Obrázky na stránke
PDF
ePub

jugare et ligare, Deum autem id non permittere) apud me non urget; quia juxta veram Philosophiam opinor, multitudinem agentium inferiorum conducere quidem posse ad fortius, et citius vincendum contrarium, non tamen ad producendum intensiorem, vel perfectiorem effectum, quam a tota multitudine agentium, vel ab eorum perfectissimo fieri possit; ac proinde non posse impedire efficaciam unius agentis habentis perfectiorem virtutem activam intensive, et præcipue si sit altioris speciei, seu ordinis.

[ocr errors]

16. Multitudo Angelorum inferiorum non potest retardare impetum unius superioris. Unde existimo omnes Angelos inferiores in naturali perfectione intelligentia motrice unius orbis, licet simul conentur, non posse illi resistere ne moveat illud, nec impetum ejus retardare, quia si Angelus movet imprimendo impetum, impetus superioris Angeli est alterius rationis ab inferioribus, et ideo inferiores simul nec possunt conjungi ad imprimendum unum impetum superiorem, vel æqualem, nec etiam si singuli suos inferiores impetus imprimant, possunt quidquam resistere superiori. Si vero Angelus sua efficaci voluntate immediate movet sine impetu, multo minus poterunt inferiores voluntates propter quamcumque multitudinem illi resistere. Sic ergo in præsenti dico, secundum eam violentiam, quam unus Angelus superior potest inferiori facere, non posse virtutem superioris a multitudine superari inferiorum. Ac proinde ex hac parte non posse Luciferum suo principatu a subditis per vim privari ac deturbari; nihilominus tamen aliæ rationes sufficienter ostendunt, hanc subordinationem omnium Angelorum inferiorum, ac malorum ad unum principem non esse per solam tyrannicam violentiam, ut magis ex sequenti puncto declarabitur.

17. Assertio tertia trimembris concilians primam opinionem D. Thomæ de prælatura Luciferi.-Dicendum ergo est hunc principatum dæmonis fundatum quidem esse in natura ipsorum Angelorum, consummari autem, et compleri partim ex communi consensu voluntario eorumdem Angelorum, partim ex oruine divinæ sapientiæ ac providentiæ; in hoc sensu intelligendam esse censeo D. Thomæ sententiam, prout ipse non obscure illam explicat, in dicta quæst. 109, art. 2; et declaratur per singulas partes: nam imprimis valde consentaneum est naturis rerum, ut in rebus ejusdem generis inferiores superioribus subdantur, in eo genere subordinationis, cujus sunt capaces;

ergo etiam in angelica natura hic prælationis ordo est consentaneus ordini naturalis perfectionis, habetque in illo primarium fundamentum. Probatur consequentia, quia cum illa natura sit intellectualis, consentaneum illi est in unam societatem politicam congregari; unde cum Angeli mali ratione status a bonis divisi sint, quasi naturaliter inter se aggregantur modo accommodato intellectuali naturæ, ac subinde in ordine ad actiones liberas ét morales; ad hujusmodi autem conjunctionem necessaria est unio moralis sub uno capite: quia sine tali ordine summa esset confusio, et non esset propria unio, sed quædam aggregatio per accidens; ergo cum tale caput debeat cæteris præesse, valde consentaneum naturæ, ut qui naturaliter cæteris excellentior est, principatum etiam inter eos obtineat; hoc ergo modo dicitur hic primatus in naturali perfectione fundari.

18. Ostenditur secunda pars.—Quia vero ostensum est solam perfectionem naturalem non sufficere, addimus in secunda parte, concurrisse consensum ipsorum Angelorum malorum inter se, quod etiam sentit D. Thomas, in dict. art. 2, ad 2, et late Guillielmus Parisiensis ubi supra, et declaratur imprimis ex modo peccandi Angelorum supra declarato. Peccaverunt enim omnes inferiores consentiendo supremo, per quem consensum virtute illum in principem elegerunt. Præsertim juxta nostram sententiam, qua diximus, peccasse Angelos contra Christum se rebellando, ejusque primatum et excellentiam suæ naturæ, seu gradui appetendo; unde consequenter fit, Luciferum sibi, alios vero ipsi Lucifero, primatum illum appetivisse. Sic ergo omnes inferiores Luciferum sibi in principem elegerunt; et quia in illa electione firmiter adhærent, voluntarie illi ut principi subduntur. Ex quo etiam factum est, ut in odio Dei, et Christi perseverantes, in illius odii prosecutionem, honorem et exaltationem Luciferi tanquam sui principis procurent. Accedit etiam, quod illum modum regiminis et subordinationis convenientem sibi judicant ad humanum genus efficacius persequendum, et ad agendum bellum contra Deum et Christum, et ob hanc etiam causam illam unionem cum tali capite mordicus retinent, et sic dixit D. Thomas, illam concordiam dæmonum non esse ex vero amore inter se ; et consequenter, nec ex justitia, vel honesta obedientia, Sed ex nequitia, qua homines oderunt, et Dei justitiæ repugnant, et Guillielmus similiter dixit, duo esse in dæmonibus consideran

da, scilicet, odium et iram, quibus in Deum, et homines inardescunt: nam inde ita inter se afficiuntur, ut se invicem non impugnent, sed potius adjuvent ad destructionem nostram; et uterque id ostendit humanis exemplis nam inter latrones, vel assasinos similis concordia, et obedientia invenitur.

[ocr errors]

19. Ostenditur tertia pars. Denique addidimus Dei providentiam et aliqualem ordinationem, quia et omnia, quæ ab inferioribus causis fiunt, quantumvis prava sint, divinæ providentiæ subsunt: et quamvis in malis ipsis aliquid ordinis servatur, participatio est divini ordinis, seu ab ejus ordinatione aliquo modo descendit, et sic addit D. Thomas, in dicto articulo, in fine corporis, convenire hoc divinæ sapientiæ, quæ nihil in universo inordinatum relinquit. Declararique amplius hoc potest ex eodem D. Thoma, dicta quæst. 114, art. 1, dicente: Impugnationem dæmonum ab eorum malitia procedere, et non a Deo, nisi, ut permittente: ordinationem autem in pugnationis esse a Deo ordinante, et positive providente. Ex quibus duabus partibus prior satis est a nobis in superioribus declarata; et juxta illam consequenter dicendum est, hunc principatum Luciferi, quatenus ex consensu omnium dæmonum constitutus est ad Christi ac cæterorum hominum impugnationem, suæque superbiæ executionem (quatenus sibi possibilis est), ex omnium consensu ordinatum esse, tantumque fuisse ex permissione divina, quia intrinsecam malitiam et deordinationem a recta ratione includit; unde fit etiam, ut ordo hujus impugnationis, quantum ad distributionem minis-, teriorum et actionum, quibus a diversis malis Angelis talis impugnatio fit, tantum etiam permissive sit a Deo : quia includit eamdem pravitatem.

20. Quo sensu dicat D. Thomas ordinem impugnationis dæmonum esse a Deo. Ideoque altera pars illius sententiæ D. Thomæ de ordine impugnationis, quod a DEO fit, intelligenda est de ordine finis, seu intentionis, non de ordine quasi formali, seu distributionis ministeriorum; necessarium est enim ad tollendam hanc æquivocationem hos duos ordines distinguere ; unus est secundum varia munia ad talem impugnationem pertinentia, ut est in bello, verbi gratia, quod milites sint in tali situ, et quod isti has actiones exerceant, illi alias, etc., et hunc voco ordinem formalem, seu distributionis, illumque assero esse a DEO permissive tantum, non positive, nisi quoad generalem concursum, quem deordinatis vo

luntatibus præbet. Alius est ordo, quo totum bellum ad hunc, vel illum finem ordinatur. Et hoc modo licet ordinatio ad suum privatum finem a malis Angelis intentum sit ab ipsis, et non a DEO: nihilominus DEUS totam hanc impugnationem, et omnia ejus ministeria, et eorum distributiones ad altiorem finem gloriæ suæ, et salutis hominum electorum ordinat, et sic dicitur ordinatio impugnationis esse a DEO. Eodem ergo modo principatus Luciferi, et ordo subjectionis cæterorum ad ipsum, quatenus ab ipsis ad impugnationem ordinatur, non est a Deo nisi permissive; nihilominus tamen etiam illum principatum DEUS ad suum bonum finem ordinat, et sic dicitur esse aliquo modo ex ordinatione divina, ac denique addi potest ex D. Thoma et Guillielmo supra, voluisse DEUM permittere hunc principatum Luciferi in pœnam ipsius, et cæterorum Angelorum. Aliorum quidem, ut sævissimo et nequissimo principi subsint, et ita superbia eorum confundatur, qua DEO et Christo subjici noluerunt: ipse vero Lucifer ut malis præsit, quod ad miseriæ augmentum pertinet: Quia cum mala facere (ait D. Thomas) maxime ad miseriam pertineat, præesse in malis est esse magis miserum.

21. Assertio quarta de prælatura dæmonum infra Luciferum. Atque ex his, quæ de supremo principatu Luciferi diximus, optima conjectura fit, etiam inter Angelos satanæ esse aliquos intermedios principes, et quasi duces habentes sub se milites, et in eis etiam esse posse gradus amplioris vel minoris potestatis; item esse quosdam ad privatam impugnationem, et infimas actiones ejus, alios ad ministeria universaliora, vel graviora destinatos. De qua assertione multa scripsit Guillielmus Parisiensis, distinct. 2, parte secunda, part. de Universo, cap. 5, 8, et sequentibus, et ab aliis plura in particulari referuntur, quæ, vel fabulosa, vel incerta sunt, ut notavit Binsfeldius, lib. 6, de Maleficiis, prælud. 10; solum ergo in generali probabiliter asserere possumus, esse inter Angelos malos gradus et ordines munerum et ministeriorum, quod uno verbo significavit D. Thomas, d. quæst. 109, art. 2, dum in plurali loquens, dicit, quod sicut inter illos Angelos est naturalis ordo perfectionis, ita et actiones eorum sunt sub actionibus superiorum, et ad secundum ait, quod alii aliis obediunt, et ad tertium, quod inferiores superioribus subduntur, idque non esse ad bonum superiorum, sed magis ad malum. In quibus omnibus satis indicat, in dæmonibus non esse tantum unum

supremum ducem, sed plures etiam subordinatos, qui superiores aliis sunt, et quæst. 114, art. 6, dicit Luciferum deputare sibi ministros determinatos ad hominum impugnationem, sicut Angeli DEO ministrant in determinatis officiis ad hominum salutem; et similiter Magister, in 2, dist. 6, dixit: Sicut inter bonos Angelos alii aliis præsunt, ita inter malos alii aliis prælati sunt, et alii aliis subjecti. Et infra: Habent enim secundum modum scientiæ majoris, vel minoris, prælationes alias majores, vel minores. Quidam enim uni provinciæ, alii uni homini præsunt, etc., et in hoc fere conveniunt alii scholastici ibi.

[ocr errors]

22. Suadetur probabiliter e Scriptura. Potestque dicta assertio probabiliter sumi ex illo Pauli ad Ephes. 6: Adversus Principes et Potestates, adversus mundi Rectores tenebrarum harum. Nam licet dicere quis possit, malos Angelos sic vocari, non quia nunc habeant illas dignitates, a quibus illa nomina sumpta sunt sed quia in suo esse naturali sunt illius ordinis, vel generis, cujus sunt sancti Angeli, qui Principatus vel Potestates nominantur; nihilominus probabilius videtur, etiam ita vocari secundum præsentem statum, quem habent, et ratione altioris ministerii, quod exercent, quod licet pravum sit, in illo magis, et minus, prælatio et subjectio invenitur. Paulum autem in hoc sensu loqui de Principatibus et Potestatibus dæmonum colligi potest, tum a simili ex aliis locis in quibus principatus, et regimen Beelzebub tribuitur, tum etiam ex eo quod statim addit, rectores tenebrarum harum, quod munus in præsenti statu gerunt, et per illud explicari videtur, quales sint illi principatus; tum denique, quia 1, Corinth. 15, Principatus, Potestas, et virtutes per Christum dicuntur in fine mundi evacuandæ, quod de malis principibus, etc., intelligunt ibi Chrysostomus, Theophylactus et Cassianus, collat. 8, capit. 14, estque textui satis consentaneum; denique duæ conjecturæ sunt. Prima, quia hoc etiam est consentaneum naturali ordini malorum Angelorum secundum varios gradus perfectionis eorum. Secunda, quia et Angeli tenebrarum Angelos lucis suo modo imitari desiderant, ut commodius cum illis præliari possint et ipse Lucifer ex superbia semper divinitatem æmulatur; et ideo sicut Deus varia distribuit ministeria ad custodiendos et servandos homines, ita etiam Lucifer sua ministeria cum proportione ad impugnandos, et perdendos homines, inter satellites suos dis tribuit.

A quonam, et quomodo distribuantur ministeria dæmonum..

-

23. Prælatura non competit inferioribus dæmonibus a natura. Nec ex ipsorum electione. Bonaventura utrumque conjungit. In hac vero congruentia nova insinuatur interrogatio, videlicet, a quo, vel quomodo singuli Angeli mali ad sua ministeria, deputentur: quod tractat Hieronymus ad Ephes. 6, et indecisum reliquit; sed imprimis quoad primam partem a quonam sit prælatatura, certius est, hos inferiores gradus prælaturæ non convenire talibus Angelis ex sola rei natura, quam quod Lucifero suus primatus non sit omnino a natura, sicut diximus; nam rationes ibi factæ hic a fortiori procedunt; et præterea, quia hæc ministeria, ad quæ tales potestates ordinantur, non sunt a natura, sed ex libera voluntate, eaque prava, inordinata : et ideo principatus in ordine ad talia ministeria non potest esse a natura fluens; ac denique, quia alias sicut Lucifer est princeps omnium, ita quilibet sub Lucifero esset princeps omnium sibi in perfectione inferiorum, quod dici non potest, cum inter ipsos bonos Angelos hoc non inveniatur. Deinde cogitari verisimiliter non potest, hane distributionem factam esse quasi communi consensu, et electione ipsorum dæmonum : hoc enim communiter theologi rejiciunt, tanquam non necessarium, et sine fundamento excogitatum. Ait vero Bonaventura 2, dist. 6, quæst., ultim., ad argumenta, esse a natura, et a divina institutione. Intelligere autem videtur a natura fundamentaliter, a divina autem institutione completive, et (ut ita dicam) formaliter, et prior quidem pars placet, juxta de Lucifero.

[ocr errors]

24. Non placet ex parte. — Verior sententia ex dico Thoma sumpta. Posterior autem pars difficilis est, quia sicut illa ministeria non ordinantur ad bonum, et ideo in generali non sunt a DEO volita, seu ordinata, sed permissa: ita nec particularis distributio tamen munerum DEO tribui potest, tanquam ordinanti, vel instituenti, sed tantum, ut permittenti ; et ideo D. Thomas, dicta quæst. 114, art. 1, hanc institutionem Lucifero tribuere videtur, cum ait; Dæmones propter superbiam divine potestatis similitudinem usurpant, deputando sibi ministros determinatos ad hominum impugnationem; ubi non DEO, sed ipsis 3æmonibus hanc deputationem tribuit ; et quamvis loquatur in particulari de Lucifero, sed quası de communitate dæmonum : ut argumentum ab

æmulatione Dei sumptum recte accommode- tuntum dæmon ad omnes homines de uno tur, intelligendum est illam distributionem esse in dæmonibus per supremum illorum caput. Præterquam quod supposita consensione omnium inferiorum in Luciferi principatum, ut explicuimus, magis consentaneum est, ut per illum quam per communitatem quasi per electionem factam existimetur.

25. Quomodo accipienda sit proxima sententia. Et hæc fuit etiam sententia Guillielmi Pariensis supra: Dico, ait, juxta verisimilitudinem, non juxta certitudinem, quod sicut omnipotens bonitas creatoris permittit hominum principes impios diversos ordines in principatibus, ac divisionibus suis collocare, etc., ita permisit principi malignorum spirituum juxta suæ perversitatis malignitatem alios sublimare, variisque operibus malis præficere, quod latius prosequitur. Est ergo hæc sententia verisimilior, quoad ministeria malorum Angelorum in hominibus impugnandis, inducendo eos ad mala culpæ : nam si sermo sit de ministerio puniendi homines peccatores, ad quod dæmones etiam assumuntur, ut diximus : sic exercere possunt tale ministerium ex divina ordinatione et voluntate, vel immediate ab ipso Deo, vel, quod magis credendum est, per bonos Angelos intimata. Fortasse tamen non sunt particulares dæmones, quasi ex officio, et permanenter ad hoc minus destinati, sed pro Angelorum bonorum arbitrio per occasionem huic, vel illi talis executio commendatur; quia supplicia hujus vitæ, qualia sunt hæc, de quibus tractamus, non sunt certa lege statuta, sed pro arbitrio Dei præcipiuntur; et ideo non videntur necessari peculiares ministri ad illa exequentia destinati: nam omnes mali Angeli sunt apti ministri, et in particuliari arbitrarie designari possunt.

[ocr errors]

26. Secunda pars hujus puncti secundi.· De distributione materiarum ad tentandum.· Sed inquirendum ac explicandum restat, quomodo sint distributa hæc ministeria; in quo duos modos hæc ministeria distribuendi traditos a Patribus invenio: unus est ex parte objecti, seu finis proxime intenti per actiones hujus ministerii, vel quod in idem redit ex parte materiæ circa quam tales actiones versantur alius est ex parte personarum, quæ per tales actiones exercentur, seu impugnantur. Priori modo dicuntur dæmones designati a suo principe ad tentandos homines, ac distributi secundum vitiorum diversitatem, quosdam ad tentandum de superbia, alios de avaritia, luxuria, etc.; non quidem ita ut unus

vitio tentandos destinatus sit : alioqui non possent plures homines, distantibus in locis existentes, simul de eodem vitio tentare: sed ita ut una vel plures legiones dæmonum sub uno speciali duce curam promovendi unum vitium in hominibus acceperint, qui a suo duce per varias nationes et regiones orbis ad illud munus distribuantur : et fortasse, qui versantur in una provincia, aliquem in eo munere propinquiorum rectorem habeant; et ad hunc modum sint tentatores per singula vitia distributi.

27. Traditur hic modus a nonnullis.-Hunc modum tradit Origenes, hom. 15, Josue, circa finem, quem imitatus est abbas Serenus apud Cassianum, collat. 7, cap. 17, dicens: Nosse debemus non omnes dæmones universas hominibus inferre passiones, sed unicuique vitio certos spiritus invitare, etc., quod usque ad cap. 20, prosequitur, et latius cap. 32, ubi varia loca Scripturæ ad hoc accommodat. Consentit Hieronymus, ad Ephes. 6, late, et Michæ. 2, circa principium, et Abac. 3, circa finem, ubi sic ait, caput et princeps dæmonum est Beelzebub, et singula eorum turmæ habent capita, et principes suos, verbi gratia, spiritus fornicationis habet præpositum suum, item spiritus avaritiæ, vanæ gloriæ, mendacii, infidelitatis, etc.; et hoc etiam significavit Magister supra, dicens, quomodo aliqui spiritus mali uni vitio præsunt; et latius Guillielmus Parisiensis ubi supra. Et plura de hac re congerit Binsfeldius, ind. Prælud. 10, ubi tamen fatetur, multa, quæ de hac materia traduntur, incerta esse.

28. Prædicta distributio, licet sustineri possit, non satis fundatur.—Et quidem dicti auctores nullum fundamentum istius modi dicendi afferunt, nec ego illud invenio, quia licet in Scriptura quidam dicatur spiritus mendax, 3, Reg. 22, et alii dicantur spiritus seductores, 1, Timoth. 4, et alii spiritus fornicationis, Oseæ 4; nihilominus necesse non est, ut isti spiritus semper sint personaliter diversi, nam idem poterit decipere, mentiri, et ad libidinem inducere diversis temporibus, et ab effectibus variis nominibus appellari: nec in sanctis Angelis similis distinctio a Patribus traditur. Sed idem Angelus custos ad omnia bona promovet, et ab omnibus vitiis retrahit hominem suæ curæ commendatum: diximus autem malos Angelos æmulari bonos; ergo etiam unusquisque spiritus impugnator de omnibus vitiis tentabit hominem sibi commissum, juxta occur rentes occasiones. Denique quilibet malus An

speciali peculiares modos hujus partitionis, vel subordinationis inquirere, nimis curiosum sit, ac plane incertum.

gelus eamdem scientiam et potentiam habet ad tentandum de omnibus vitiis, et voluntatem habet in omnibus depravatam : et quantum in se est nullam occasionem tentandi prætermittit; ergo quilibet tentat de omnibus vitiis; unde Gregorius, lib. 32, Moral., capit. ultim., uni Leviatham tribuit, quod alias superbiæ, alias invidiæ, alias luxuriæ, alias avaritiæ facibus inflammat. Non videtur ergo multum necessaria distributio illa diversorum spirituum per singula vitia tentantium; hoc autem dico non ad impugnandam illam sententiam gravi auctoritate innixam; sed ut ostendam esse incertam, quamvis, et possibilis sit, et facile defendi possit.

29. De distributione ipsorum tentantium. Alia distributio istorum spirituum est, ex parte personarum, quas impugnandas suscipiunt, et ita quidem censentur deputati ad singulos homines impugnandos, alii ad provincias, vel regna, vel communitates alias, et in utrisque possunt esse gradus: nam inter priores quidam sunt infimi, qui pro vulgaribus hominibus designantur, alii pro principibus, et fortasse pro viris perfectioribus et sanctioribus, astutiores dæmones destinantur; et aliqui etiam superiores esse poterunt, quasi superintendentes illis inferioribus; et similiter inter hos posteriores, pro ratione majoris, vel minoris communitatis, inferiores, vel superiores deputabuntur: et plures ex istis poterunt esse uni principaliori subordinati. Hunc modum frequentius tradunt scholastici cum Magistro, in 2, distinct. 6, et illum insinuavit D. Thomas, in dicta quæst. 114, art. 1, cum æquiparationem facit inter bonos et malos Angelos, dicens de dæmonibus: Deputant sibi ministros ad hominum impugnationem, sicut et Angeli DEO ministrant in diversis offici's ad hominum salutem. Sicut ergo custodia Angelorum ex parte personarum, vel communitatum, aut rerum ipsis commissarum, dividitur, ut supra diximus: ita de impugnantibus Angelis credibile est, et hunc etiam modum distribuendi hæc ministeria insinuavit Hieronymus, Habac. 3, circa finem, ubi commemorat Angelis malos per nationes, quas subjectas habent fuisse distributos. Itemque Isaiæ 24, ubi de his Angelis malis ad impugnandas diversas provincias distributis locum Danielis 8, intelligit, ubi de principibus regni Persarum, vel Græcorum mentio fit, et similia habet in eumdem locum Danielis; et Cassianus, diet. collat. 7, cap. 2, et in collat. 8, cap. 13 et 14, et est res per se satis credibilis, et in generali clara, quamvis in

[ocr errors]

30. An quisque homo habeat designatum tentatorem ratio dubitandi.-Assertio affirmans. -Solet autem specialiter quæri ab scholasticis, an unusquisque hominum peculiarem habeat Angelum impugnatorem, sicut habet custodem, et ratio dubitandi esse potest; quia non sunt tot mali Angeli, quot sunt boni; et ideo fortasse non sunt tot dæmones infimi ordinis, vel ad deputandos singulos pro singulis hominibus sufficiant. Sed nihilominus fere communiter receptum est, unumquemque hominem duos habere Angelos, bonum et malum. Ita sentit Magister, in 2, dist. 6 et 11, ubi alii scholastici ; et sumi potest ex illo 2, Corinth. 12: Datus est mihi spiritus satanæ, qui me colaphizet; et multi putant hujusmodi fuisse satanam, qui ad tentandum Job specialem licentiam petiit. Item, quod dicitur Joann. 13, de Juda, cum diabolus jam misisset in cor; et in Psalm. 108, et diabolus stet a dextris ejus, de proprio dæmone ad illum impugnandum deputato recte intelligitur. Aliqui etiam ex Patribus hanc sententiam tradiderunt, præsertim Origenes, homil. 35, in Lucam, ubi citat librum Pastoris, et 3, libr. Periar., cap. 2, versus finem. Gregorius Nissenus, libro de vita Moysis, aliquantulum a principio. Idemque significatur, in serm. 68, ad Fratres in Erem, nomine Augustini, et favet Tertullianus, libr. de Anima, cap 57, dicens: Nullus pene hominum caret dæmonio, ubi particula, pene, aliquid diminuere videtur, et fortasse propter aliquam formidinem, vel incertitudinem addita est; tamen, cap. 39, dixerat: Cui hominum non adhærebit spiritus nequam, ab ipsa etiam janua nativit tis animas aucupabundus? et infra: Sic ig tur, et Socratem puerum adhuc spiritus dæmoniacus invenit, sic, et omnibus genii deputantur, quod dæmonum nomen est, ubi Pamelus, num. 451, multa ex philosophis, apud quos hæc fama viguit, refert, et plura Eugubius, lib. 8, de peren. Philos., et videri potest Plutarcus, in vita Bruti, et libr. de tranquillit. et serenit. Animæ., fol. 3, ad finem.

31. Probatur ratione. — Estque hæc assertio valde credibilis ex dictis: nam Lucifer æmulatur divinitatem, et cum DEO super salutem hominum apertum bellum profitetur : ratione cujus dixit Paulus ad Ephes. 6, habere nos pugnam cum spiritualibus nequitiis cœlestibus, id est, aeris hujus: et summo odio prosequitur homines; ideoque circuit, quærens, quem de

« PredošláPokračovať »