Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

J. ABRAMS, & C. RICHARDS:

LONDINI, D. NUTT, FLEET STREET;
W. ALLAN, WARWICK SQ., PATERNOSTER ROW.

[blocks in formation]

MONITUM.

CODEX Canonicianus, quo cum editio ista collata est, hodie in Bibliotheca Bodleiana adservata, Canon. Lat. 32. signatur. Lectionibus nitet optimæ notæ, quarum omnes fere in textum nostrum receptæ sunt; quæ vero in margine hujus editionis occurrunt, pretii licet inferioris, eo retinuimus, quia non omnino ad varietatem lectionis exhibendam inutilia viderentur.

ARGUMENTA.

LIBRI PRIMI.

INVOCATA in principio operis Venere, poëta v. 43. transit ad laudes Memmii, cui libros suos de Rerum Natura dicavit: Epicurum, cujus rationes sequitur, celebrat; ab ejus doctrina impietatis invidiam amolitur; hujusque et sequentium librorum tum argumenta proponit, tum tractationis poëticæ difficultates ostendit [v. 45-159]. Deinde rem ipsam aggressus, docet I) ex nihilo nihil fieri, et in nihilum nihil reverti posse [v. 160-265]; II) minuta esse quædam corpora, quæ, licet sub sensum non cadant, mente tamen possint concipi, et e quibus res omnes componantur [v. 266-329]. III) His corpusculis subjungit vacuum, seu inane spatium [v. 330-430]. IV) demonstrat, nihil esse præter corpus et inane; reliqua autem, quæ videantur esse, tantum conjuncta esse vel eventa, proprietates seu accidentia corporis et inanis [v. 431-483]. Quod sic persequitur, ut prima corpuscula doceat esse perfecte solida, [v. 484—528], ideoque insecabilia, minima (neque enim corpus in infinitum dividi posse), et æterna [v. 529-638]. Refutat porro philosophos, qui aliter statuerant, et quidem 1) Heraclitum, qui ignem, aliosque, qui aërem, aquam, terram, rerum omnium principium esse contenderant [v. 639–712]; 2) Empedoclem, eui placuerat, res e quatuor elementis componi [v. 713—829]; 3) Anaxagorum, qui homœomeriam induxerat [v. 830-919].

« PredošláPokračovať »