Obrázky na stránke
PDF
ePub

nec per formalem convenientiam, sed virtualem, et quasi seminalem efficientiam. Sicut virtus seminis non est ejus lem speciei cum animali generante, et nihilominus est effectiva similis animalis per modum instrumenti generantis, ita ergo cum proportione species ad objectum comparatur.

25. Expugnatur secunda opinio adducta numero tertio, duplici ex capite.-Ex primo capite. Henricus autem primo nec probabile argumentum affert, quo vel in nostro intellectu, vel in angelico species non dari persuadeat: secundo nec consequenter loquitur, cum ablatis speciebus, habitum scientialem in Angelis confingit. Priorem partem probo, quia imprimis falsum est, quod sumit, species nihil posse cooperari ad actum intelligendi. Cum autem in probatione sumit, species ad hoc præcipue poni, ut faciant objecta præsentia in esse intelligibili, dicimus, duplex esse munus objecti intelligibilis, scilicet, cooperari potentiæ, et terminare actum ejus per speciem autem non fieri objectum præsens in ratione termini, sed in ratione principii, quod alias dici solet, non ut terminativum, sed ut motivum. Hoc autem modo sit præsens objectum per speciem, sive illa fiat ab objecto, sive ab alio superiori agente. Nam cum sit priori modo, ut in visu, licet supponatur objectum sufficienter præsens vel ad efficiendam speciem, vel ad terminandum actum, non tamen ad efficiendam visionem ipsam, quia extra potentiam existens non valet cum illa concurrere, ut ostensum est, et ideo ad hoc sit illi præsens, id est, conjungitur illi per speciem. Atque eodem modo sit objectum præsens potentiæ, quando species sit ab alia causa, etiamsi objectum sit res singularis, et particularis: nam etiam species ab alia causa impressa potest rem singularem repræsentare, et esse proximum principium cognoscendi illam, ut infra videbimus, immeritoque contrarium in illo discursu sine probatione sumitur, cum falsum sit.

[blocks in formation]

litatis nulla ratione probat, nec probare potuit. Quod vero ille habitus sit species intelligibilis, probatur: nam et ille, et species intelligibiles possunt habitus vocari, quia permanenter durant in intellectu, suntque actus primi respectu ejus, ut bene Scotus supra notavit : et tunc habitus aliquis intellectualis dicitur, et est species intelligibilis, quando non ponitur ex parte potentiæ ad facilitandam, vel confortandam illam in activitate sua, sed ex parte objecti, ut vim repræsentandi illud conferat. At vero in Angelis non dantur habitus intellectuales facilitantes potentiam ex parte ejus in ordine ad actus naturales, ut infra ostendemus, ergo ille habitus, quem ponit Henricus, non potest esse proprius habitus ex parte potentiæ necessarius, vel utilis. Solum ergo potest ex parte objecti aliquid conferre, ergo est species intelligibilis. Eo vel maxime quod habitus facilitantes potentiam naturalem non solent esse absolute necessarii, nec congeniti cum natura, sed actibus acquiruntur: ille autem habitus, quem Henricus excogitavit, dicitur esse necessarius, congenitus, et antecedens omnem intelligendi actum, ergo non potest esse nisi intelligibilis species. Denique ipse Henricus docet, illum habitum virtute continere objecta intelligibilia, et illa repræsentare intellectui. Unde tandem fatetur, sub ea ratione posse vocari speciem. Cur ergo magis unam, quam plures admittit ? Differentia enim illa, quam confingit inter habitum, et species, quod usus illius habitus sub est voluntati libera Angeli, non vero specierum si plures sint, voluntaria omnino est, nec ex ipso colligere possum rationem probabilem, qua id suadeat, neque posse reddi existimo. Tum quia nos utimur libere speciebus intelligibilibus, etiamsi plures habeamus, tum etiam quia unitas, vel pluralitas instrumentorum ad eorum liberum usum impertinens est. Imo facilius quodammodo utimur uno, vel alio instrumento pro nostra libertate, quando distincta sunt, quam uno, et eodem ad hoc, vel illud opus, quando ad plura utile est.

27. Ad fundamenta tertiæ opinionis in numero quarto. — Tertia opinio nihil novum affert, cui respondere necesse sit. Jam enim data est a nobis ratio, ob quam intellectus creatus, nec ratione substantiæ, a qua profluit, et a fortiori nec ratione suæ limitatæ perfectionis possit esse sufficiens proximum principium repræsentativum omnium rerum intelligibilium. Unde falsum est, esse per se imaginem omnium, licet sit capax talium imaginum intentionalium, quas species vocamus. Difficultates

CAPUT IV.

QUOMODO UNUSQUISQUE ANGELUS SEIPSUM, ET OM-
NIA, QUÆ IN EO SUNT, VIDEAT ?

vero circa species intelligibiles Angelorum piendi illas, imo fortasse illas habet connatu-
occurrentes adeo insuperabiles non sunt, ut rales, ut dicemus. Et ideo sequela illa nullam
propter illas sit et communis sententia, et verisimilitudinem habet.
probabilior naturalis ratio, et magna ex sen-
sibilibus manuductio deneganda. Illæ vero dif-
ficultates particulares quæstiones de his spe-
ciebus attingunt, ideoque commodius in se-
quentibus capitulis tractabuntur. Quod vero
illa opinio addit, determinationem potentiæ
intellectivæ ad talem actum sufficienter fieri
ex præsentia objecti, posset fortasse habere lo-
cum quoad aliquam determinationem cognitio-
nis intuitivæ, vel abstractivæ, supposita suf-
ficienti constitutione intellectivæ potentiæ in
actu primo, ut infra declarabimus, non tamen
habet locum respectu intellectus nudi, et in
pura potentia existentis respectu objecti, ut
declaratum est. Neque æquiparatio inter intel-
lectum, et voluntatem quoad hoc procedit:
tum quia voluntas non est potentia, quæ ope-
retur per modum assimilationis, sed tantum
per modum impulsus, et ideo præsentato ob-
jecto est principium integrum activum sui
actus, quod non habet intellectus propter con-
trariam rationem, ut declaravi: tum etiam
quia voluntas supponit objectum præsens non
extra, sed intra animam, vel Angelum media
cognitione, et ideo potest ab illo sine propria
efficientia intimo quodam modo excitari, et
metaphorice moveri tanquam a fine: intellec-
tui vero non ita conjunguntur extrinseca ob-
jecta, ut sine interventu specierum illum mo-
vere, aut determinare possint.

28. Ad fundamenta quartæ opinionis in numero quarto. Tandem ad fundamentum ultimæ sententiæ jam reddita est ratio, ob quam substantia finita non sit per se repræsentativa intelligibiliter, seu intentionaliter aliarum rerum intelligibilium ab ipsa distinctarum, quas nec eminenter continet, nec earum est instrumentum, vel quasi semen ad earum repræsentationem ordinatum. Et ideo non procedit comparatio cum specie intelligibili, quæ ibi sit: nam substantiis finitis hoc est familiare, et proprium, ut mediis accidentibus multa efficere valeant, quæ per seipsas non possunt. Ad confirmationem autem, in qua infertur, Angelum fore natura sua quasi cæcum, si per suam substantiam cætera videre non posset, negatur consequentia, quia non est cæcus qui caret speciebus, sed qui caret potentia capaci visibilium specierum, vel illam omnino impeditam habet: Angelus autem ex natura sua habet facultatem capacem specierum intelligibilium, et nullum habet impedimentum reci

1. Genera quatuor objectorum cognoscibilium ab Angelo. - Explicavimus in generali objectum, et medium angelicæ intellectionis, nunc ad particularia objecta descendendum est. Possumusque ad quatuor capita hæc objecta revocare, quæ sunt vel Angelus seipsum cognoscens, vel alii Angeli, et immateriales omnes creaturæ, vel corpora, et materialia omnia, vel Deus ipse, quem ultimo loco ponimus, quia non per se, sicut res creatæ, sed per cætera omnia objecta creata naturaliter cognosci potest. Et quia in capite primo, obiter ostensum est, hæc omnia posse ab unoque Angelo cognosci, duo supersunt circa singula declaranda, scilicet, principium, seu medium, per quod cognoscitur, et actus, seu modus, quo cognoscitur. De Angelo ergo seipsum cognoscente videndum est, an indigeat specie intelligibili, ut proximo principio, seu medio cognitionis sui, vel quo medio ad se cognoscendum utatur. Et in hoc sensu proponitur hæc quæstio a theologis, his verbis, utrum Angelus se per suam essentiam cognoscat? Quam male intellexit Marsilius, in 2, quæst. 6, art. primo, et ideo imponit D. Thomæ quod asseruerit, Angelum cognoscere se per suam essentiam tanquam per actum cognoscendi, quod valde alienum est a mente, et doctrina ejus : nam de omni intellectione angelica definivit esse rem distinctam ab ejus essentia, quæst. 54, art. primo. Cum ergo quæritur, utrum Angelus se cognoscat per suam essentiam, non est sensus, an se cognoscat per illam tanquam per actum, sed tanquam per proximum principium actus, quod solet esse species.

[blocks in formation]

1

mentibus angelicis per species impressas, et aliam, quæ est de creaturis, prout sunt in seipsis per species a rebus acceptas, nunquam tamen dicit Angelum habere de seipso hanc duplicem cognitionem vespertinam, quamvis illam etiam non excludat, sed indifferenter loquatur. In quæst. 24, tractans, quomodo Angelus Deum, alios Angelos, et res materiales cognoscat, nihil de modo, quo seipsum Angelus cognoscit, disputat. Unde dubia est ejus sententia nam vel idem sentit de cognitione sui, et aliorum, vel certe supponit tanquam notum, Angelum se per seipsum cognoscere. Allegari etiam potest pro hac sententia Marsilius, sed ille solum negat, Angelum per suam essentiam tanquam per intellectionem se cognoscere. Parum vero ibi distinguit inter speciem, et intellectionem, et ideo non multum alienus ab hac sententia esse videtur, quæ tribuetur etiam Scoto. Sed non est hæc ejus opinio, ut infra dicam, imo ille hanc tribuit Henrico, et impugnat: Vasquez autem Henricum excusat, dicens, docuisse illum, unum Angelum per habitum scientialem cognoscere alios, non autem seipsum.

3. Quid sentiat in hoc puncto Henricus. At Henricus in quolib. 5, quæst. 14, circa finem, sub littera V, hæc verba expressa addit. Dico, quod Angelus non intelligit res alias a se per essentiam suam, et quod plus est, neque essentiam suam propriam, ut jam dicetur, sed solum per aliquid additum suæ essentiæ re differens ab illa. Per hoc autem additum evidenter intelligit habitum scientialem, de hoc enim dixerat, quod licet Angelus intelligat per suam essentiam tanquam per potentiam intellectivam (quam non putat esse aliud ab essentia,) nihilominus ad actum intelligendi requiri ultra essentiam aliquid differens ab ipsa, quod sit ex parte intelligibilis, scilicet, scientialem habitum. Et de hoc addit, non solum ad alia cognoscenda, sed etiam ad propriam essentiam esse necessarium. Et in eodem sensu subjungit: Per suam essentiam tanquam per rationem intelligere primo, et per se, sive seipsum, sive alia a se, hoc soli Deo convenit. Ubi non loquitur de intelligere per suam essentiam tanquam per actum secundum, sed tanquam per rationem intelligendi ex parte rei intelligibilis. Et in hoc sensu docet esse proprium Dei cognoscere se per suam solam substantiam, non solum tanquam per actum intelligendi, sed etiam tanquam per proximam, et integram rationem intelligendi se. Nam creatam substantiam præter actum indigere putat princi

pio proximo distincto a substantia, quod non est intellectus, hunc enim, ut dixi, ille non distinguit a substantia, sed est habitus scientialis, quem ipse excogitavit. Ostendimus autem in capite præcedenti hunc habitum scientialem non posse esse, nisi speciem intelligibilem valde universalem, ergo secundum Henricum ita cognoscit Angelus se per speciem, sicut alios. Fundamentum hujus sententiæ esse potest, quia substantia Angeli licet sit naturaliter conjuncta intellectui suo, ut essentia proprietati, quæ ab illa manat, et in illa manet, nihilominus per seipsam non est illi unita ut objectum intelligibile, nec ut forma constituens illum in actu primo ad eliciendum actum intelligendi seipsum, ergo indiget specie intelligibili suæ substantiæ, ut illam cognoscat. 4. Secunda opinio. Admittit in Angelo speciem ad sui notitiam abstractivam.—Secunda opinio distinguit in Angelis duas sui cognitiones, unam intuitivam, aliam abstractivam, et priorem dicit fieri per substantiam ipsius Angeli sine specie, propter posteriorem vero necessariam esse speciem. Ita opinatur Scotus, in 2, d. 3, quæst 10, in fine corporis, proxime ante solutionem argumentorum, Bassolus, ibi quæst. 3, ad 2. Idem insinuant, licet obscurius, Major ibi quæst. 1, in Probationibus conclusionis, et in Solut., ad 3, et Gabriel, quæst. 2, art. 3, in prima ejus parte, conclus. 3, simul cum 4 et 10, et de priori parte hujus sententiæ postea dicemus,nam veram esse censemus. Posterior autem pars dupliciter intelligi potest, primo ut Angelus possit cessare a cognitione intuitiva sui ipsius, ut est probabile, quo posito etiam est probabile, posse cognoscere abstractive suam quidditatem, præscindo ab actuali existentia : nulla enim in hoc repugnantia apparet. Quia superior Angelus cognoscere potest inferiorem abstractive, et idem Angelus potest superiores, et inferiores abstractive cognoscere, quando illos intuitive non videt, ergo etiam seipsum. Jam ergo probatur, cognitionem illam abstractivam non fieri per essentiam, quia essentia Angeli non nisi ut actu existens potest ad sui cognitionem concurrere, sed sic concurrendo, necessario inducit cognitionem intuitivam, ergo si habet Angelus cognitionem abstractivam, non ab ipsa essentia immediate, sed ab specie procedit. Probatur minor, quia substantia Angeli ita terminat cognitionem sui, sicut illam efficit, quia efficit, quantum potest, et quasi super seipsam reflectitur, ergo sicut efficit ut existens actu, ita videtur ut actu existens, ac subinde intui

tive, ergo ad cognitionem abstractivam sui necessaria est species. Aliter intelligi potest, ut Angelus non cessando a cognitione intuitiva sui, simul se abstractive cognoscat, quia non repugnat simul habere duos actus, ut infra videbimus, et illi non habent inter se specialem repugnantiam, quia non opponuntur in abstractione (ut ita dicam) negativa, quæ privativam, vel contradictoriam oppositionem ex parte objecti includat, sed distinguatur secundum præcisivam abstractionem ex parte objecti, quæ oppositionem non includit. Et hoc expresse affirmat Major, et sentit Gabriel. Tunc ergo sicut illæ duæ intellectiones distinctæ sunt, ita a proximis principiis procedunt, ergo intuitiva est per substantiam immediate, abstractiva per speciem ejus.

5. Tertia opinio.-Angelum seipsum immediato per suum intellectum cognoscere.-Tertia opinio est, Angelum non cognoscere se per speciem intelligibilem, nec etiam immediate per suam substantiam, sed immediate per solum intellectum suum, quia respectu cognitionis suæ substantiæ est sufficienter constitutus in actu primo completo, et proximo per seipsum. Quia vero hanc perfectionem habet talis intellectus per dimanationem a sua essentia, ideo radicaliter dici potest Angelus se cognoscere per suam substantiam. Hæc opinio tribuitur communiter Cajetano a modernis Thomistis: nihilominus tamen Vasquez negat, Cajetanum id docuisse, et indicat etiam Valentia. Verumtamen Cajetanus, 1 part., q. 54, art. 3, ad 4, satis aperte dicit, substantiam Angeli non concurrere ad intellectionem sui ut elicientem, sed ut fontem intellectus in actu respectu sui. At exponit Valentia, solum voluisse docere, substantiam Angeli non concurrere ut formam inhærentem, sed ut unitam intellectui fontaliter, nam est origo, et fons ejus. Sed non recte, nam argumentum non erat de inhærentia, sed de efficientia, quia substantia creata non est proximum principium actionis accidentalis, et respondet Cajetanus, concedendo, substantiam Angeli non esse principium efficiens intellecticnem sui, quia non concurrit ut eliciens, utique proxime, sed ut fons. Et idem sentit, quæst. 56, art. 1, § Ad id autem, ubi id declarat, quia sicut substantia Angeli et est essentia quædam et est objectum intelligibile in actu, ita potentia manat ab illa sub utraque ratione, ac subinde sufficienter actuata, seu formata ad eliciendam intellectionem talis substantiæ. Et ita Cajetanum intelligunt, et sequuntur Bannez, et Ripa, dicto

art. 1. Fundamenta autem ejus duo præcipua esse videntur, quæ obiter tacta sunt. Unum quod substantia creata non est proximum principium accidentalis operationis, aliud quod cum eadem substantia sit intellectiva, et intelligibilis actu, potest ab illa manere intellectus, qui per suam entitatem sit sub utraque ratione proximum principium in actu primo per se constitutum respectu intellectionis ejusdem substantiæ.

6. Quid Vasquez in ipsa approbet, quid improbet. — Atque hanc opinionem quoad assertionem probat Vasquez, disput. 204, cap. 2. Displicet autem illi, quod hoc ponatur tanquam speciale in Angelo respectu intellectionis sui: nam idem putat sequi respectu aliorum, vel etiam omnium rerum naturaliter intelligibilium ab Angelo. Nam etiam res aliæ sunt intelligibiles ab Angelo, quia comprehenduntur sub objecto ejus, ergo si propria substantia Angeli, eo quod intelligibilis est ab ipso Angelo, potest intelligi ex vi intellectus, etiamsi ipsa non concurrat per modum principii in ratione objecti, sed tantum in ratione termini, eadem ratione poterit Angelus per se intelligere omnia objecta intelligibilia ab ipso, etiamsi non concurrant per modum principii per se, vel per speciem. Probat consequentiam, quia ad concurrendum per modum termini parum refert, quod intellectus Angeli sit conjunctus realiter propriæ substantiæ, et non aliis rebus, quia ad rationem termini nulla conjunctio naturalis, vel localis necessaria est, sed solum potest requiri ad concursum per modum principii. Et ita non alia ratione censet, Angelum non indigere specie ad cognitionem sui, nisi quia nec ad alia distincta objecta cognoscenda illa indiget. At vero hæc potius est objectio quædam contra hanc tertiam sententiam, deducens ad quoddam inconveniens, quam conveniens probatio veræ assertionis, cum ex falso fundamento procedat. Nec vero illa objectio magni momenti est contra illam sententiam. Nam illa non asserit, unionem naturalem inter propriam substantiam angelicam et suum intellectum esse necessariam, ut substantia possit esse objectum terminativum, et determinans intellectum ad talem actionem, sed esse causam et rationem, ob quam intellectus manat a substantia constitutus in actu primo respectu illius, et ideo non sequitur eamdem actualitatem per se habere respectu aliarum substantiarum vel objectorum, quia ab illis non dimanat, nec totam vim intelligendi ab eis recipit, et ideo non improbabiliter specialis ratio respec

tu cognitionis propriæ substantiæ considera

tur.

7. Tertia et vera sententia.-Prima conclusio.- Angelus ad se intelligendum non indiget, specie impressa intelligibili.-Nihilominus sententia D. Thomæ communis et probabilior, multum est a præcedentibus diversa. Et ad eam explicandam dico primo. Angelus ad se intuitive intelligendum non indiget specie intelligibili accidentali, suam substantiam in actu primo repræsentante. Ita docet D. Thomas, dicta quæst. 56, art. 1 et 2, contra Gent., cap. 98, et quæst. 8, de Verit., art. 6, et consentiunt Scotus et omnes auctores citati in 2 et 3 opinione, et alii theologi allegandi in sequenti assertione. Unde Bonaventura, in 2, d. 3, 2, part. 2, quæst. 1, tanquam certam hanc sententiam supponit, dicens: omnes, qui aliquid intellexerunt, posuisse Angelum cognoscere per species alia objecta præter ea, quæ in Angelo intelligente essentialiter existunt. Ratio hujus assertionis non est petenda ex eo, quod talis species impossibilis absolute sit. Nam si species intelligibilis unius Angeli potuit dari inferiori et superiori et æquali, si dantur duo Angeli ejusdem speciei, cur non eidem? Nulla certe repugnantia cogitari potest. Ratio ergo ex connaturali ordine rerum naturalium sumenda est, et sic dici potest talis species naturaliter impossibilis, quia intellectus angelicus naturaliter illam non postulat, nec admittit: ergo nec ab essentia ejus naturaliter manat, nec a Deo connaturali modo infunditur. Consequentia patet, quia connaturalis actio et passio proportionem servant. Antecedens probatur, quia natura, quæ unum principium intrinsecum, et sufficiens ad propriam actionem connaturalem habet, nec petit, nec connaturaliter admittit aliud, sed substantia Angeli est sufficiens principium, ergo non petit speciem.

8. Probatur minor cum consequentia, quia species solum ponitur, ut suppleat vicem objecti, unde respectu intellectus aliter est pro objectis materialibus necessaria, aliter pro immaterialibus. Nam pro materialibus objectis imprimis necessaria est species, ut per eam fiant intelligibilia in actu: ex se enim et prout in se sunt, tantum sunt intelligibilia in potentia. Quam distinctionem aliqui non admittunt, vel quia nulla res est proprie intelligibilis actu, nisi quando actu intelligitur, ex se enim tantum est apta intelligi, quod est esse intelligibilem in potentia, ut vox ipsa terminata in bile denotat: vel si res dicatur actu intelligibilis, quia actu habet aptitudinem, ut intelligatur,

omnia entia materialia sunt intelligibilia in. actu, quia de se apta sunt intelligi et intuitive videri ab Angelo, si existant. Sed nihilominus res materiales merito dicuntur a philosophis et theologis intelligibilia in potentia, non in ratione termini, sed in ratione principii. Nam gradus intellectivus immaterialis est, et ideo res materiales ex modo suæ entitatis per se non sunt aptæ, ut sint immediata principia intellectionis, possunt tamen fieri aptæ mediis speciebus intelligibilibus, et ideo secundum se intelligibiles in potentia, et prout in speciebus repræsentantur, dicuntur intelligibiles actu, non quia actu intelligantur, sed quia jam sunt in actu primo sufficientia intelligendi principia in ordine suo. Sic ergo species rerum materialium necessariæ sunt ad intelligendum, primo quidem, ut per eas objecta fiant actu intelligibilia, deinde vero, ut per easdem potentiæ uniantur, et ita illam in actu primo, seu in potentia proxima ad intelligendum constituant. At vero in objectis immaterialibus prior ratio cessat, quia ratione suæ immaterialitatis in gradu intellectualium et rerum proxime intelligibilium constituta sunt actu, ergo ex hoc capite non est necessaria species, ut Angelus se intueatur. Nec etiam est necessaria propter unionem objecti cum potentia, quia Angeli substantia satis unita est proprio intellectui: ergo. Dicetur esse unita naturaliter, non intelligibiliter, vel esse unita ut essentia et proprietas, non in ratione objecti et potentiæ, neque in ratione efficientis principii. Sed hæc in sequenti assertione refellentur, et consummabitur hæc ratio.

9. Secunda conclusio.-Essentia Angeli immediate per seipsam suum intellectum complet in actu primo ad sui cognitionem. — Dico secundo. Essentia Angeli per seipsam constituit suum intellectum in potentia proxima, ac subinde suo modo in actu primo, ad intelligendum seipsum, et immediate cum illo influit in actum, quo se intelligit, et non tantum remote seu fontaliter. Hic est sine dubio sensus divi Thomæ in priori conclusione, ut ex verbis ejus in locis citatis satis constat. Dicit enim in dicto art. 1, essentiam Angeli, licet subsistens sit, esse formam et principium, quo Angelus scipsum intelligit. Et in dicto art. 6, quæst. 8, de Verit., ad 2, dicit, quod essentia Angeli licet non comparetur ad intellectum ejus ut actus in essendo, comparatur ut actus ad potentiam in intelligendo. Et, ad 6, dicit, essentiam Angeli esse in suo intellectu, ut intelligibile in intelligente. Et ita D. Thomam intel

« PredošláPokračovať »