L. Annaeus Seneca quid de dis senserit exponitur

Predný obal
Koessler, 1879 - 21 strán (strany)
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 13 - Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas.
Strana 14 - Natura, inquit, haec mihi praestat." Non in- 1 tellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta?
Strana 2 - Denique inter duas interest quantum inter deum et hominem. Altera docet quid in terris agendum sit, altera quid agatur in caelo. Altera errores nostros discutit et lumen admovet quo discernantur ambigua vitae; altera multum supra hanc in qua volutamur caliginem excedit et e tenebris ereptos perducit illo unde lucet.
Strana 16 - ... intravi, cum disco quae universi materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex lege fatorum aliquid aérogare an maiestatis deminutio sit et confessio erroris mutanda fecisse.
Strana 14 - Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. 12 Sic vivamus, sic loquamur ; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hie est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se.
Strana 10 - Vultisne vos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et maiestate leni verendum? amicum, et semper in proximo? non immolationibus, et sanguine multo colendum: quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est? sed mente pura, bono honestoque proposito? Non templa illi, congestis in altitudinem saxis, struenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore).
Strana 17 - Ante omnia cavi, ne quid vos teneret invitos ; patet exitus. Si pugnare non vultis, licet fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil feci facilius quam mori.
Strana 15 - Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.
Strana 10 - Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem sine qua nulla maiestas est; scire illos esse qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum curiosi singulorum.
Strana 7 - ... per voluptatem. Inter multa magnifica Demetri nostri et haec vox est, a qua recens sum ; sonat adhuc et vibrat in auribus meis : " Nihil," inquit, " mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit adversi.

Bibliografické informácie