,,Quis novus hic nostris successit sedibus hospes? ,,Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum: ,,Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille ,,Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
,,Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ,,Ne cui me vinclo vellem sociare iugali, ,,Postquam primus amor deceptam morte fefellit; ,,Si non pertaesum thalami taedaeqne fuisset: ,,Huic uni forsan potui succumbere culpae. ,,Anna-fatebor enim-, miseri post fata Sychaei ,,Coniugis et sparsos fraterna caede Penates ,,Solus hic inflexit sensus, animumque labantem ,,Impulit: agnosco veteris vestigia flammae. ,,Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, ,,Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25 ,,Pallentes umbras Erebi noctemque profundam, „Ante, Pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. r ,,Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores ,,Abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro.“ Sic effata, sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert:,,O luce magis dilecta sorori, ‚Solane perpetua maerens carpere iuventa, ,,Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? ,,Id cinerem aut Manes credis curare sepultos? ,,Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, ,,Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas. ,,Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis ,,Dives alit: placitone etiam pugnabis amori? ,,Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? ,,Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, ,,Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; ,,Hinc deserta siti regio, lateque furentes ,,Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, ,,Germanique minas?
,,Dîs equidem auspicibus reor et Iunone secunda ,,Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
,,Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
,,Coniugio tali! Teucrûm comitantibus armis, ,,Punica se quantis attollet gloria rebus!
,Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis ,,Indulge hospitio, causasque innecte morandi, ,,Dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion, ,,Quassataeque rates, dum non tractabile coelum." His dictis incensum animum inflammavit amore, Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt; mactant lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae. Y Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido Candentis vaccae media inter cornua fundit, Aut ante ora deûm pingues spatiatur ad aras, Instauratque diem donis, pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta, Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, Quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus. Uritur infelix Dido totaque vagatur Urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo. Si ! Nunc media Aenean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, Incipit effari mediaque in voce resistit; Nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim Luna premit suadentque cadentia sidera somnos, Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat. Illum absens absentem auditque videtque; Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae assurgunt turres, non arma iuventus Exercet, portusve aut propugnacula bello Tuta parant; pendent opera interrupta minaeque Murorum ingentes aequataque machina coelo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri Cara Iovis coniux, nec famam obstare furori; Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis: ,,Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis ,,Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen Una dolo divûm si femina victa duorum est.
,,Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra, ,,Suspectas habuisse domos Carthaginis altae. ,,Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? ,, Quin potius pacem aeternam pactosque Hymenaeqs ,,Exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ,,Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus "Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
,,Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae". Olli-sensit enim simulata mente locutam, Quo regnum Italiae Libycas averteret oras- Sic contra est ingressa Venus: ',,Quis talia demens ,,Abnuat, aut tecum malit contendere bello? -
,,Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. ,,Sed fatis incerta feror, si Iupiter unam ,,Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, ,Miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniux: tibi fas animum tentare precando.
,,Perge; sequar." Tum sic excepit regia Iuno:
Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat, 115 ,,Confieri possit, paucis-adverte-docebo.
,Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
,,In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus. ,,Extulerit Titan radiisque retexerit orbem: ,,His ego nigrantem commixta grandine nímbum, ,,Dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, ,,Desuper infundam, et tonitru coelum omne ciebo. ,,Diffugient comites, et nocte tegentur opaca;
,,Speluncam Dido dux et Troianus eandem ,,Devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntas, ,,Connubio iungam stabili propriamque dicabo : ,,Hic Hymenaeus erit." Non adversata petenti Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora relinquit. It portis, iubare exorto, delecta iuventus; Retia rara, lagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant; ostroque insignis et auro Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo: Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, Aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus Incedunt; ipse ante alios pulcherrimus omnes Infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta Deserit ac Delum maternam invisit Apollo, Instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; Ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem Fronde premit crinem fingens atque implicat auro, Tela sonant humeris: haud illo segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montes atque invia lustra, Ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae Decurrere iugis; alia de parte patentes Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt. 155 At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure coelum Incipit; insequitur commixta grandine nimbus:
Et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros Tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eamdem Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno Dant signum; fulsere ignes et conscius aether Connubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum Causa fuit: neque enim specie famave movetur, Nec iam furtivum Dido meditatur amorem; Coniugium vocat: hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama malum, qua non aliud velocius ullum Mobilitate viget, viresque acquirit eundo: Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira irritata deorum,
Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem Progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,
Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore pluTot vigiles oculi subter-mirabile dictu-,
Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat coeli medio terraeque per umbram
Stridens, nec dulci declinat lumina somno; Luce sedet custos aut summi culmine tecti, Turribus aut altis, et magnas territat urbes, Tam ficti pravique tenax quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: Venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, Cui se pulchra viro dignetur iungere Dido Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere, Regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virûm diffundit in ora. Protenus ad regem cursus detorquet Iarban, Incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Ammone satus, rapta Garamantide Nympha, Templa Iovi centum latis immania regnis
« PredošláPokračovať » |