Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut alia littera habet. Erant ergo jam Angeli, quando Deus corpora creavit. Secundus est Job 40, ubi de Behemoth dicitur: Ipse est principium viarum Dei, id est, creaturarum, ergo Lucifer, qui postea factus est Behemoth peccando, fuit principium creaturarum : ergo ante mundum hunc factus eademque ratio est cæteris Angelis, nam totus Angelorum exercitus a capite nominatus est. Tertius est ad Tit. 1: Quam promisit, qui non mentitur Deus, ante tempora sæcularia, nam aliquem esse oportuit ante omnia tempora, cui Deus promitteret, non potest autem aliquid excogitari præter Angelos. Quarto additur ratio, quia videtur a divina bonitate, et gloria alienum, quod per infinita sæcula sine ulla communicatione ad extra, et sine laudentium creaturarum consortio quasi solitarius existeret.

4. Gennadii absurda existimatio in proposito.-Rejicitur. - Addi etiam solet a nonnullis Gennadius, 1. de Ecclesiast. dogmat, cap. 10, alii vero non recte citari contendunt. Ille tamen, judicio meo, singularem, et valde absurdam habuit sententiam. Non enim posuit Angelos creatos ante omnia corpora, imo sentit, terram, et aquam tenebris coopertam ante Angelos factam esse, et nihilominus indicat, Angelos per multa sæcula ante lucem corpoream factos esse: ac subinde sentit, inter illud principium, in quo Deus fecit cœlum et terram, et punctum, in quo dixit: Fiat lux, multa sæcula interposita fuisse. Verba Gennadii sunt: Et cum adhuc tenebræ ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt Angeli, et omnes cœlestes virtutes. In quibus verbis satis indicat, factos fuisse Angelos post prædicta corpora, et existentibus tenebris in mundo corporeo, ac subinde ante materialem lucem. Quod autem hæc antecessio fuerit per multa secula, declarat, reddendo rationem creationis Angelorum his verbis: Ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet, in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet. Quæ ratio frivola esset, vel potius locum non haberet, si lux paulo post tenebras fuisset creata nam tunc licet non crearentur Angeli, durantibus tenebris, non esset otiosa Dei bonitas per multa spatia. At vero utraque pars hujus sententiæ improbabilis est. Prior quidem, quia nullo fundamento nititur, quia potuit Deus creare Angelos ante lucem, et nihilominus creare simul illos cum mundo tenebris operto nec est, cur dilata fuerit Angelorum creatio. Verum est, Gennadium non expresse id affirmare, nam posset exponi, factos esse Angelos, cum adhuc tenebræ essent, quia cum illis creati sunt, nam particula adhuc, licet minus proprie, hunc sensum permittit. Alia vero pars de duratione tenebrarum per multa sæcula, seu spatia ante creationem lucis, repugnat narrationi Gennadii ut ex professio in sequenti tractatu dicetur, et ideo si Angeli simul cum cœlo, et terra creati supponantur, certum est, non potuisse ante lucem per multa spatia temporum existere.

5. Suadetur ipsa prima opinio ex Scriptura. Suadetur ratione. -Dicta vero sententia de Angelorum creatione suaderi solet aliquibus Scripturæ sacræ locis. Primus est Job 38: Ubi eras, quando ponebam fundamenta terra? Et infra: Cum me laudarent simul astra matutina, id est, Angeli, de quibus subditur, et jubilarent omnes filii Dei, id est, Angeli Dei,

6. Vera sententia Angeli creati sunt simul cum mundo corporeo. · Refellitur ratio Theodoreti. - Nihilominus dicendum est, Angelos non fuisse creatos ante mundum corporeum, sed simul cum ipso. Hanc sententiam theologi communiter amplexi sunt. D. Thomas 1, quæst. 61, art. 2, et ibi Cajetanus, et omnes moderni, reliqui scholastici cum Magistro in 2, d. 2, Alensis, Altissiodorensis et alii, qui de hoc disputarunt. Eamdem tradiderunt antiqui Patres, ex Græcis, Epiphani, hæres. 65, ubi ait, clare indicare Scripturam, Angelos non fuisse ante cœlum, et terram: Cum palam (inquit) intransmutabile sit verbum hoc, quod ante cœlum et terram nihil erat ex creatis. Consentit Theodoretus, quæst. 3, in Genes. Debili tamen utitur ratione, scilicet, quia Angelus indiget loco, in quo reciperetur; Quia si non sit (inquit) in rerum natura, quod comprehendat, quomodo erit, quod comprehendatur? Sed nunc de ratione non curamus, nam Angelus per se corporeo loco non indiget, ut est notum. Procopius item, Præfat. in Genes., utramque referens sententiam, hanc præfert, dicitque Moysen nomine cali comprehendisse Angelos, cum dixit: In principio creavit Deus cœlum et terram, ubi continens pro contento etiam ponitur.

[blocks in formation]

litter, cap. 8, et in id Ps. 89: Priusquam montes fierent,aut formaretur terra, etc. Unde quod in 1. de Deit. et Incarnat., t. 6, num. 4, dicitur, quando Angeli creati sunt, vel quales, aut quomodo sint, non satis in manifesto distingui, licet liber non sit Augustini, tamen ab ejus mente non discrepat. Tenuit enim Augustinus istam sententiam ut probabiliorem, non ut certam. Et illum secuti sunt Gregorius 32, Moral., cap. 9, alias 10, ubi dicit, Deum simul spiritualia, atque corporalia condidisse. Et idem significat in c. 18, alias 24, magisque in 1. 26, cap. 7, alias 14, ubi de natura rationabilium spirituum credi ait, primam in tempore fuisse conditam, ubi pondero, particulam in tempore, loquitur enim aperte de tempore nobis noto et vocat primam vel dignitate, vel negative, quia nulla prior creata est, quamvis illa cum aliis in tempore creata sit. Unde in lib. 27, cap. 24, alias 25, exponens verba illa Job 37: Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, per colos intelligit Angelos, cum tamen Job loquatur de tempore primæ creationis. Unde addit Gregorius, etiam Moysen, cum dixit, fecisse Deum cœlum et terram in principio, per cœlum Angelos intellexisse.

8. Beda etiam consentit. -Ruperti excessus in hac sententia. - Consentit Beda, tom. 4, in Examer, dicens, Angelos in principio cum coelo et terra conditos esse, et ideo Moysen de terra dixisse, in principio fuisse inanem et vacuam, quia fructibus et habitatoribus carebat: non dixisse autem id de cœlo, quia mox creatum suis incolis, hoc est, beatissimis Angelorum spiritibus repletum est. Et tom. 8, lib. Quæstion. in Genes., per modum dialogi interrogante discipulo de ordine rerum factarum in principio, respondet: In ipso quidem principio conditionis facta sunt cælum, terra, Angeli, aer et aqua. Et nihilominus, 1. Variar., quæst. in 9, dicit in principio ante creationem mundi Angelos esse creatos. Sed intelligendum necessario est, vel quod prius dicantur creati ordine prælationis, non temporis quantitate, ut ipse statim subjicit, vel quod dicantur creati ante creationem mundi, utique consummati et formati, sicut per sex dies formatus est, non enim est sibi contrarius, præsertim quia in discursu ejusdem quæstionis Angelos cum cœlo creatos fuisse sæpe insinuat. Allegari etiam pro hac sententia solet Rupertus, lib. 1, in Genes., cap, 11, qui sine dubio docuit, Angelos non fuisse creatos ante mundum et significatos esse putat nomine lucis, cum dixit Deus: Fiat lux et facta est lux. Sed excedit, quia

significat, non in ipso temporis initio cum cœlo et terra fuisse creatos, sed paulo post in primo die ex aere crasso et humido, qualis jam erat, cum tenebræ erant super faciem abyssi. Sed in hoc erravit, quia de substantia Angelorum quoad corpora, quæ illis tribuit, non bene sensit, ut infra videbimus. Et nihilominus dicere potuisset, Angelos simul cum cœlo et terra, aqua et aere fuisse creatos, etiamsi corpora haberent aera, quia non erat necessarium, ut ex jam creato aere formarentur, sicut corpus hominis ex terra fuit formatum, sed posset simul cum spiritibus Angelicis creari. Denique bene confirmat eamdem sententiam Hugo de Sancto Victore 1, 1. 1, de Sacram., p. 1, c. 5, et p. 5, per quinque prima capita.

Locus

Ex

9. Probatur jam ex Scriptura. Scripturæ adductus rem non conficit. Scriptura solet hæc sententia præcipue probari testimonio Sapientis Ecclesiast. 18: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Propter quod testimonium docuit Augustinus, lib. 4, Genes., ad lit., cap. 33 et 34, Deum in uno momento universas res mundi tam spirituales, quam corporales creasse. Sed quod attinet ad corporalia, non oportet intelligi de omnibus speciebus eorum formaliter et in seipsis, ut ita dicam, quia non omnia mixta simul creata sunt, ut est evidens et in tractatu sequenti dicetur, sed dicuntur omnia corpora creata simúl, vel quoad illa, quæ per propriam creationem fiunt, ita ut prædicatum determinet subjectum, id est, quia omnia corpora, quæ immediate sunt ex nihilo producta, simul facta sunt: vel virtute dicuntur omnia creata simul, quia simul facti sunt cœli et elementa, in quibus alia virtute et quasi in semine continebantur, et ex illis postea facta sunt. Ut exponit Gregorius 32, Moral., 29, D. Thomas, 1 p., q. 74, a. 2, ad 2. Uterque autem videtur particulam simul de duratione intelligere et ita simul spiritualia cum corporali mundo fuisse creata. Et quia res spirituales non fiunt una ex alia, vel ab alia, in illis non habet locum illa expositio, sed intelligenda necessario est de omnibus Angelis, sive genere, sive specie, sive numero distinctis, omnes enim et singuli simul cum mundo corporeo creati sunt. Aliter vero solet exponi, ut dicantur omnia facta simul, non mathematice, id est, in eodem indivisibili momento, sed humano modo, quia brevi tempore, scilicet, sex diebus, omnia sunt facta. Sed imprimis quando nec necessitas, nec ratio urget, non oportet a proprietate verbi recedere. Deinde ex hoc etiam sequitur,

Angelos non fuisse multo tempore ante mundum corporeum creatum, quod tamen vult prior sententia, et loquitur consequenter: nam superfluum et omnino sine ratione, vel congruentia est, antecessionem brevis temporis fingere. Ac denique in illo sensu Sapiens per particulam simul ad sex dies primæ creationis alludit. Unde etiam sentit, Angelorum creationem intra illos dies fuisse factam, etiamsi non cogamur ex vi illorum verborum in primo instanti creationis factum fuisse. Nihilominus tamen, ut ibi notat Jansenius, hic locus non cogit, ut particula simul de duratione dicatur, ita ut prius, vel posterius ab illa excludat, quia potest optime significare collectionem, vel communitatem : nam vox Græca illi respondens zo hoc significat et verti posset pariter, vel per negationem, quæ exceptionem excludat, scilicet, omnia, nulla redempta, seu pariter omnia. Et in hoc sensu dicitur etiam Psal. 13: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, et Psal. 48: Simul insipiens et stultus peribunt.

10. Prima probatio. -Secundo probari solet hæc sententia ex illo Genes. 1: In principio creavit Deus cœlum et terram. Nam perinde fuit dicere in principio, quod ante omnia, ergo ante creationem cœli et terræ nihil Deus creavit. Ita inducit testimonium hoc Augustinus 11, de Civit., cap. 6, dicens: Si litteræ sacræ maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Deum cælum et terram, ut nihil antea fecisse intelligatur, quia hoc potius in principio fuisse diceretur si quid fecisset ante cœtera cuncta, quæ fecit, procul dubio non est factus mundus in tempore, sed cum tempore, et in virtute infert, nihil antea fuisse factum. Dices, hoc testimonium non cogere, tum quia particula illa in principio multas habet expo sitiones, ut tractatu sequenti videbimus, et una esse potest in principio temporis, utique corporalis et cœlestis, quod absolute vere vocatur principium temporis, sive res aliæ et alterius durationis prius creatæ sint, sive non; tum etiam quia illud in principio refertur ad cœlum et terram, quæ tunc creata dicuntur, unde licet neget antecessionem aliarum rerum, commode posset de corporalibus intelligi, de quibus Moyses ibi locutus est. Sed licet verum sit, testimonium hoc non facere rem certam, est nihilominus maxime probabile.

[ocr errors][merged small]

comprehendisse: quia cum in illo libro et sequentibus sæpius Angelorum mentionem facturus esset, oportebat, eos aliquo modo sub creatione mundi comprehendere, ne res increatæ esse putarentur, de qua re iterum in sequenti tractatu, capite sexto, sermo redibit. Nunc solum addo, quod Moyses implicite dixerat, videri exponi a Davide, Ps. 148, ubi primum cœlestia in generali ad laudem Dei invitat, dicens: Laudate Dominum de cœlis, laudale eum in excelsis. Deinde declarat, quid nomine cœlestium comprehendat, dicens: Laudate Dominum omnes Angeli ejus, laudate Deum omnes virtutes ejus, laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellæ et lumem, laudate eum cæli cælorum et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini. Ac tandem subdit: Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt, alludens profecto ad verba Genesis: In principio creavit Deus cælum et terram, quia non aliter creavit, nisi dicendo et imperando, ut per verbum fiat in eodem Genesi declaratur. Ergo in his locis simul junctis et inter se collatis satis indicat Scriptura, omnia illa sub nomine cœli et terræ fuisse comprehensa, ac subinde simul fuisse creata, vel (quod perinde est) ante illam creationem non fuisse Angelos creatos.

12. Tertia probatio. Quid Ferrariensis de citato textu sentiat, quid item Vasquez. — Tertio probari solet assertio ex Concilio Lateranensi, in capite Firmiter de Deo dicente: Qui sua omnipotenti virtute simul, ab initio temporis, utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet, et mundanam, et deinde humanam, etc., per quæ verba non solum prædictam veritatem docere, sed etiam dicta Scriptura testimonia in dicto sensu interpretari videtur. Nam cum prius dicat simul, et postea addat, deinde humanam, indicat plane particulam simul excludere successionem, et opponi ad postea, seu deinde. Addendo vero in initio temporis ita intelligendum esse locum Genesis, et in illo initio Angelos fuisse creatos, significat. Propter quod testimonium Ferrariensis, 2 cont. Gent., c. 83, in fine, docet, veritatem hanc nunc pertinere ad fidem, quia jam est ab Ecclesia definita. Vasquez autem, 1. p., dip. 224., c. 3 et 4, docet, non solum definitam non esse, sed neque potuisse definiri ab Ecclesia, quia nec in Scriptura, nec in traditione fundamentum talis definitionis invenitur; Ecclesia autem non definit per novas revelationes, sed per Scripturam sacram, vel traditionem, aut eviden

tem ex illis deductionem. Imo addit, sententiam hanc nullam ex illo decreto accipisse certitudinem, sed intra ordinem opinionum probabilium, vel probabiliorum permanere. Quia existimat, particulam simul in dictis verbis Concilii non excludere successionem, nec dicere durationis simultatem, sed communitatem, collectionem, et parilitatem (ut sic dicam) in dependentia a Deo per creationem. Et similiter existimat, Concilium, cum dixit, in initio temporis, non fuisse locutum de hoc nostro tempore, seu duratione sive angelica, sive humana, ita ut perinde dictum fuerit, in initio temporis, ac dicere, non ab æterno.

13. Rejicitur Vasquez. -Ergo vero imprimis censeo, posse Ecclesiam hanc veritatem definire, quia licet non sit evidens, in Scriptura contineri, nihilominus est evidens secundum aliquem sensum verbis Scripturæ consentaneum in ea contineri, ut ex dictis circa Scripturæ testimonia manifestum est. Post autem Ecclesia, si oportuerit, quando sensus intentus a Spiritu sancto in aliquo loco Scripturæ dubius est, nos docere, et definire, quis ille sensus fuerit. Ergo etiam in præsenti puncto cum illa particula simul dubia sit in priori testimonio, et in posteriori particula in initio, potuit Ecclesia certum aperire sensum, vel ex collatione cum aliis Scripturæ locis, vel etiam ex communi sensu Ecclesiæ, quæ a Spiritu sancto paulatim de pluribus rebus edocetur, et quod in uno tempore fuit dubium, postea paulatim clarescit, dum tota Ecclesia in aliquam partem unanimiter paulatim conspirat. Deinde in verbis Concilii intelligo, particulam simul durationis simultatem significare, et ducor valde ponderatione supra facta, et comparatione ad subsequentem particulam deinde, quæ posterioritatem temporis significat, et illi particula simul opponitnr. Nec refert, quod Concilium sub particula deinde solum humanam naturam addat : nam potuisset quidem etiam alia mixta recensere, quia vero illa non sunt composita ex corpore, et spiritu, sicut homo, ideo illum tantum commemoravit. Et simili modo opinor, cum Concilium dixit in principio temporis, de tempore communi, et noto, quo ut communi mensura utimur, fuisse locutum, quia verba accipienda sunt in sensu usitato, et communi, nec est verisimile Concilium de tempore angelico nobis satis ignoto cogitasse.

14. Refellitur Ferrariensis. -Et nihilominus judico, non fuisse mentem Concilii hanc sententiam definire de fide, etiam si secundum

illam tanquam probabiliorem locutum fuerit. Ita sumitur ex D. Thoma, 1. p, q. 61, art. 3, ubi sententiam priorem dicit, suo tempore non fuisse erroneam, cum tamen jam tunc Concilium Lateranense fuisset celebratum. Et licet Ferrariensis supra verbis eludat hoc dictum D. Thomæ, distinguendo inter ea, quæ sunt de fide directe, vel indirecte, frustra laborat: tum quia ut propositio sit erronea, satis est, quod si contraria veritati fidei sive directe, sive indirecte, tum etiam, quia si hæc assertio esset a Concilio in se definita, jam esset directe de fide: utrumque enim in materia de Fide ostendimus. Alii dicunt, D. Thomam non habuisse notitiam illius Concilii. Sed hoc gratis, et divinando dicitur, et incredibile est, quia non solum Innocentius III, sed etiam Gregorius IX, cujus auctoritate Decretales compilatæ sunt, per aliquot annos D. Thomam præcesserunt. Unde incredibile est D. Thomam non habuisse Decretalium notitiam, aut primum earum titulum non legisse, eo vel maxime quod D. Thomas, opusc. 23, Decretalem illam exposuit, et tamen ibi nihil de hac definitione dixit. Atque ita partem hanc secuti sunt Cajetanus, dicto art. 2, et ibidem alii moderni, et Xistus Senensis, libro 5, Biblioth., annot. 5. Et ratio est, quia Concilium, non ex instituto ad id definiendum, sed obiter, et quasi aliud agens id dixit. Non enim in eo capite intendebat Concilium, nova dogmata definire, sed antiqua profiteri, et ita illud explicuit D. Thomas, in dicto opusc. 23, et ita etiam est communi sensu Ecclesiæ receptum.

-

15. Contra propositam sententiam opinari, temerarium. — Addo vero, ex illis verbis Concilii non parum auctoritatis accessisse huic sententiæ, atque adeo non carere temeritate contra illam nunc sentire. Ita censent Valentius, tom. 1, quæst. 12, punct. 2, in fine, et Bannez, dicto art. 3, dicens, esse communem sententiam modernorum theologorum. Ita ergo de hac assertione judicandum est, sicut de assertione, quod Angeli sint incorporei, omnes censent. Nam licet illud idem Concilium tractando doctrinam fidei, vocet Angelos incorporeos et spirituales, quia non ex instituto, sed obiter id dicit, non censetur illam veritatem definivisse, quamvis ita illam approbaverit, ut infra videbimus. Unde cum in illa controversia utrumque Vasquez concedat, disp. 168, cap. 3, non video, cur dicat in præsenti, si dicta verbi Concilii de simultate et initio nostri temporis intelligantur, necessario sequi, ut non de fide definierit: et cum etiam fateatur

temerarium nunc esse contradicere illi Concilio in priori sententia de incorporeitate Angelorum, non est, cur in præsenti hoc neget, quia modus ille loquendi Concilii ostendit sensum Ecclesiæ valde communem, cui postea concors sententia scholasticorum et posteriorum Patrum accessit, et ideo merito temeritatis argueretur, qui nunc oppositum doceret. Neque per hoc fit injuria antiquioribus Patribus, quia illis temporibus res erat magis controversa, minusque declarata. Potestque uno tempore propositio aliqua non esse temeraria et postea esse, interveniente Ecclesiæ auctoritate et communi conspiratione, ac consensu. 46. Suadetur ultima ratione. Theodoreti argumenta frivola in contrarium. - Ultimo possumus ratione suadere hanc veritatem, quæ non potest esse demonstrativa, quia res pendet ex voluntate DEI, et sine ulla dubitatione potuit Deus Angelos ante corpora creare, si voluisset et hoc negare, erroneum, et contra Dei omnipotentiam esset. Quia ex parte effectus nulla potest repugnantia cogitari, cum Angelus a corporibus non pendeat, ut optime divus Thomas docuit, quæst. 3, de Potentia, art. 19. Et ideo dixi supra, num. 6, frivolam esse Theodoreti rationem, arguentis, Angelos non fuisse ante corpora creatos, quia non habuissent loca, in quibus reciperentur. Ac si indigeret Angelus loco corporali ad existendum, aut sine illo esse non posset. Quinimo etiam in corporibus est invalida illa ratio, alioqui nec cœlum empyreum creari posset sine alio, in quo contineretur. Neque est efficacior alia ejusdem Theodoreti ratio, quod Angeli ante corpora non fuissent administratorii spiritus, quia non essent res corporales, quibus ministrarent, cum tamen Paulus dicat illos esse administratorios spiritus. Invalida (inquam) est ratio, quia esse administratores actu (ut sic dicam) non pertinet ad naturam Angelorum, sed ad sum-' mum aptitudine, quia natura sua sunt intellectuales, Deo subditi et homine superiores, ex quibus aptitudo ad illud ministerium consurgit, in quo sensu dixit Chrysostomus, hom. 8, in Gen., omnes Angelos esse ministros, et homil. 28, in Matth., addit, hanc esse proprietatem Angelicæ naturæ, utique aptitudine. Nam actuale ministerium pendet ex voluntate Dei: et ideo potuit illos creare ante mundum, quando necessarium, vel etiam possibile non erat eorum ministerium, quia et tunc poterant Deum laudare, et pro tempore a Deo definito ad ministrandum esse parati. Alioqui neque ante hominem fuissent creandi, quia Paulus

dicit esse administratorios spiritus in ministerium missos propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis, cum tamen certum sit, antea fuisse creatos, quia non propter homines, sed propter se creati sunt.

17. Ratio ostensiva ex D. Thoma.-A posteriori confirmatur. - Ratio ergo propria est, quam attigit D. Thomas, quia Deus creavit hoc universum per modum unius perfecti artificii, ex variis partibus constantis: hoc autem universum, ut perfectum sit, ex corporalibus et spiritualibus rebus constare debet, ergo utrasque produxit Deus ut partes universi, ideoque non produxit unam partem ante aliam, sed simul universum perfectum ex utraque constans. Et hæc sola ratio potest quasi a priori reddi ex parte intentionis Dei, ejusque omnipotentiæ. Potestque ad hanc rationem confirmandam aliqua congruentia ex præcedentibus sumi, ut videre licet in Alense, 2 p., quæst. 19, memb. 3, art. 1. A posteriori vero id ostendi potest, quia quando Angeli peccaverunt, jam cœli creati erant, sed Angeli peccaverunt paulo post suam creationem, ergo non fuerunt ante cœlum creati. Consequentia evidens est, tenetque etiam de cæteris Angelis, qui non peccaverunt, tum quia omnes simul creati sunt, nulla enim est probabilis ratio ponendi inter eos successionem in sua productione, tum quia primus Angelus inter peccantes creditur esse primus et perfectissimus in naturalibus inter omnes creatos, et ideo licet esset prius et posterius in Angelorum creatione, non esset verisimile, aliquem ante primum Angelum peccantem fuisse creatum, unde initium viarum Dei dicitur in Job: tum denique quia quando mali Angeli peccarunt, jam boni Angeli erant, quia illis restiterunt, et inter illos prælium ortum est, ut juxta unum sensum probabilem in Apocalypsi dicitur. Minor principalis argumenti supponitur ex infra dicendis de peccato Angelorum, ubi ostendemus, brevissimam fuisse morulam inter creationem et lapsum malorum Angelorum.

18. Post creatum cœlum peccarunt Angeli.— Major autem sumitur ex variis Scripturæ locis. Nam Luc 10, ait Christus: Videbam Satanam tanquam fulgur de cœlo cadentem. Quem locum de ruina Angelorum, cum peccarunt, et de cœlo corporeo, a quo ceciderunt, exponit Hieronymus, lib. 3, in principio, et 1. 6, in Isa., circa illa verba, cap. 14: Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, quæ de eadem causa Angeli intelligit, et de cœlo ad terram fuisse dicit, tacite de cœlo corporeo ea interpretans, et de eodem ait,

« PredošláPokračovať »