Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit,
Laetitia exsultans, horrendumque intonat armis :
Quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse, ccruscis
Quum fremit ilicibus, quantus, gaudetque nivali
Vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
lam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
Convertere oculos Itali, quique alta tenebant
Moenia quique imos pulsabant ariete muros,
Armaque deposuere humeris. Stupet ipse Latinus,
Ingentes, genitos diversis partibus orbis,
Inter se coiisse viros et cernere ferro.

700

705

Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
Procursu rapido, coniectis eminus hastis,
Invadunt Martem clipeis atque aere sonoro

710

Dat gemitum tellus -; tum crebros ensibus ictus
Congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
Ac velut ingenti Sila summove Taburno
Quum duo conversis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri,

715

Stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
Illi inter sese multa vi vulnera miscent,
Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo

720

Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: Non aliter Tros Aeneas et Daunius heros

Concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
Iupiter ipse duas aequato examine lances

725

730

Sustinet, et fata imponit diversa duorum,
Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum.
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
Alte sublatum consurgit Turnus in ensem,
Et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
Arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu :
Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro,
Ut capulum ignotum dextramque adspexit inermem.
Fama est, praecipitem, quum prima in proelia iunctos 735
Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,

740

Dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Suffecit; postquam arma dei ad Vulcania ventum est,
Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu
Dissiluit, fulva resplendet fragmen arena.
Ergò amens diversa fuga petit aequora Turnus,
Et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes:
Undique enim densa Teucri inclusere corona,
Atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745
Nec minus Aeneas, quamquam tardante sagitta
Interdum genua impediunt cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urguet:
Inclusum veluti si quando flumine nactus

750

755

760

Cervum, aut puniceae septum formidine pennae,
Venator cursu canis et latratibus instat;
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,
Mille fugit refugitque vias, at vividus Umber
Haeret hians, iam iamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
Responsant circa, et coelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes,
Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem;
Aeneas mortem contra praesensque minatur
Exitium, si quisquam adeat, terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque.orbes explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc neque enim levia aut ludicra petuntur
Praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestes;
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
Detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum

:

765

770

775

780

Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
,,Faune, precor, miserere," inquit,,tuque optima ferrum
,,Terra tene, colui vestros si semper honores,
,,Quos contra Aeneadae bello fecere profanos."
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit :
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci nymphae indignata licere,
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.

785

790

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi

Alloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:
,,Quae iam finis erit, coniux? quid denique restat?
,,Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris,
,,Deberi coelo, fatisque ad sidera tolli.

795

,,Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? ,,Mortalin' decuit violari vulnere divum,

,,Aut ensem quid enim sine te Iuturna valeret? ,,Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis? ,,Desine iam tandem, precibusque inflectere nostris; 800 ,,Nec te tantus edat tacitam dolor, et mihi curae ,,Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

[ocr errors]

,Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis ,,Troianos potuisti, infandum accendere bellum,

[ocr errors]

Sic dea submisso contra Saturnia vultu:

,,Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos; Ulterius tentare veto." Sic Iupiter orsus;

805

,,Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
,,Iupiter: et Turnum et terras invita reliqui;
,,Nec tu me aëria solam nunc sede videres

810

,,Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsam

,,Starem aciem traheremque inimica in proelia Teucros.

,,Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
,,Suasi, et pro vita maiora audere probavi;
,,Non ut tela tamen, non ut contenderet arcuni:
,,Adiuro Stygii caput implacabile fontis,

,,Una superstitio superis quae reddita divis.

[ocr errors]

,,Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo;
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

,,Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
,,Quum iam connubiis pacem felicibus - esto -
,,Component, cum iam leges et foedera iungent;
,,Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
,,Neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari,
,,Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
,,Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
,,Sit Romana potens Itala virtute propago;
,,Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia."
Olli subridens hominum rerumque repertor:
,,Es germana Iovis Saturnique altera proles:
,,Irarum tantos volvis sub pectore fluctus?

Verum age et inceptum frustra submitte furorem:
,,Do, quod vis, et me victusque volensque remitto.
,,Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
,,Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
,,Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
„Adiiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
,,Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
,,Supra homines, supra ire deos pietate videbis,
,,Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores."
Adnuit his Iuno, et mentem laetata retorsit;
Interea excedit coelo, nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat,
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,

815

820

825

830

835

840

845

850

Si quando letum horrificum morbosque deûm rex Molitur, meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iupiter, inque omen luturnae occurrere iussit. Illa volat, celerique ad terram turbine fertur: Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, Armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, Stridens et celeres incognita transilit umbras. Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni; Alitis in parvae subitam collecta figuram, Quae quondam in bustis aut culminibus desertis Nocte sedens serum canit importuna per umbras, Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis. Illi membra novus solvit formidine torpor, Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. At, procul ut Dirae stridorem agnovit et alas, Infelix crines scindit luturna solutos, Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis. ,,Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare, ,,Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem ,,Arte morer? Talin' possum me opponere monstro? ,,lam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, ,,Obscenae volucres: alarum verbera nosco ,Letalemque sonum, nec fallunt iussa superba „Magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? ,,Quo vitam dedit aeternam? cur mortis ademta est Condicio? Possem tantos finire dolores

[ocr errors]

„Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
,,Immortalis ego? aut quidquam mihi dulce méorum
,,Te sine, frater, erit? O quae satis alta dehiscat
,Terra mihi, manesque deam demittat ad imos?"
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

[ocr errors]

Aeneas instat contra, telumque coruscat Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur:

855

860

865

870

875

880

885

« PredošláPokračovať »