emendaverint, verendum est. Caveant sane Horatii editores, ne faciant quod Peerlkampius, qui cum, quod ipse fatetur,

„Horatium non agnoscat, nisi in illis monumentis, quae tam apta et rotunda sint, ut nihil demere possis, quin elegantiam minuas, summa ingenii Horatiani admiratione ductus, nihil, quod suae legi et normae non respondere videretur, Horatianum eșse ratus emendandi et exstirpandi modum non inyenit.

Novissimus etiam poëtae nostri editor, Franc. Pauly, qui diligentissime scripturam codd. antiquorum e commentariis, Cruquii erutam consignavit, quamvis ubique, fere scripturam cod. Blandiniani vetustissimi paucorumque aliorum, qui „trutina Blandinia pensati“ summa auctoritate et fide digni, viderentur, se secutum esse glorietur , ita tamen coniecturis. et versuum eiectionibus in Horatium vetustate nobis traditum grassatus est, ut vix intelligatur, cur tantopere de fide Blandinianorum ac similium librorum pugnet. Quocirca etiam in hac nova editione id agendum putavi, ut, quantum possem, ex ipsis fontibus.i. e, e codicibus scriptis, de quorum pretio et integritate C. Kirchner in Novis. Quaest. Horat. Lips. 1847. 4, et in Indicibus librorum msstorum et editorum, editionis suge Satirarum (ap, Teubnerum 1854. 8.) parti I. pag. XX—XXXVI praemissis . optime iudicavit, haurire, quam aliorum, etiam recentiorum editorum premere vestigia , utque vulgatam scripturam retinere, quam ea quae probabilia essent, cum certissimo codicum mstorum praesidio carerent, in eius loco ponere mallem. Ut autem intelligatur, qua fide provin

ciam susceptam administraverim, quosdam locos, in quibus a Jahnii aliorumque recensione discedendum putaverim, sub adspectum vocabo.

Odar. liber 1, 3, 6 cum Orellio et plerisque recentioribus colo interpunxi post Virgilium ; finibus enim Atticis non pendet e Debes, sed e Reddas, quod verbum eadem significatione usurpatum est hoc loco, qua dicitur tabellarius epistolam alicui reddere. 4, 12 scripsi cum duobus Blandinianis, quos secutus est Cruquius, agna haedo, et 6, 18, ubi Meineke Bentleii coniecturam Strictis admisit, omnium codd. auctoritate 'nisus retinui Sectis unguibus, ut decet puellas mundas. - 7, 8, ubi idem vir d. Oudendorpii inventum honore recepit, servavi librorum scripturam in Iunonis honorem, quo eodem modo legitur ap. Quinct. Inst. I, 1, 6 in sexus honorem. Sic ibid. vs. 27, ubi poëta de Graeco heroë Romanorum more loquitur, quum dicit auspice Teucro, non cum Meinekio Bentleii Phoebo probavi. – 12, 20. 21 iam pridem, puncto post honores sublato, interpunxi post audax, ita ut vv. Proeliis audax ad Palladem referantur. Cf. Ovid. Trist. IH, 9, 7. IV, 10, 13. Metam. 14, 475. - Ibid. vs. 43 retinui avitus apto Cum lare fundus', i. e. fundi exiguitati conveniente, pro Bentleii arto, quod Meineke in contextum recepit. Neque magis necessaria est visa Peerlkampii coniectura Marcellis vs. 46, ab eodem viro d. recepta , nec placet laetum vs. 57, in cuius locum iam editione V. substitui optimorum libbr. scripturam latum. 13, 2 cum Hauptio et Meinekio nolui recipere lactea , quod Bentl. contra omnium libbr. fidem é Flavio Capro Horatio obtrusit loco scripturae minime sollicitandaè cerea. Eiusdem vero carminis versu 6 pro mnahent, quod ab iis, qui nesciebant brevem syllabam in t desinentem in versus caesura potestatem longae habere posse, mutatum videtur, Lachmannum secutus restitui manet, quod linguae Latinae ratio postulat. De syllaba in caesura producta conf. od. I, 3, 36. II, 6, 14. 13, 16. HII, 5, 17. 16, 26. 24, 5. Sat. I, 4, 82. 5, 90. 9, 21. II, 1, 82. 2. 47. 3, 187 et 260. 15, 20 e cod. Bland. vetust. seripsi Crines pro Cultus, et ibid. vs. 22 cum codd. Blandinianis aliisque Genti pro Gentis, quod Pauly; contemtis optimis codd., servavit. 16, 13 de interpunctione post Prome

theus posita vid. Index s. v. Prometheus. 20, 10 nolui cum Doederleinio et Meinekio scribere Tum pro Tu, cui bene opponitur mea. - 23, 5 et 6 multo dignior poëta mihi visa est scriptura omnium libbr. veris Adventus , quam Bentleii coniectura a Meinekio recepta vepris

ad ventun.

25, 20 retinui propter omnium libbr. scr. fidem Hebro, quod Horatius inductus fortasse Graeco quod imitabatur exemplo temere posuerit; neque tamen negaverim, coniecturam Euro optimum loco auxilium afferre. Carmen huius libri 28. non est dialogus nautae cum Archyta , sed, ut nos nobiscum sive cum animo nostro loquimur, sic hoc carmine insepultum Archytae corpus alloqui fingitur umbram, ex opinione veterum corpus insepultum circumvolitantem. Hoc si statuamus, sententia priorum sex versuum haec est: Te, qui omnia perscrutatus es et permensus, quem nulla unquam difficultas prohibere potuit, quominus pervestigares omnia et vel in coelum ipsum penetrares, te parva munera pulveris nondum iniecti nunc morantur (cohibent) atque prohibent, quominus Stygem transire possis. — 31, 18 cum multis libris retinui et pro ac; respondent enim sibi et - et.

Odar. liber II, 10, 9 iam in editione V. restitui Saepius, scripturam optimorum codd. msstorum pro eo, quod post Feam et Jahnium exigua libbr. auctoritate Nauckius scripsit Saevius. 12, 2 durum, quod codd. Blandiniani aliique optimi tuentur, iam prius receptum retinui; oppositionem facit cum mollibus modis. Mein. dirum, ut recte scribitur Od. IV, 4, 42.

13, 15 scriptura omnium libbr. Poenus, pro quo Haupt et Meineke, Lachmannum secuti, Thynus scripserunt, non sollicitanda erat, neque ibid. vs. 16 timelve pro timet legendum. Vid. ad I, 13,

16. 14, 27 superbo, quod exhibent vetustissimi et optimi libri scr., iam in edit. V. scripsi. · 16, 1 in patenti (ut virenti II, 25, 17) codicum auctoritate nisus servavi pro Bentleii, quem Meineke secutus est, patente. 17, 25 retinenda videbatur scriptura optimorum librorum cum, pro quo Lachmannus, quem secuti sunt Haupt et Meineke, cui ; Pauly ex ingenio tum. 18, 30 fine, Meineke post Bentleium sede.

20,7 post Dilecte comma posui. Ita distinguendum esse cum scholia

stis (Acrone et comm. Cruquii), Cruquio ipso, aliis antiquis interpretibus iam olim (Jen. Lit.-Zeit. 1832. No. 217), accuratius etiam in Programmate schol. Halberst. 1851. p. 3 ostendi hodieque contendo. Vid. Index s. v. Dilectus. Ibid. versu 11 Superne, quod optimi libri scr. tuentur, recepi in edit. V., pro Superna, quod ab iis illatum videtur, qui nesciebant, syllabam e corripi posse. Vid. Lucret. 6, 543 et 596. Ibid. vs. 13 nolui recipere cum Meinekio Bentleii coniecturam, minime necessariam, tulior pro ocior, quod optimorum librorum auctoritate stabilitur.

Odar. liber III, 2, 28 retinui fragilemque, librorum scripturam, pro quo Mein. cum aliis fragilemve. 3, 12 restitui bibit pro bibet; iam enim tunc praesens deus erat Augustus. Ibid. vs. 54 rectius fortasse scribendum erat tangat pro tanget.

Ibid. vs. 69 retinui hoc conveniet, quod omnes Cruquii libri ipso testante habent, quamvis Stallbaum, qui haec conveniunt recepit, contrarium affirmet, addatque cod. Argentor. A., de quo errore vid. ad IV, 15, 9. • 4,78 intactum reliqui relinquit , etsi non constat, quod contendit Stallb., codd. Cruquii et Oberlini omnes (?) ita legere. 5, 17 non sollicitanda erat a viris doctis librorum scriptura periret. Vid. ad 1, 13, 6. - Ibid. vs. 21 cum libris scriptis retinui Direpta, pro quo Orell. et alii scripserunt Derepta, ut vs. 37 inscius, pro quo alii aptius ad nonnullorum librorum fidem, Hauptius e coniectura Jani anxius. 7, 20 servavi movet, ut multo exquisitius (cf. Virg. Aen. 1, 262. 7,641. Ovid. Met. 14, 20), quam quod alii habent monet; non enim moniturus , sed adhortaturus affert poëta exempla. Ex silentio autem Cruquii, qui scribit monet, cum Stallbaumio non recte colligitur, Cruquium in libris scr. suis omnibus reperisse monet, siquidem Cruquius, ubi nihil offensionis eum ad codices inspiciendos incitavit, Lambini contextum fere secutus est. 12, 11 cum Blandiniano antiquissimo aliisque multis codd. pro allo recepi arlo, quod oppositionem facit ad per apertum. 14, 6 retinui iustis Divis, recte explicantibus scholiastis, qui victoriam et reditum Caesari merenti dederint,' pro sacris, ut, Bentleium secuti, nuperi fere ediderunt. Ibid. vs. 12 non sollicitanda videbatur scriptura

[ocr errors]

omnium fere librorum virum expertae, male ominatis.

20,8 coniectura Peerlkampii an illa, a nonnullis probata , nihil habet commendationis. 21, 7 tironum in usum sustuli comma post Corvino iubente, ut intelligerent infinitivum Promere non pendere ex imperativo Descende, sede iubente, i. e. poscente vina languidiora, quale est islud, quod tu mihi servas antiquis-simum. Vid. Steiner in Programm. schol. Creuznach. 1847. p. 8.

24, 4 cum Stallb. retinui Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum , pro quo Pauly, partim e codd. nonnull. auctoritate partim e coniectura Lachmanni edidit: Terrenum publicum. Ibid. vs. 60 cum codd. Bland. aliisque multis restitui hospites pro hospitem. Ibid. vv. 35-37 interpunctionem veriorem reduxi in edit. V. - Ibid. vv. 59. 60. libri optimi tuentur Laedere: collum, pro quo nuper ex paucis codd. receperunt prosaicum elllidere c. 28, 11 nulla idonea causa Meineke cum Lachmanno contra omnium libbr. fidem scripsit Tum pro Tu, quod respondet antecedenti Nos cantabimus.

Odar. liber IV, 1, 18 retinui omnium fere libbr. scripturam Largis pro Largi, quod Bentleium secutus recepit Meineke. - Ibid. vs. 37 Bentleius delevit le, non sentiens, repetitum au

2, 33 et 41 Haupt, Mein. et Pauly Lachmannum secuti contra omnium libbr.-scr. fidem, qui Concines exhibent, scripserunt Concinet. Ibid. vs. 45 vetustissimorum libbr. fido nisus retinui loquar, quod est futurum, pro loquor, quod Haupt et Mein. post Bentleium receperunt. - Ibid. vs. 49. Strothmanni permotus rationibus cum Stallbaumio antiquorum libbr. scripturam Tuque dum procedis revocavi pro Teque, dum pr.

4, 36 librorum auctoritate innisus .cum Meinekio et Pauly scripsi Dedecorant pro Indecorant, et ibid. vs. 65 iisdem de causis evenit: pro exiet, sicut versu 73 perficiunt pro perficient. cum codice Bland. antiquiss. aliisque restitui Defuso, quod res postulat, pro Diffuso. 18,9 nec tibi pro non tibi restitutum est ad fidem Bland. antiquiss., aliorumque :quorundam codd. 13, 14 retinui cari, quod tuetur cod. Blandin. antiquiss. cum aliis; vid. Fea ad h.. 15, 9 iam prius restitui omnium libbr. scripturum Ianum Quirini , neque debebat Stallbaum Quirinum recipere, quae mera est Passeratii a Gronovio probata coniec

gere vim.

5, 34

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »