Obrázky na stránke
PDF
ePub

L. Annaeus Seneca

quid de dis senserit exponitur.

Scripsit

Hermannus Wunder.

Commentatio Annalibus Scholae Regiae Grimensis addita.

Grimae,

typis C. Roessleri.

1879.

$

[blocks in formation]

Εἰ μὲν
οὖν ἐστί τις οἰκειότης πρὸς ἀλλήλους τοῖς λόγοις,
προύργου ἂν ἡμῖν αὐτῶν ἡ γνῶσις γένοιτο· εἰ δὲ μή, τό γε
παράλληλα θέντας καταμαθεῖν τὸ διάφορον, οὐ μικρὸν εἰς
βεβαίωσιν βελτίονος.

Basilius de legendis Graec. libris c. 3.

L. Annaeus Seneca quid de dis senserit exponitur.')

Notissima illa Q. Horatii Flacci verba (Ep. II, 1, 156) „Graecia capta ferum victorem cepit" si ex mente poetae interpretamur, non possumus non de eruditione Graecorum Romam translata intellegere. Eadem tamen si per se spectantur, nihil impedit, quominus etiam de deorum

1) Idem locus aut attingitur aut explicator his libris: F. Nüscheler: L. Annaeus Seneca der Sittenlehrer nach dem Character seines Lebens und seiner Schriften entworfen. Bd. I. Zürich 1783.

Th. Fr. God. Reinhardt: De L. Annaei Senecae vita atque scriptis. Ienae 1816.

J. C. Fr. Meyer: Commentatio in qua doctrina Stoicorum ethica cum Christiana comparatur. Gottingae 1823. C. Schmidt: Essai historique sur la société civile dans le monde romain et sur sa transformation par le christianisme. Paris 1853: quem librum ab A. V. Richard in Germanorum linguam conversum (Lipsiae 1857 editum) lectores iubebo adire.

Holzherr: Der Philosoph L. Annaeus Seneca. Rastatt 1. Th. 1858; 2. Th. 1859.

Siedler: Die religiös-sittliche Weltanschauung des Philosophen L. Annaeus Seneca. Fraustadt 1863. Praeterea Fickert edidit (Vratislaviae 1851) dissertationem quandam, qua Senecae „de natura deorum“ sententiam exposuit, quam tamen dissertationem non magis mihi licuit inspicere quam eos libros, quos duo Francogalli ediderunt:

Fleury: St.-Paul et Séneque. Paris 1853. (2 Bde.)

Aubertin: Etude critique sur les rapports supposés entre Sénèque et St.-Paul. Paris 1857.

Idem dicendum est de multis illis dissertationibus, quas commemorat Teuffel in historia litterarum Latinarum (ed. II. Lipsiae 1872) p. 616 sqq. Quem vero libellum de Seneca anno proximo Ienae editum esse a collega quodam accepi, eius ne titulus quidem mihi notus est.

Döllinger: Heidenthum und Judenthum. Regensburg 1857.

Hausrath: Neutestamentliche Zeitgeschichte. (Bd. II. Heidelberg 1872.)

Le comte Joseph de Maistre: Soirées de St.-Pétersbourg: cuius libri ingeniosissimi versione Germanica usus sum ea, quam M. Lieber edidit Francofurti ad M. 1824.

E. v. Lasaulx: Studien des classischen Alterthums. Regensburg 1854.

Friedländer: Darstellungen aus der Sittengeschichte Roms. Th. III. Leipzig 1871.

Auberlen: Die göttliche Offenbarung. 2 Bde. Basel 1861. 1864.

Hasler: Ueber das Verhältniss der heidnischen und christlichen Ethik. München 1866.
Grosch: Die Sittenlehre des Epictet. Wernigerode 1867.

Spiess: Logos Spermaticos. Leipzig 1871.

Uhlhorn: Der Kampf des Christenthums mit dem Heidenthum. Stuttgart 1874.

opinione in animis Romanorum, ex quo assidue philosophiae Graecae operam dare coeperant, vel minuta vel prorsus exstincta 2) et de moribus eorum depravatis accipiantur. Cum enim apud Graecos alia philosophorum disciplina excepisset aliam nec tamen ulla id quod verum est reperire potuisset, fieri non potuit, quin multi de vero inveniendo prorsus desperantes eas, quas a maioribus acceperant, de dis opiniones prorsus abicerent.

"

Atque etiam inter Romanos fuerunt, qui popularem religionem quam maxime impugnarent. Veluti P. Lucretius Carus carmine odii in usitatas perceptasque cognitiones deorum plenissimo 3) Epicurum summis laudibus extulit. Cum enim humana vita foede iaceret oppressa gravi sub religione", quo vocabulo poeta ille usitatum deorum cultum significat, eum istam religionem obterere ausum et natura perscrutanda de genere humano immortaliter esse meritum praedicavit. (I. v. 62-79.) Sed ne quid his laudibus invidiae aut criminis subiret, Lucretius haec putavit adicienda (ib. v. 80 sqq.):

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
Impia te rationis inire elementa viamque

Indugredi sceleris, quod contra saepius illa

Religio peperit scelerosa atque impia facta.

Eius rei exemplum postquam Iphigeniam Dianae ab Agamemnone mactatam attulit, sic exclamat (v. 101):

Tantum religio potuit suadere malorum.

Possit aliquis eos, quos attuli, versus ita interpretari, ut Lucretium solam superstitionem evellere ex hominum animis voluisse dicat. Sed quod idem poeta deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi atque ab eisdem hominum vitae consuli et provideri negavit nonne multi iure videntur inde collegisse, eum nullam deorum opinionem fecisse reliquam?

Non eodem animi ardore atque Lucretius, sed audacia maiore fuit C. Plinius Secundus, historiae naturalis scriptor. Is enim cum diu multumque litteris operam dedisset, hunc tulit studiorum fructum, ut nullos deos esse sibi persuaderet. Solum, inquit, certum est, nihil esse certi nec quicquam miserius homine (nat. hist. 2, 25).

Eiusmodi vero doctrinam quantam vim habuisse censebimus ad hominum animos depravandos, si quidem is, qui deos non credit, nihil habet, quo a peccando deterreatur? Luculento hoc probavit exemplo C. Petronius, is qui apud Neronem, a quo propter eruditum luxum et scientiam voluptatum elegantiarum arbiter assumptus erat, aliquamdiu gratia floruit. 4) Qui cum vitam fere solis libidinibus deditam degisset 5), Pisoniana coniuratione, cuius ipse affinis erat, patefacta postquam se quoque capitis damnatum iri intellexit, ut poenam anteverteret, ipse sibi

2) Huc pertinent, quae apud Livium leguntur: III, 20, 5: Sed nondum haec, quae nunc tenet saeculum, neglegentia deum venerat; X, 40, 10. Iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus.. Evenerat igitur, quod eventurum esse his verbis Cato vaticinatus erat: „Hoc puta vatem dixisse: Quandocunque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet."

3) His verbis apud Ciceronem (de nat. deor. I, 14, 36) C. Velleius Epicureus utitur, quo loco eorum, qui ante Epicurum fuerunt, philosophorum censuram agit.

4) Tacit. ab exc. d. Aug. XVI, 18.

5) Tacit. ib.: „Illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur".

manum afferre constituit. Sed ut morte appropinquante tandem aliquando seria cogitare vitamque peractam secum reputare inciperet, tantum afuit, ut ne tum quidem animi pravitatem exueret, sed, dum venas sibi incidi iubet, amicos carmina levia recitantes audiret. 6)

Quamquam si quis aequales eorum, quos commemoravi, virorum omnes vel Lucretios vel Plinios vel Petronios fuisse putet, nae ille in summo errore versetur: nam fuerunt etiamtum, qui maiorum auctoritate haud mediocriter permoti eas, quas ab his acceperant, de dis immortalibus opiniones fortiter defenderent. Maior autem pars eruditorum eas tanquam aniles fabellas prorsus spernebat, neque tamen, ipsi quid sentirent, aperte dicere audebant, deorum patriorum cultum idcirco servandum esse rati, ut vulgus formidine quadam regeretur. Sic enim statuebant, omnem de dis immortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium duceret religio. Itaque dis cultus, honores, preces adhibere pergebant, sed in specie fictae simulationis quae inesse potuit pietas, quae morum sanctitas? Fuerint sane inter eos, qui aliquam dei opinionem retinerent, sed eius dei, qui humanas res non curaret. Talis videlicet opinio ad animos emendandos nullam profecto vim habere potuit.

Quodsi nobiscum reputaverimus, generi humano innatum esse desiderium habendi, quo tanquam firmamento animi niti possit, non mirabimur, eorum, qui esse deos populares credere desierunt, optimum quemque, ut animi tranquillitatem pararet, ad philosophos confugisse, a quibus verum repertum esse sibi persuasisset. Erant etiam, qui a peregrinis dis salutem petendam censerent, quorum deorum cultus, quamquam, ne fieret, legibus cautum erat, tamen Romae primo p. Chr. n. saeculo valde increbuit. Alii denique sacra Iudaeorum studiose observabant, quorum Tiberio imperitante ad octo milia Romae fuisse septemque synagogas habuisse traditum est.

Indocti autem, cum et eas, quas a maioribus de dis acceperant, opiniones animis prorsus exuissent neque ea ingenii vi essent, ut philosophorum placita mente comprehendere possent, quid mirum quod omnis religionis facti sunt expertes, idque eo magis, quod, cum spectaculis interessent, saepissime ea de dis narrari audiebant, quae ad auctoritatem eorum in hominum animis. minuendam vel maxime pertinerent )? Atque quos dixi Romanos ad philosophos confugisse, eorum quo quis erat graviore ingenio, eo magis ferebatur ad doctrinam Stoicorum, sectae illius fortissimae ac sanctissimae.) Stoicorum autem fere princeps fuit inter Romanos L. Annaeus Seneca). Is quam sententiam de dis habuerit quo magis perspici possit, ea, quae multis locis per libros eius dispersa sunt, in unum quasi corpus redigere mihi propositum est.

6) Tacit. 1. 1. c. 19.

7) Friedländer 1. 1. p. 424 sq. Uhlhorn 1. 1. p. 33 sqq.
8) Sen. ep. 83, 9.

9) Is cum apud Sotionem philosophum puer sedisset (Ep. 49, 2) ab eoque tanto Pythagorae amore incensus esset, ut animalibus abstinere inciperet et anno demum peracto patre rogante ad pristinam consuetudinem rediret (Ep. 108, 17. 22), postea Attalum Stoicum de philosophia praecipientem audivit idque tam studiose, ut „scholam eius obsideret et primus veniret et novissimus exiret, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaret." (ib. 3.) Cuius quidem philosophi praecepta quantum ad vitam moresque Senecae aliquamdiu certe valuerint, ex his eius verbis apparet: „Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe misertus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat: sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium. Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam, quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat

« PredošláPokračovať »