Obrázky na stránke
PDF
ePub

attingunt, primus omnium ex professo scripsit Dionysius, lib. de cœlesti Hierarch. et de Divinis nominibus, cujus doctrina posteriores scriptores ad eam, quam de Angelis tradunt, confirmandam potissimum usi sunt. Propter quod operæ pretium duxi in hujus tractatus initio, admonere cavendam esse Erasmi, et aliorum audaciam, qui hos libros Dionysii Areopagita esse negant, quos Cajetanus, Act. 17, in fine ex parte imitatur, id in dubium revocans. Apud viros autem prudentes nulla potest in hoc cadere dubitatio: nam antiqua traditio satis veritatem confirmat. A longiori vero disputatione et defensione, ac confirmatione veritatis nunc abstinebimus, quia viri doctissimi cum magna eruditione, ac diligentia id præstiterunt. Matthæus Galenus, in Areopag., Xystus Senensis, in Bibliotheca, lib. 2 in Dionys., et lib. 6, an 229, Baronius, tom. 2, anno Christi 109, a n. 51, et alii, quos, Act. 17, in fine, Lorinus refert; specialiter vero librum de celesti Hierarchia allegant Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., q. 4, et Gregorius, hom. 34, in Evang. Quem male interpretatur Cajetanus, quod sub dubio illum allegaverit, quia dixit: Fatetur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet, et venerabilis Pater, dicere, etc. Sed verba illa non sunt dubitantis de auctore illius operis, sed de quadam ejus sententia, quam postea cum magna reverentia tractat, et exponit, semperque ejus sancti Patris esse supponit.

6. Cajetani objectio.-Baronii responsio.-Non satisfacit.-Probabilior responsio.-Magis posset movere, quod Cajetanus obijcit Hieronymum, lib. de Scriptor. Eccles., nullam Dionysii Areopagitæ mentionem fecisse. Respondet autem Baronius Hieronymum in Prooemio sui operis profiteri, eos tantum scriptores recensere, quos invenisset ab Eusebio recensitos. Unde quia Eusebius nullam fecit mentionem Dionysii, et operum ejus, ideo etiam Hieronymus de illo tacuit. Diversa tamen fide, nam Eusebius (ut Baronius vult) hæretico spiritu occultavit opera Dionysii, quia Ariano errori sunt contraria; Hieronymus vero illa omisit, quia in Eusebio non invenit. At enim (quidquid de Eusebio sit) ego in Hieronymo non lego, quod tantum illos commemorare proposuerit, quos Eusebius nominasset, sed verba ejus sunt; quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiastica historiæ libris maximo nobis adjumento fuerit et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina ætates suorum auctorum sæpe testentur, in quibus non dicit solum ab Eusebio sumpsisse auctores, sed illius historia adjutum fuisse: dum autem dicit adjutum, indicat aliunde etiam plura sumpsisse, ex maxime ex voluminibus eorumdem scriptorum, ut statim significat. Quare ex aliis verbis quæ Hieronymus adjungit, dici posse credo, eum non habuisse operum Dionysii notitiam; sic enim ait : Si qui autem de iis a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare, neque enim de his, quæ non legi, nosse potui; et quod aliis forsitan fuit notum, mihi in hoc angulo latitanti fuerit ignotum. Idem ergo ex his Dionysii scriptis illi accidere potuit.

7. Qui alii Patres et Scholastici post Dionysium de Angelis scripserint.-Post Dionysium Theodoretus, in orationibus, seu libris contra Græcos, tertium de Angelis inscripsit, sed majorem illius partem in confutandis Diis falsis Gentilium consumit; circa finem vero pauca de bonis et malis Angelis ex divinis Scripturis colligit, ut illorum comparatione Gentilium errores confundat. Augustinus item, in lib. de Civit., multa de Angelis attigit, præsertim in lib. 9, 10, 11 et 12, de illorum creatione, et Sanctorum gloria, ac malorum lapsu edisserit. Idem, in libris de Genesi ad litteram, præsertim, lib. 3, 4 et 11, et in Enchirid., cap. 57, et sequentibus. Itemque Origenes, lib. 1 Periarch., cap. 5, 7, 8 et sequentibus. Et de eisdem pauca attigit Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3 et 5. Bernardus, lib. 5, de Considerat., cap. 3, 4 et 5, Gregorius, etiam in dicta homilia 34, de ordinibus Angelorum, eorumque proprietatibus, et nominibus nonnulla docuit. Et plura quasi theoremata de eisdem tradit Isidorus, in locis etymologiarum, et sententiarum supra allegatis. Alii vero Patres per occasionem tantum de illis tractantes variis locis de illis

loquuntur, quorum sententias pro disputationum opportunitate afferemus. Scholastici vero cum Magistro de Angelis disputant, in 2, a dist. 2, usque ad 12, Alensis, 2 p., a q. 19 usque ad 43, Altisiodorensis, lib. 2 Summæ, per quinque primos tractatus, Albertus, in 2, p. Summæ, tract. 2, præcipue vero D. Thomas, 1 p., a 9.50 usque ad 64, et lib. 2, contr. Gent., a cap. 46, et disput. de Spirit. creat., et opusc. 15 Nos vero in tractatu per libros octo materiam hanc comprehendemus. Priores quatuor erunt de Angelis secundum naturalia spectatis: quatuor deinde posteriores eorumdem Angelorum supernaturalia considerabunt.

Ad priores libros quatuor de Angelis secundum sua ipsorum naturalia

spectatis, præfatio.

Quoniam ordo naturæ ad gratiæ ordinem supponitur, ea quoque in scribendo methodum circa Angelos observamus, in quibus uterque ordo reperitur: itaque subjectis libris quatuor, de substantia, productione, aliisque affectionibus Angelis connaturalibus, disseremus, non eo tantum modo, quo solent Metaphysici, naturali scilicet discursu, sed juxta principia Theologiæ, quæ ad ipsam quoque naturalem materiam exactius versandam apprime conferunt; sic enim fiet, ut quæ de Angelis in Metaphysica intra terminos inferioris luminis tradidimus, uberius hoc loco intelligantur. Itaque primus liber erit de Angelorum essentia, seu substantia, et attributis ab ea non distinctis; secundus de intellectu ac perfectionibus ejus, actualique cognitione; tertius de voluntate, et actibus illius; quartus de potestate exterius agendi.

[ocr errors]

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI.

DE ANGELORUM NATURA, PRODUCTIONE ET ATTRIBUTIS.

CAP. I. An sit certum dari Angelos. CAP. II. Utrum Angeli sint æterni, vel

esse incœperint.

CAP. III. Quando Angeli creati fuerint.

CAP. IV. Ubi Angeli creati fuerint.
CAP. V. Utrum Angeli sint omnino in

sua substantia corporei.

CAP. VI. Utrum Angeli sint corporei tanquam ex corpore et spiritu compositi.

ruptibiles sint et necessaria entia dici possint.

CAP. X. Objectionibus contra doctrinam capitis superioris occurritur. CAP. XI. Utrum Angeli in magno nu

mero sint et quantus ille sit.

CAP. XII. Utrum omnes Angeli sint

ejusdem specificæ naturæ.

CAP. XIII. Utrum Angeli in tres Hierarchias et novem choros apte distinguantur.

CAP. VII. Utrum in Angelis sit aliqua CAP. XIV. Quæ sit unitas, vel distinctio

substantialis compositio.

CAP. VIII. Utrum Angeli in essentia et

attributis finitæ perfectionis sint. CAP. IX. Utrum Angeli omnino incor

essentialis inter has Hierarchias et ordines.

CAP. XV. Utrum omnes Angeli singulorum ordinum specie differant.

LIBER PRIMUS.

DE ANGELORUM NATURA

PRODUCTIONE, ET ATTRIBUTIS QUASI SUBSTANTIALIBUS.

Quamvis scientiam supponere soleat sunm subjectum esse, et quid sit, quando id per se notum est, in præsenti materia necessarium est naturam Angelorum a nobis valde remotam et ignoratam investigare.Simul vero utramque quæstionem, videlicet an sint, et quid sint Angeli, tractabimus, quoniam supposita vocabuli significatione, vix in præsenti possunt quæstiones illæ separari. Nos enim tanquam notum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quasdam creaturas ab hominibus, hominumque animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cernimus, vel sensibus experimur, distinctas; hoc namque ex modo, quo Scripturæ de Angelis loquuntur, manifestum est. Si vero Angelorum nomine significari intelligamus quasdam creaturas incorporeas spirituales, et simplices, similesve proprietates habentes, sic non est tam manifestum, Angelos esse, nec potest aliter ostendi, quam naturam, et essentiam Angelorum sub priori confusa ratione conceptorum investigando. Hoc ergo in præsenti libro præstabimus, simulque proprietates quasdam illorum, quæ non tam eorum substantiæ aliquid addunt, quam per negationes quasdam illam nobis declarant, explicabimus, ut sunt esse incorruptibiles, simplices, immateriales, finitos, et si quæ sunt similes, quia per hæc omnia attributa Angelorum natura, et substantia, et non propria accidentia illorum explicantur, de quibus postea dicturi sumus.

CAPUT I.

AN SIT CERTUM DARI IN MUNDO CREATURAS INTELLECTUALES HOMINE SUPERIORES, QUAS ANGELORUM NOMINE SIGNIFICAMUS.

1. Atheorum et Sadduceorum error rejicitur. -Non possumus melius definire quæstionem, an Angeli sint, quam sub aliqua generali ra

tione, et per comparationem ad alias species, vel genera creaturarum, rem per illud nomen significatam declarando. In hoc ergo puncto soli Athei, qui Deum esse negant, consequenter negabunt, dari hujusmodi creaturas, quia nihil præter hæc corporalia, et hominem in mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem errorem allegari Sadducæi, qui spiritum esse negabant, ut refertur Actor. 21. Sed de ipsorum errore dicemus capite sequenti, priorem vero tanquam stulto fundamento innixum omissum facimus, supposita vero existentia Dei creatoris, inde infertur optime, esse possibiles creaturas intellectuales superiores homine: unde etiam probari facile potest ratione valde verisimili, esse in rerum natura tales creaturas, ut in dieta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 1, ostendi. Nunc ex principiis theologiæ definienda quæstio est, et ideo de certitudine potius, quam de re ipsa quæstionem proposui.

2. Prima conclusio.-Certum de fide est Angelos essc intellectuales.-Dico ergo primo, certum esse, substantias illas, quas Scriptura, vel Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, esse naturæ intellectualis. Conclusio est de fide: nam Scriptura illas proprietates, et actiones Angelis tribuit, quæ non nisi in creaturam intellectualem cadunt. Una est videre Deum, Matth. 18: Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Alia est benedicere, et laudare Deum, quod passim in Scriptura Angelis tribuitur. Tertia est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4. Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, illuminare, docere, instruere, et loqui, ut Zacharias 1: Et dixit Angelus qui loquebatur in me, quæ omnia, et similia, quæ in Prophetis, et alibi sæpe leguntur, sine intellectu cogitari non possunt, ut per se notum est. Quarta sit peccare, et fieri poena dignum 2, Petr. 2: Angelis peccantibus non pepercit Deus. Ex quo

etiam evidenter colligitur, Angelos esse liberi arbitrii, sine quo nec male agitur, nec recte vivitur. Et inde evidenter concluditur eorum intellectualis natura, quia libertas arbitrii in ratione fundatur. Hic Bernardus, dicto libro 5, de Considerat., cap. 4, dixit: Angelos intellectu præditos esse, non fide, non opinione, sed intellectu capimus, quia non possunt hujus expertes, Dei simul participes esse. At enim cum hoc ipsum, scilicet Angelos participes esse, non intellectu, sed fide teneamus, necesse est, ut eadem fide illos esse intellectuales credamus. Loquitur ergo Bernardus de intellectu quoad evidentiam consequentiæ, non rei; ita ut illa sit quædam fides mediata, seu assertio scientifica theologice. Ratio a priori theologica sufficiens est, quia Deus cum et intellectuales facere, cumque nullam efficiat, nec facere possit summe perfectam, alias esset ipsi æqualis, potest illos multiplicare. Pertinuit autem ad perfectionem operum Dei in illo gradu plures efficere creaturas, quas Angelos appellamus. Quam rationem late in dicto loco Metaphysicæ declaravi, et ex dicendis manisfestior fiet.

et ita vertit Hieronymus in Psalm. et sequuntur multi. Sed licet hæc versio non sit reprobanda, quod ad Psalmum attinet; tamen alia præferenda est, tum quia nomen Heloim etiam illam admittit, sæpe enim in Scriptura tribuitur Angelis, ut in Ps. 96: Adorate eum, omnes Angeli ejus, etc., tum quia Hebræi ita exponunt, et Septuaginta ita vertunt, tum etiam quia Paulus ita intellexit. Nam Christum cum Angelis comparando, verba illa adducit, de Angelis procul dubio illa interpretando, et ideo vulgatus interpres merito ita vertit: tum denique quia homo verius, et proprius dicitur paulo minoratus ab Angelis, nam a Deo non paulo, sed infinite minoratus est. Et ideo Patres etiam frequentius ita comparationem intellexerunt.

3. Secunda conclusio.-Certum est Angelos in gradu intellectuali homine esse perfectiores quoad naturam. — Rejicitur error Georgii Veneti.-Dico secundo, certum esse, Angelos in gradu intellectuali, seu in rationis usu, homine perfectiores quoad naturam, seu excellentiores esse. Contra hanc assertionem erravit Georgius Veneti, in Harmonia mundi, tomo tertio, Cantici 3 capite secundo, et refert Joannes Arborues, lib. 1, Theosoph., ubi ait, homines non solum gratia, sed etiam potentia, et natura Angelos superare, putans semper gratiam proportionari naturæ, quod falsissimum est. Assertio ergo receptissima est, et certa, quam Arboreus ibi ex Patribus confirmat. Nunc breviter probatur primo ex illo Ps. 8, Minuisti eum paulo minus ab Angelis: ubi Psalmista de homine loquitur, quem dicit fuisse minoratum ab Angelis, utique in natura, et ideo paulo minus, nam in gratia, et gloria præ Angelis honoratur: Paulus vero ad Hebr. 2, nos docuit hæc verba licet de tota humana specie dicta sint, per antonomasiam de Christo scripta esse, qui ratione humanæ naturæ ab Angelis minoratus est.

[blocks in formation]
[ocr errors]

5. Secunda erasio. Alia evasio est, quia cum juxta Paulum sermo sit de Christo, exponi potest cum Augustino, lib. 3, contra Maximin., cap. 25, quod dicatur minoratus ab Angelis non in naturæ assumptæ perfectione, sed in statu passibili, quem in via habuit, et præsertim in morte crucis. Nam paulo inferius ait Paulus: Eum qui modico, quam Angeli minoratus est, videbimus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Sentit ergo, usque ad mortem tantum fuisse minoratum: unde verbum illud paulo minus multi exponunt juxta proprietatem Hebraicam, id est, brevi tempore. Imo Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., in 157, exponit, dici minoratum, quia apud inferos tribus diebus, et tribus noctibus fuit. In libro autem de Incarnatione Verbi, circa principium sentit, ob passionem dici minoratum. Sic inde ergo nos probatur minor perfectio naturæ.

6. Enercatur. Sed licet hic sensus ad priorem amplificandum admitti possit, non tamen prior comparatio in naturæ perfectione excludi potest, præsertim in Psalmo, in quo non de solo Christo, sed etiam de tota humana natura David loquitur. Verumtamen etiam Paulus illam comparationem præcipue intendit. Nam in capite primo, ad divinitatem Filii Dei ostendendam illum comparat cum Angelis, eumque omnibus illis præfert, insinuans profecto Angelos esse in supremo perfectionis gradu, proximosque Deo. Et inde in cap. 2, infert, majori reverentia, et obedientia Christi verba esset suscipienda, quam qui per Angelos factus sermo, et tacite rationem reddit, quia licet secundum humanam naturam Christus minoratus ab angelis videatur, nihilominus gloria, honore, et potestate, ratione suæ

« PredošláPokračovať »