Arduus arma tenens, non te rationis egentem Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Talia carminibus celebrant; super omnia Caci Speluncam adiiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant. 305 Exin se cuncti divinis rebus ad urbem Perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo, Et comitem Aenean iuxta natumque tenebat Ingrediens, varioque viam sermone levabat. Miratur faciles que oculos fert omnia circum Aeneas, capiturque locis, et singula laetus Exquiritque auditque virûm monumenta priorum. Tum rex Evandrus, Romanae conditor arcis:
,,Haec nemora indigenae Fauni nymphaeque tenebant, Gensque virûm truncis et duro robore nata,
,,Quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros ,,Aut componere opes norant, aut parcere parto; ,Sed rami atque asper victu venatus alebat. ,,Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, s ,,Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademtis: ,,Is genus indocile ac dispersum montibus altis ,,Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari ,,Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. ,,Aurea quae perhibent, illo sub rege fuere ,,Saecula: sic placida populos in pace regebat, ,,Deterior donec paullatim ac decolor aetas ,,Et belli rabies et amor successit habendi. ,,Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, ,,Saepius et nomen posuit Saturnia tellus; ,,Tum reges, asperque immani corpore Thybris, ,,A quo post Itali fluvium cognomine Thybrim ,,Diximus: amisit verum vetus Albula nomen. ,,Me pulsum patria pelagique extrema sequentem ,,Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum „His posuere locis, matrisque egere tremenda ,,Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo."
Vix ea dicta; dehinc progressus, monstrat et aram,
Et Carmentalem Romani nomine portam
Quam memorant, nymphae pris cum Carmentis honorém, Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei; Nec non et sacri monstrat nemus Argileti, Testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum religio pavidos terrebat agrestes Dira loci; iam tum silvam saxumque tremebant. ,,Hoc nemus, hunc" inquit,,frondoso vertice collem, ,,Quis deus, incertum est, habitat deus. Arcades ipsum ,,Credunt se vidisse Iovem, quum saepe nigrantem ,,Aegida concuteret dextra, nimbosque cieret. „Haec duo praeterea disiectis oppida muris, ,,Reliquias veterumque vides monumenta virorum: ‚Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem; ,,Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen." Talibus inter se dictis ad tecta subibant
Pauperis Evandri, passimque armenta videbant Romanoque Foro et lautis mugire Carinis.
Ut ventum ad sedes:,,Haec" inquit,,limina victor
,,Alcides subiit, haec illum regia cepit:
,,Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum
„Finge deo, rebusque veni non asper egenis."
Dixit, et angusti subter fastigia tecti
Ingentem Aenean duxit, stratisque locavit
Effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu,
Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
Incipit, et dictis divinum adspirat amorem:
,,Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
,Debita casurasque inimicis ignibus arces, Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi ,,Artis opisque tuae, nec te, carissime coniux, Incassumve tuos volui exercere labores; „Quamvis et Priami deberem plurima natis, „Et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
,,Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen ,,Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei, ,,Te potuit lacrimis Tithonia flectere coniux.
„Adspice, qui coëant populi, quae moenia clausis 385 ,,Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.“ Dixerat, et niveis hinc atque hinc diva lacertis Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente Accepit solitam flammam, notusque medullas Intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco Ignéa rima micans percurrit lumine nimbos., Sensit laeta dolis et formae conscia coniux. Tum pater aeterno fatur devinctus amore: ,,Quid causas petis ex alto? fiducia cessit Quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset;
,,Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: ,,Nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos. ,,Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400 ,,Quidquid in arte mea possum promittere curae,
,,Quod fieri ferro liquidove potest electro,
,,Quantum ignes animaeque valent, absiste precando. ,Viribus indubitare tuis." Ea verba locutus Optatos dedit amplexus, placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae Curriculo expulerat somnum, quum femina primum, Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, Noctem addens operi, famulasque ad lumina longo Exercet penso, castum ut servare cubile
Coniugis et possit parvos educere natos: Haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus- Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis Stricturae Chalybum, et fornacibus ignis anhelat; Vulcani domus et Vulcania nomine tellus. Hoc tunc Ignipotens coelo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyraemon. 425 His informatum manibus iam parte polita Fulmen erat; toto genitor quae plurima coelo Deiicit in terras; pars imperfecta manebat: Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae Addiderant, rutili tres ignis et alitis Austri; Fulgores nunc terrificos sonitumque metumque Miscebant operi, flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque volucres Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, Certatim squamis serpentum auroque polibant, Connexosque angues, ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
,Tollite cuncta" inquit,,coeptosque auferte labores, ,,Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem. ,,Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, ,,Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. ,,Praecipitate moras!" Nec plura effatus, at illi Ocius incubuere omnes, pariterque laborem Sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum, Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit." Ingentem clipeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum, septenosque orbibus orbes Impediunt. Alii ventosis follibus auras
Accipiunt redduntque; alii stridentia tinguunt
Aera lacu; gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe massam. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma Et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; ( Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeva pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto Praecedunt gressumque canes comitantur herilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat, Sermonum memor et promissi muneris, heros. Nec minus Aeneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.. Congressi iungunt dextras, mediisque residunt Aedibus, et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec:
,,Maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam 470 ,,Res equidem Troiae victas aut regna fatebor, ,,Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto „Exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni, „Hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. ,,Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis 475 ,,Iungere castra paro: quam fors inopina salutem ,,Ostentat. Fatis huc te poscentibus affers.
,,Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto ,,Urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam ,,Gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo ,,Imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
,,Quid memorem infandas caedes? quid facta tyranni ,,Effera? Dî capiti ipsius generique reservent! ,,Mortua quin etiam iungebat corpora vivis,
,,Componens manibusque manus atque oribus ora - ,,Tormenti genus-, et sanie taboque fluentes ,,Complexu in misero longa sic morte necabat.
« PredošláPokračovať » |