Obrázky na stránke
PDF
ePub

15

20

25

insigne maestis praesidium reis
et consulenti, Pollio, curiae,
cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.
iam nunc minaci murmure cornuum
perstringis aures, iam litui strepunt,
iam fulgor armorum fugaces

terret equos equitumque voltus. audire magnos iam videor duces non indecoro pulvere sordidos, et cuncta terrarum subacta

praeter atrocem animum Catonis. Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat impotens tellure victorum nepotes

rettulit inferias Iugurthae. quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris impia proelia testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ? qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli? quod mare Dauniae non decoloravere caedes ?

quae caret ora cruore nostro ? sed ne relictis, Musa procax, iocis Ceae retractes munera neniae : mecum Dionaeo sub antro

quaere modos leviore plectro.

30

35

40

CARMEN II.

5

10

Nullus argento color est avaris abdito terris, inimice lamnae Crispe Salusti, nisi temperato

splendeat usu. vivet extento Proculeius aevo, notus in fratres animi paterni; illum aget penna metuente solvi

fama superstes. latius regnes avidum domando spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus iungas et uterque Poenus

serviat uni. crescit indulgens sibi dirus hydrops, nec sitim pellit, nisi causa morbi fugerit venis et aquosus albo

corpore languor. redditum Cyri solio Phraaten dissidens plebi numero beatorum eximit Virtus populumque falsis

dedocet uti vocibus, regnum et diadema tutum deferens uni propriamque laurum, quisquis ingentes oculo inretorto

spectat acervos.

15

20

brachia et voltum teretesque suras
integer laudo; fuge suspicari,
cuius octavum trepidavit aetas

claudere lustrum.

CARMEN V.

5

10

Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia comparis aequare nec tauri ruentis

in venerem tolerare pondus. circa virentes est animus tuae campos iuvencae, nunc fluviis gravem solantis aestum, nunc in udo

ludere cum vitulis salicto praegestientis. tolle cupidinem immitis uvae : iam tibi lividos distinguet autumnus racemos

purpureo varius colore. iam te sequetur: currit enim ferox aetas et illi, quos tibi dempserit, apponet annos; iam proterva

fronte petet Lalage maritum, dilecta, quantum non Pholoë fugax, non Chloris albo sic humero nitens, ut pura nocturne renidet

luna mari, Cnidiusve Gyges,

15

20

quem si puellarum insereres choro, mire sagaces falleret hospites discrimen obscurum solutis

crinibus ambiguoque voltu.

CARMEN VI.

[merged small][ocr errors]

Septimi, Gades aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtes, ubi Maura semper

aestuat unda, Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum

militiaeque ! unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi

rura Phalantho. ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt viridique certat

baca Venafro ; ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas, et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falernis

invidet uvis.

15

20

ille te mecum locus et beatae postulant arces; ibi tu calentem debita sparges lacrima favillam

vatis amici.

CARMEN VII.

5

10

O saepe mecum tempus in ultimum
deducte Bruto militiae duce,
quis té redonavit Quiritem

dis patriis Italoque caelo,
Pompei meorum prime sodalium,
cum quo morantem saepe diem mero
fregi coronatus nitentes

malobathro Syrio capillos? tecum Philippos et celerem fugam sensi relicta non bene parmula, cum fracta virtus et minaces

turpe solum tetigere mento. sed me per hostes Mercurius celer denso paventem sustulit aëre ; te rursus in bellum resorbens

unda fretis tulit aestuosis. ergo obligatam redde Iovi dapem longaque fessum militia latus depone sub lauru mea nec

parce cadis tibi destinatis.

15

20

« PredošláPokračovať »