Obrázky na stránke
PDF
ePub

opinione in animis Romanorum, ex quo assidue philosophiae Graecae operam dare coeperant, vel minuta vel prorsus exstincta 2) et de moribus eorum depravatis accipiantur. Cum enim apud Graecos alia philosophorum disciplina excepisset aliam nec tamen ulla id quod verum est reperire potuisset, fieri non potuit, quin multi de vero inveniendo prorsus desperantes eas, quas a maioribus acceperant, de dis opiniones prorsus abicerent.

Atque etiam inter Romanos fuerunt, qui popularem religionem quam maxime impugnarent. Veluti P. Lucretius Carus carmine odii in usitatas perceptasque cognitiones deorum plenissimo 3) Epicurum summis laudibus extulit. Cum enim humana vita foede iaceret oppressa gravi sub religione", quo vocabulo poeta ille usitatum deorum cultum significat, eum istam religionem obterere ausum et natura perscrutanda de genere humano immortaliter esse meritum praedicavit. (I. v. 62-79.) Sed ne quid his laudibus invidiae aut criminis subiret, Lucretius haec putavit adicienda (ib. v. 80 sqq.):

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
Impia te rationis inire elementa viamque

Indugredi sceleris, quod contra saepius illa

Religio peperit scelerosa atque impia facta.

Eius rei exemplum postquam Iphigeniam Dianae ab Agamemnone mactatam attulit, exclamat (v. 101):

Tantum religio potuit suadere malorum.

sic

Possit aliquis eos, quos attuli, versus ita interpretari, ut Lucretium solam superstitionem evellere ex hominum animis voluisse dicat. Sed quod idem poeta deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi atque ab eisdem hominum vitae consuli et provideri negavit: nonne multi iure videntur inde collegisse, eum nullam deorum opinionem fecisse reliquam?

Non eodem animi ardore atque Lucretius, sed audacia maiore fuit C. Plinius Secundus, historiae naturalis scriptor. Is enim cum diu multumque litteris operam dedisset, hunc tulit studiorum fructum, ut nullos deos esse sibi persuaderet. Solum, inquit, certum est, nihil esse certi nec quicquam miserius homine (nat. hist. 2, 25).

Eiusmodi vero doctrinam quantam vim habuisse censebimus ad hominum animos depravandos, si quidem is, qui deos non credit, nihil habet, quo a peccando deterreatur? Luculento hoc probavit exemplo C. Petronius, is qui apud Neronem, a quo propter eruditum luxum et scientiam voluptatum elegantiarum arbiter assumptus erat, aliquamdiu gratia floruit. 4) Qui cum vitam fere solis libidinibus deditam degisset 5), Pisoniana coniuratione, cuius ipse affinis erat, patefacta postquam se quoque capitis damnatum iri intellexit, ut poenam anteverteret, ipse sibi

2) Huc pertinent, quae apud Livium leguntur: III, 20, 5: Sed nondum haec, quae nunc tenet saeculum, neglegentia deum venerat; X, 40, 10. Iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus. - Evenerat igitur, quod eventurum esse his verbis Cato vaticinatus erat: „Hoc puta vatem dixisse: Quandocunque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet."

3) His verbis apud Ciceronem (de nat. deor. I, 14, 36) C. Velleius Epicureus utitur, quo loco eorum, qui ante Epicurum fuerunt, philosophorum censuram agit.

4) Tacit. ab exc. d. Aug. XVI, 18.

5) Tacit. ib. Illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur“.

:

manum afferre constituit. Sed ut morte appropinquante tandem aliquando seria cogitare vitamque peractam secum reputare inciperet, tantum afuit, ut ne tum quidem animi pravitatem exueret, sed, dum venas sibi incidi iubet, amicos carmina levia recitantes audiret.")

Quamquam si quis aequales eorum, quos commemoravi, virorum omnes vel Lucretios vel Plinios vel Petronios fuisse putet, nae ille in summo errore versetur: nam fuerunt etiamtum, qui maiorum auctoritate haud mediocriter permoti eas, quas ab his acceperant, de dis immortalibus opiniones fortiter defenderent. Maior autem pars eruditorum eas tanquam aniles fabellas prorsus spernebat, neque tamen, ipsi quid sentirent, aperte dicere audebant, deorum patriorum cultum idcirco servandum esse rati, ut vulgus formidine quadam regeretur. Sic enim statuebant, omnem de dis immortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium duceret religio. Itaque dis cultus, honores, preces adhibere pergebant, sed in specie fictae simulationis quae inesse potuit pietas, quae morum sanctitas? Fuerint sane inter eos, qui aliquam dei opinionem retinerent, sed eius dei, qui humanas res non curaret. Talis videlicet opinio ad animos emendandos nullam profecto vim habere potuit.

Quodsi nobiscum reputaverimus, generi humano innatum esse desiderium habendi, quo tanquam firmamento animi niti possit, non mirabimur, eorum, qui esse deos populares credere desierunt, optimum quemque, ut animi tranquillitatem pararet, ad philosophos confugisse, a quibus verum repertum esse sibi persuasisset. Erant etiam, qui a peregrinis dis salutem petendam censerent, quorum deorum cultus, quamquam, ne fieret, legibus cautum erat, tamen Romae primo p. Chr. n. saeculo valde increbuit. Alii denique sacra Iudaeorum studiose observabant, quorum Tiberio imperitante ad octo milia Romae fuisse septemque synagogas habuisse traditum est.

Indocti autem, cum et eas, quas a maioribus de dis acceperant, opiniones animis prorsus exuissent neque ea ingenii vi essent, ut philosophorum placita mente comprehendere possent, quid mirum quod omnis religionis facti sunt expertes, idque eo magis, quod, cum spectaculis interessent, saepissime ea de dis narrari audiebant, quae ad auctoritatem eorum in hominum animis minuendam vel maxime pertinerent 7)? Atque quos dixi Romanos ad philosophos confugisse, eorum quo quis erat graviore ingenio, eo magis ferebatur ad doctrinam Stoicorum, sectae illius fortissimae ac sanctissimae.) Stoicorum autem fere princeps fuit inter Romanos L. Annaeus Seneca 9). Is quam sententiam de dis habuerit quo magis perspici possit, ea, quae multis locis per libros eius dispersa sunt, in unum quasi corpus redigere mihi propositum est.

6) Tacit. 1. 1. c. 19.

7) Friedländer 1. 1. p. 424 sq. Uhlhorn 1. 1. p. 33 sqq.
8) Sen. ep. 83, 9.

9) Is cum apud Sotionem philosophum puer sedisset (Ep. 49, 2) ab eoque tanto Pythagorae amore incensus esset, ut animalibus abstinere inciperet et anno demum peracto patre rogante ad pristinam consuetudinem rediret (Ep. 108, 17. 22), postea Attalum Stoicum de philosophia praecipientem audivit idque tam studiose, ut „scholam eius obsideret et primus veniret et novissimus exiret, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaret." (ib. 3.) Cuius quidem philosophi praecepta quantum ad vitam moresque Senecae aliquamdiu certe valuerint, ex his eius verbis apparet: „Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe misertus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat: sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium. Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam, quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat

Atque hanc quaestionem Senecae ipsi ingenio humano dignissimam esse visam, meo iure ex iis videor colligere, quae scripsit in naturalium quaestionum 1. I praef. (1 sq.): „Quantum inter philosophiam interest et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia inter illam partem, quae ad homines, et hanc, quae ad deos pertinet. Altior haec est et animosior. Denique tantum inter duas interest, quantum inter deum et hominem.

Altera

docet, quid in terris agendum sit, altera, quid agatur in coelo. Altera errores nostros discutit et lumen admovet, quo discernantur ambigua vitae, altera multo supra hanc, in qua volutamur, caliginem excedit et e tenebris ereptos perducit illo, unde lucet.“

Tantum autem cum ille rerum divinarum investitationi tribuat, consentaneum est eum, quas falsas opiniones pervagatas esse intellegat, eas, quantum possit, eximere studere ex popularium animis. Indignatur igitur, quotienscunque, quae poetae de dis narraverunt, recordatur. „Sic, inquit, vestras hallucinationes fero, 10) quemadmodum Juppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorum ingenuorum corruptorem et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum (i. e. effectum) est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent." 11)

tan

voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem. Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi; inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est. Nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura. Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque crediimus: cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut, quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem." (Ep. 108, 13 sqq.) Nec vero unum Attalum, sed universam Stoicorum disciplinam honorifice Seneca memoravit, ita quidem, ut inter Stoicos et ceteros sapientiam professos tantum interesse diceret, quantum inter mares et feminas (de constantia sap. I, 1; alios locos, qui huc pertinent, attulit Zeller hist. philos. Graec. III, 1. ed. 2. p. 618). Sed quamquam Stoicos multa cum laude commemorat, tamen admiratione eorum adeo non occaecatur, ut minime ad unum aliquem ex eorum proceribus se alliget, sed etiam sibi censendi ius esse affirmet (de vita beata III, 2), sic statuens, nondum occupatam esse veritatem, multum ex illa etiam futuris relictum esse (Ep. 33, 1). „Nam si semper, inquit, unius sequitur sententiam, non in curia est, sed in factiosis" (de otio III, 1). Qua quidem iudicii libertate Seneca ita utitur, ut et, quotienscunque ipsi aliud placet atque illis, suam sententiam dicere non vereatur, et, quaecunque ab aliis recte praecipi sibi persuasit, ea laudare non dubitet; v. Zeller 1. 1.

Similia sunt, quae leguntur de brevitate - quid aliud est vitia nostra incen

10) Haec Seneca sapientem inducit dicentem de vita beata 26, 6. vitae 16, 5: „Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium dere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam". 11) Idem poetis a Graecorum philosophis exprobrari videmus: quo in numero est Xenophanes, cuius hos versus Sextus (adversus Mathematicos I, 193) servavit :

πάντα θεοῖς ἀνέθηκαν Ὅμηρός τ' Ησίοδός τε,
ὅσσα παρ ἀνθρώποισιν ὀνείδεα καὶ ψόγος ἐστίν,
οἳ πλεῖστ ̓ ἐφθέγξαντο θεῶν ἀθεμίστια ἔργα,
κλέπτειν, μοιχεύειν τε καὶ ἀλλήλους ἀπατεύειν.

Cf. Zeller I. p. 454. In eandem sententiam locuti sunt Pythagoras (Zeller I. 396), Heraclitus (Z. I. 530, 593), Plato (Z. II. p. 788, adn. 5). Rectissime igitur Auberlen 1. 1. I. p. 91, scripsit: „Dem Plato sind ja die eigentlichen

Alio loco 12) Seneca eorum stultitiam exagitat, qui Iovem e nubibus fulmina mittere ac saepe suas statuas petere et sacrilegis non punitis innoxias pecudes ferire existiment. Quod postquam cum iustitia dei concinere negavit, causam, cur eiusmodi res excogitatae sint, hane affert, quod ad coercendos imperitorum animos sapientissimi viri iudicaverint inevitabilem metum, ut aliquid supra se homines timerent." Utile erat, inquit, in tanta audacia scelerum esse, adversus quod nemo sibi satis potens videretur. Ad deterrendos itaque eos, quibus innocentia nisi metu non placet, posuerunt supra caput vindicem, et quidem armatum.

Ea vero, quae a maiestate deorum abhorrent, cum non solum a poetis dicta sint, sed etiam a philosophis, graviter Seneca in Epicurum invehitur, qui deum inermem fecerit, omnia illi tela, omnem detraxerit potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, illum proiecerit extra metum. 13) Eundem vituperat, quod deum a mundo aversum nihil agere contendat 14), quod eundem vota exaudire 15), quod generis humani curam gerere neget. 16) Praeterea deos invidia e expertes esse 17), eosdem minime fumo extorum et turis odore delectari affirmat. 18)

Quoniam, quas de dis opiniones Seneca improbandas putasset, exposuimus, ad ea, quae ipsi placent, exponenda aggrediar. 18b)

Esse deum cum ex eo efficit, quod omnibus de dis insita opinio sit 19) et quod plurima in homines beneficia conferantur, qua de re infra videbimus, tum ex eo, quod mundus sapientissime sit institutus.

[ocr errors]

Itaque deus, quamquam oculis non conspicitur20), tamen ex operibus cognoscitur. „Si tibi occurrerit", inquit Seneca 21), „vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium umbra submovens, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis

Anstösse an den Mythen die ethischen. Nicht im Namen der (unerleuchteten) Vernunft, sondern im Namen des Gewissens übt Plato seine Kritik. Sie hängt mit einer tieferen Kenntniss der sittlichen Grundbegriffe

zusammen."

12) Nat. quaest. II, 42.

13) De benef. IV, 19, 1. Hunc igitur, inquit, inseptum ingenti quodam et inexplicabili muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare verearis; nulla ibi nec tribuendi nec nocendi materia est. 14) De benef. IV, 4, 1.

15) Ibid. IV, 19 2.

16) Ibid. VII, 31, 3.

17) Ep. 73, 15.

18) De benef. IV, 25, 1.

18b) Laudanda h. 1. est modestia Senecae, qui Aristotelem secutus ,,nunquam nos verecundiores esse debere" scribat „,quam cum de dis agatur" (nat. quaest. VII, 30, 1). Hac quoque aetate vel inter eos, qui amantissimi sunt libertatis populi, inveniuntur, qui eandem sententiam sequantur, veluti Henricus de Treitschke, qui in annalibus Borussicis haec scripsit: „Wir haben ein Recht zu fordern, dass über das Heilige mit Ernst und Ehrfurcht gesprochen und die überlieferten Formen des Kirchenlebens mit Achtung und Schonung behandelt werden“. (Evangelisch-kirchlicher Anzeiger von Berlin 1876. Nr. 16. S. 125.)

[ocr errors]

19) Ep. 117, 6: „Nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat." 20) Nat. quaest. VII, 30, 3: „Ipse qui condidit, qui totum hoc fundavit effugit oculos, cogitatione visendus est." Cf. quae in eodem libro leguntur (I. prolog. 14): „In illo (i. e. in deo) nulla pars extra animum est.“ 21) Ep. 41, 3.

facit. Et si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.“ 22) Cum iis, quae modo attuli, aptissime ea verba conferri puto, quae Xenophonteus Socrates facit23): Ο τὸν ὅλον κόσμον συντάττων τε καὶ συνέχων, ἐν ᾧ πάντα καλὰ καὶ ἀγαθά ἐστι, καὶ ἀεὶ μὲν χρωμένοις ἀτριβῆ τε καὶ ὑγιᾶ καὶ ἀγήρατα παρέχων, θᾶττον δὲ νοήματος ἀναμαρτήτως υπηρετοῦντα, οὗτος τὰ μέγιστα μὲν πράττων ὁρᾶται, τάδε δὲ οἰκονομῶν ἀόριστος ἡμῖν ἐστιν. Ἐννόει δ ̓, ὅτι καὶ ὁ πᾶσι φανερὸς δοκῶν εἶναι ἥλιος οὐκ ἐπιτρέπει τοῖς ἀνθρώποις ἑαυτὸν ἀκριβῶς ὁρᾶν, ἀλλ ̓, ἐάν τις αὐτὸν ἀναιδῶς ἐγχειρῇ θεᾶσθαι, τὴν ὄψιν ἀφαιρεῖται. Καὶ τοὺς ὑπηρέτας δὲ τῶν θεῶν εὑρήσεις ἀφανεῖς ὄντας· κεραυνός τε γὰρ ὅτι μὲν ἄνωθεν ἀφίεται, δῆλον, καὶ ὅτι, οἷς ἂν ἐντύχῃ, πάντων κρατεῖ, ὁρᾶται δ ̓ οὔτ ̓ ἐπιὼν οὔτε κατασκήψας οὔτε ἀπιών· καὶ ἄνεμοι αὐτοὶ μὲν οὐχ ὁρῶνται, ἃ δὲ ποιοῦσι, φανερὰ ἡμῖν ἐστι, καὶ προςιόντων αὐτῶν αἰσθανόμεθα. ̓Αλλὰ μὴν καὶ ἀνθρώπου γε ψυχή, ἥ, εἴπερ τι καὶ ἄλλο τῶν ἀνθρωπίνων, τοῦ θείου μετέχει, ὅτι μὲν βασιλεύει ἐν ἡμῖν, φανερόν, ὁρᾶται δὲ οὐδ ̓ αὐτή. “4 χρὴ κατανοοῦντα μὴ καταφρονεῖν τῶν ἀοράτων, ἀλλ ̓ ἐκ τῶν γιγνομένων τὴν δύναμιν αὐτῶν καταμανθάνοντα τιμᾶν τὸ δαιμόνιον. 24)

Est autem deus ille aeternus; nam cum omnia interierint, ipse integer manebit 25), omnipotens 26), omnibus locis adest 27), omnia scit 28), ita quidem, ut, quaecunque homines cogitant, eorum nihil ignoret 29), totus est ratio 30), omnis erroris expers 31), absoluta virtute praeditus32), sanctissimus 33), nulla re eget 34), sed perpetua felicitate fruitur. 35)

22) Sapientia dei etiam aliis locis laudatur; cf. de prov. I. de benef. IV, 23.

23) Memorab. IV, 3, 13 sqq.

24) His Socratis verbis in mentem nobis revocantur, quae Paulus apostolus in epistola ad Romanos data (I, 20) scripsit: Τὰ γὰρ ἀόρατα αὐτοῦ ἀπὸ κτίσεως κόσμου τοῖς ποιήμασι νοούμονα καθορᾶται, ἥ τε αΐδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θειότης.

25) Ep. 9, 16.

26) Hoc colligit Holzherr (diss. I. p. 101) ex his Senecae verbis (ep. 31, 10) „Deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia". Quamquam, id quod pace dixerim viri doctissimi, mihi quidem non videtur ex his verbis apparere, tantam in deo esse potentiam, ut nihil ei possit resistere.

27) Ep. 95, 47: „Ubique praesto est."

28) Nat. quaest. II, 36: „Dei divinitati omne praesens est"; cf. de benef. V, 25, 4. et IV, 32, 1.

29) Ep. 83, 1 : »Sic certe vivendum est, tanquam in conspectu vivamus. Sic cogitandum, tanquam aliquis in pectus intimum inspicere possit: et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit." Huc pertinet fragmentum illud, quod ex Senecae exhortationibus Lactantius (instit. VI, 24) servavit: „Magnum nescio quid maiusque, quam cogitari potest, numen est, cui vivendo operam damus. Huic nos adprobemus! Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus deo."

30) Nat. quaest I. prol. 14.

31) Ib. VII, 29, 3.

32) Ep. 92, 27.

33) Ep. 87. 21: „Animus, nisi purus ac sanctus est, deum non capit.“

34) De benef. II, 30, 2.

praestat."

Ibid. IV, 3, 2: „In omnia illis (dis) natura sua sufficit plenosque Ibid. 9, 1: „Nec ille collato eget nec nos ei quicquam conferre possumus". Inviolabiles quoque et tuti di dicuntur (ibid. 3, 2), ut nemo iis nocere possit (ibid. VII, 7, 3).

35) Ep. 59, 18: «Illud gaudium, quod deos sequitur, non interrumpitur, non desinit."

« PredošláPokračovať »