Musis amicus,
Natis in usum,
Ne forte credas, Ne sit ancillae,
Nolis longa ferae, Nondum subacta, Non ebur, neque, Non semper imbres, Non usitata,
Non vides quanto,
Nox erat,
Nullus argento, Nunc est bibendum, - O crudelis adhuc,
O Diva, gratum, O fons Bandusiae, O matre pulchra,
O nata mecum, O navis, referunt,
O saepe mecum, O Venus, regina, Odi profanum, Otium Divos, -
Parcius junctas,
Parentis olim, Pastor quum trahere Persicos odi,
Pecti, nihil me,
Phoebe, sylvarumque,
Phoebus volentem,
Poscimur: squid,
Quae cura patrum,
Qualem ministrum,
Quem tu, Melpomene,
Quem virum,
Quid bellicosus, Quid dedicatum, Quid fles, Asterie,
Quid immerentes, Quid obseratis,
Quid tibi vis, - Quis desiderio,
Quis multa gracilis,
Quo, me, Bacche, Quo, quo, scelesti,
Rectius vives, Rogare longo,
Maecenas atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum, Sunt, quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos. Hunc, si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus: Illum, si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis. Gaudentem patrios findere sarculo Agros, Attalicis conditionibus Nunquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens otium et oppidi Laudat rura sui: mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati. Est, qui nec veteris pocula Massici, Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae Multos castra juvant, et lituo tubae Permixtus sonitus, bellaque matribus Detestata. Manet sub Jove frigido Venator, tenerae conjugis immemor, Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum ederae praemia frontium Dîs miscent superis: me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo: si neque tibias Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae; Omne quum Proteus pecus egit altos Visere montes,
Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat palumbis,
Et superjecto pavidae natarunt Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis Litore Etrusco violenter undis,
« PredošláPokračovať » |