Obrázky na stránke
PDF
ePub

lexit, et defendit Ferrariensis 2, contra Gent., c. 98, circa dubium secundum, Soncinius, 12 Metaphysicæ, q. 59, et ante illos Capreolus, in 2, d. 3, quæst, 2, concl. 5, et ad argumenta contra illam, Ægidius, ibid. 2 part. distinctionis, quæst. 2, art. 1, Argentina, q. 2, art. 3, concl. 1, Richardus, a. 6, quæst. 1, Durandus, quæst. 6, et Scotus, quæst. 8. Et de anima separata hoc docuit Henricus, quodlib. 1, q. 12, unde necesse est, ut de Angelis idem dicat, etiamsi alias sibi contrarius sit. Nam ibi dicit, animam separatam se cognoscere sine omni alia specie, et ratio, quam adducit, evidentius de Angelis procedit, coincidit enim cum ratione facta in præcedenti conclusione. Et quodlib. 4, quæst. 7, generalius loquitur de omni intellectu creato tam humano (utique separato) quam angelico, et docet, intelligere se, et omnia, quæ in ipso sunt essentialiter sine ulla specie media. Tandem consentiunt alii moderni, Pesantius et Molinos, dict. art. 1, Valentia, disp. 4, quæst. 7, punct. 1, ad 4.

10. Probatur primo. - Et imprimis probo, sine fundamento dici, quod intellectus angelicus magis sit in completo actu primo respectu intellectionis sui, quam aliorum. Tum quia etiam respectu sui tantum est potentia intellectiva; sed potentia intellectiva non habet completam activitatem proximam ad suum actum, ergo nec ad cognitionem suæ substantiæ illam habet: tum etiam quia licet eadem substantia Angeli sit essentia ejus, et quoddam objectum intelligibile a se, tamen potentiæ non manant ab ipsa, ut est objectum intelligibile, sed ut est essentia seu natura talis suppositi: unde nulla res, ut est objectum intelligibile, vel sensibile, seu cognoscibile, habet aliquam proprietatem ab ipsa naturaliter resultantem, ergo intellectus Angeli non manat ab ipso tanquam ab objecto intelligibili, sed tanquam ab essentia intellectiva, ergo non manat cum tota activitate necessaria ad intelligendum, etiam ex parte objecti, sed tantum cum illa, quæ ad intellectivam potentiam spectat. Tum præterea, quia eadem ratione, qua a substantia Angeli non manat species intelligibilis in suo intellectu, quæ sit principium intelligendi seipsum, eadem non manat in ipso intellectu virtus eminens repræsentativa objecti quasi vice speciei, quia cum ibi adsit objectum per seipsum præsens, etiam hæc virtus superflua est. Præterquam quod ille modus eminentis virtutis ad repræsentationem objecti faciendam in simplici entitate intellectus creati vix est intelligibilis, unde cum necessaria non sit, fin

genda non est. Nam munus repræsentandi objective rem intelligibilem, et munus vitaliter intelligendi illam, sunt valde diversa, et per se sufficiunt ad constituendas et distinguendas entitates, ut patet in omnibus aliis potentiis et objectis, ergo frustra hic fingitur illa identitas, seu eminentia, maxime cum objectum per se adsit et sufficiat.

11. Probatur secundo.-Declaratur præterea ex modo, quo beati vident Deum per essentiam ipsius Dei, quia non dicitur Deus concurrere ad illam visionem loco speciei solum fontaliter et remote, quia infundit quoddam lumen gloriæ ita perfectum, ut habeat vim activam non tantum luminis intellectivi, sed etiam objecti intelligibilis, sed quia Deus per seipsum proxime habet in visionem concursum illum, quem species intelligibilis solet ad intellectionem tribuere, ut præcedenti tomo, lib. 2, de Attributis, capit. 14 et 15, visum est. At vero eo modo Angelus seipsum per suam substantiam videt intuitive, quo beati vident Deum per substantiam ejus, ut recte docent D. Thomas et omnes auctores citati, nec potest ulla probabilis ratio differentiæ assignari, ergo non dicitur Angelus se intelligere per suam substantiam, quia intellectus originaliter habet a substantia non tantum activitatem potentiæ, sed etiam objecti. Et sane si hæc opinio admittatur in intellectu Angeli respectu essentiæ suæ, non video, cur non possit, et debeat de lumine gloriæ dici, quod eminenter si virtus intellectiva completa etiam quoad activitatem objecti, sicut aliqui dicere voluerunt: non est enim dissimilis ratio, quia lumen gloriæ est altioris ordinis, quam intellectus angelicus, et cum sola essentia divina habet veluti connaturalitatem. Illam autem opinionem in citato loco reprobavimus, ergo similiter hic modus philosophandi de intellectu angelico rejiciendus est. Aliud exemplum, seu argumentum sumi potest ab anima separata, quæ se per suam substantiam cognoscit, cum tamen verisimile non sit, intellectum humanum, et possibilem per seipsum esse constitutum in actu primo ad suam animam cognoscendam. Sed quia hoc exemplum suam peculiarem difficultatem habet, illud in librum ultimum sequentis tractatus remittimus.

12. Probatur tertio.- Deinde ostendo, nihil repugnare, quod substantia Angeli per seipsam immediate concurrat effective cum intellectu Angeli ad se cognoscendum. Primo quia vel hoc repugnat, quia imperfectionem involvit tali substantiæ repugnantem, vel quia excedit

perfectionem ejus, vel quia est improportionata cipalis, ut in tractatu de Anima latius dice

ad movendum intellectum, seu constituendum illum in actu primo. Nihil autem horum dici potest cum probabili fundamento, ergo simpliciter non repugnat, quia nulla alia ratio repugnantiæ cogitari potest. Probatur minor quoad primam partem, quia divina essentia per seipsam immediate concurrit ad creatam sui visionem sine ulla imperfectione, ut in præcedenti tomo, loco citato ostensum est, ergo multo minus erit imperfectio in substantia creata immateriali, quod ad visionem intuitivam sui immediate concurrat, simul cum intellectu suo illam coefficiendo. Et confirmatur, quia efficere, ut tale est, ad perfectionem spectat, id est, perfectionem supponit, et ab illa provenit, et quatenus tale est, non ponit in agente imperfectionem, quia nec mutat illum, nec aliquid in illo ponit. Dico autem, quatenus tale est, quia si in agente maneat, et recipiatur actio, non pertinet ad illud ut agens est, sed ut passum, et ut sic licet supponat imperfectionem potentialitatis, vel mutabilitatis, nihilominus hæc passio, quæ est intelligere, magnam perfectionem addit supposita imperfectione prædicta. Hæc autem consideratio in præsenti locum non habet, quia licet intellectio sui effective sit immediate a sua substantia in ratione objecti, nullo tamen modo in illa immediate recipitur, sed in sola potentia vitali, a qua dicitur, respectu cujus est propria actio immanens, sicut de visione beatifica etiam dictum est.

13. Progreditur probatio præcedente numero incohata.-Probatur deinde secunda pars minoris, quia licet immediate elicere actionem accidentalem per modum potentiæ proximæ excedat fortasse perfectionem substantiæ creatæ, nihilominus immediate agere per modum objecti intelligibilis simul cum potentia, non est cur excedat omnem perfectionem finita, nee cur requirat in tali objecto perfectionem infinitam. Quia ille actus intelligendi se supponit potentiam vitalem distinctam a substantia, et sibi proportionatam, cooperatio autem substantiæ, solum est ad complendam activitatem actus ex parte objecti, ut possit per modum repræsentationis, et similitudinis fieri, nulla autem ratio est, cur ad hoc sit necessaria infinita perfectio in objecto, sufficit ergo, quod sit immateriale, ac proinde intelligibile in actu, et tali actui proportionatum. Confirmari hoc potest, quia in actibus vitalibus non solum potentia, sed etiam substantia ipsa animæ immediata influit in actum per modum principii prin

mus: quid ergo mirum, quod possit etiam influere per modum objecti, quando opportunum fuerit? Tandem probatur ultima pars, quia, (ut in dicto loco de visione beatifica ostendimus) non est de ratione objecti intelligibilis, ut inhæreat potentiæ intellectivæ, vel proprie illam informet, ut possit cum illa concurrere ad intellectionem sui, si alioqui sit res actu, intelligibilis, sed licet sit forma subsistens, sufficit, quod intime conjungatur potentiæ cum aliqua unione, vel subordinatione inter se, sed substantia Angeli, licet non inhæreat suo intellectui, nec informet illum, sed sit subsistens, est illi intime unita, et illam sibi subordinatam habet, ergo hæc unio satis est, ut talis substantia, cum se intelligit, duplicem nostro modo intelligendi (ut sic rem explicem) adhibeat influxum, alterum intelligentis per modum essentiæ, seu principii principalis, alterum intelligibilis per modum objecti intellecti, ergo nihil est, quod ad talem efficientiam desideretur.

14. Solvuntur vulgares objectiones in præsenti materia. Unde solutæ manent vulgares objectiones, quibus probari solet, non posse substantiam supplere vicem speciei intelligibilis, quia species inhæret, et substantia non potest inhærere. Item species constituit intellectum in actu primo, quod non potest facere substantia, quia constituere in actu primo est informare, quod potest facere species, non vero substantia. Item quia species, vel id, quod constituit in actu primo, subordinatur in agendo ipsi intellectui, quia illa utitur, non potest autem hoc modo substantia Angeli subordinari intellectui suo, cum sit principalior forma comparatione illius, ergo. Ad hæc late responsum est supra de visione beata, et cum proportione eadem responsio in præsenti locum habet. Nam, ut D. Thomas dixit, dicto art. 1, non est de ratione formæ intelligibilis, ut inhæreat: nam potest esse forma subsistens, et sufficienter, vel etiam melius, et facilius per se efficere, si sit per se unita potentiæ. At vero quando per se non unitur potentiæ, unitur interventu speciei intelligibilis, quæ est accidens, et consequenter inhærens. Per se autem non est necessaria constitutio potentiæ in actu primo per formam informantem, sed satis est, quod compleatur in virtute intelligendi per conjunctionem intimam objecti subsistentis, et tunc dici potest constitui in actu primo non in essendo, sed in agendo, seu in ratione principii completi ad agendum. Et ita

etiam non est necessarium, ut essentia subordinetur potentiæ. Nam in specie intelligibilis talis subordinatio provenit ex eo, quod est accidens informans potentiam, quæ cum sit activa, utitur suis habitibus, vel actibus primis informantibus ipsam. At vero quando ipsamet substantia simul est intelligens, ipsa utitur sua potentia, et simul adhibet conatum objecti, sub qua consideratione sibi potius (nostro modo intelligendi), quam potentiæ subordinatur: hæc enim subordinatio nihil aliud est, quam concomitantia plurium in agendo, quorum unum est quasi inchoans actionem, et cætera illi cooperantur.

15. Scoti instantia ad hominem contra D. Thomam.—At vero Scotus, in 2, d. 3, quæst. 8, § Contra hæc et § Ad primum, versic. Ad secundum, instat ad hominem contra D. Thomam quia secundum illum, quando intellectus efficit intellectionem, tota ratio efficiendi est objectum sibi unitum, ergo si illud objectum est subsistens, tunc intellectus nihil operatur, quia forma subsistens non potest denominare potentiam operantem. Sicut si calor ligni esset subsistens, licet esset aliter intime conjunctus ligno, non posset illud denominare calefaciens, ergo similiter intellectus non poterit dici intelligens ab objecto subsistente. Sed hæc objectio falsum supponit, quia objectum, vel species intelligibilis non est tota ratio efficiendi intellectionem, neque id unquam D. Thomas dixit, sed intellectus per se suam habet activitatem, cui adjungitur activitas objecti, ut compleatur proximum intelligendi principium, et ideo licet objectum sit subsistens, semper intellectus retinet suam activitatem, ratione cujus vere dicitur intellectionem dicere. Intelligens autem denominatur non quatenus efficit, sed quatenus informatur intellectione, quam solus intellectus immediate recipit. Sed urget Scotus, attribuendo etiam D. Thomæ, quod asserat, intellectum, qui semper est in actu, nihil recipere ab objecto præsente, et actu intelligibili: nam licet Angelus semper habeat intellectionem sui, semper recipit illam a se, ut ab objecto, quandoquidem dicitur esse intellectionis principium. At non recte exponit D. Thomam, nam cum dicit, intellectum, qui semper habet præsens objectum intelligibile in actu, ab illo nihil recipere, aperte loquitur de receptione speciei intelligibilis, per quam noster intellectus incipit de potentia in natura reduci. Item non dicit, nihil recipere, sed non moveri utique proprie, quia motus præsupponit carentiam. Et

hoc modo si supponamus, Angelum semper esse in actuali cognitione sui, etiam non movetur proprie ad illum actum, quamvis illum semper ab objecto in suo genere recipiat, quatenus objectum suo modo semper illum efficit, et conservat.

[ocr errors]

16. Tertia conclusio.-Angelus non indiget distincta specie ad sui cognitionem abstractivam. Primus modus intelligenda et probanda conclusionem quem sequitur et suadet Vasquez. - Probatur primo. Objectio. Solutio.Responsio quæ afferri posset. - Dico tertio. Propter cognitionem abstractivam propriæ essentiæ non indiget Angelus propria specie intelligibili ejus. Hæc assertio est contra Scotum, et paucos, qui illum sequuntur, aliorum enim communis esse videtur, nam simpliciter negant, Angelum se per speciem cognoscere ullo modo. Potest autem duobus modis intelligi et probari. Primo si teneamus non posse Angelum habere cognitionem abstractivam sui ipsius: nam si illam habere non potest, prop ter illam profecto specie non indigebit. Secundo si ex hypothesi asseramus quod licet Angelus possit se abstractive cognoscere, adhuc non indigebit specie ad talem cognitionem. Et de utroque modo dicendum est. Priorem amplectitur Vasquez, impugnat enim opinionem Scoti, negando, esse possibilem Angelo notitiam sui abstractivam. Quia vel illa notitia est propria, et quidditativa, vel est imperfecta, et quasi connotativa, qualis est in nobis cognitio spiritus, vel substantiæ et aliorum hujusmodi, quorum non habemus propriam speciem. Hæc posterior notitia est contra perfectionem Angeli, qui se proprie et quidditative cognoscit, ut est per se notum et infra dicetur et supposita quidditativa cognitione impertinens est connotativa cognitio, ergo non est in Angelo de seipso. Dices: Anima separata potest utramque cognitionem simul habere, ergo et Angelus. Respondeo, non esse parem rationem, quoniam anima habebit duo specierum genera, scilicet, acquisitas per sensus, et infusas, vel respectu sui substantiam suam per modum speciei. At vero Angelus solum habet species inditas, quæ unamquamque rem secundum proprium conceptum repræsentare valent, et ideo illa cognitio per alienas species respectu naturalium rerum ad perfectionem Angeli non pertinet. Nec Scotus in illo sensu loquitur, cum ad talem cognitionem propriam speciem Angeli requirat, connotativa autem conceptio non per proprias, sed per alienas species sit, ut in nobis contingit. At in priori modo intel

ligendi conclusionem, cognitio sui erit intuitiva, quoniam Angelus quidditative suam essentiam cognoscit, sed existentia est necessario conjuncta essentia Angeli cognoscentis, ergo consequenter etiam cognoscit suam actualem existentiam, ergo talis cognitio necessario est intuitiva. Responderi potest, cum in Angelo distinguatur aliquo modo existentia ab essentia saltem in hoc, quod actualiter existere non est de essentia Angeli: etiamsi Angelus actu existat, posse præscindere ab existentia, et præcisam essentiam quidditative contemplari, talis autem cognitio abstractiva erit. Sicut potest unus Angelus alium quidditative cognoscere, sive existat, sive non existat.

17. Contrarium tamen verius. - Probatur secundo.-Probatur tertio.-Nihilominus probabilissimum censeo, licet possit unus Angelus habere cognitionem quidditativam et abstractivam Angeli possibilis, et non existentis, vel fortasse alicujus speciei angelicæ, non cognoscendo aliquod individuum actu, et in particulari, nihilominus si quidditative cognoscat Angelum aliquem singularem et actu existentem, non posse illum cognoscere cognitione abstractiva, sed tantum intuitiva, nec esse in ejus arbitrio, unum ab alio præscindere in tali cognitione. Probatur, quia eo ipso, quod rem singularem in particulari contemplatur, cognoscit illam, prout in se est, ergo si res actu existit, talis cognitio necessario terminatur ad illam ut actu existentem, ac proinde simul est quidditativa et intuitiva cognitio. Probatur consequentia, quia in re actu existente non distinguitur in reipsa existentia ab essentia singulari. Unde argumentor secundo, quia Angelus per eamdem speciem rei singularis sine ulla ejus mutatione quoad actum primum, intuitive cognoscit rem singularem existere, quando existit, et non existere, quando non existit: nam eo ipso, quod talem rem contemplatur, et illam non intuetur existentem, certo cognoscit, pro tunc non existere et hoc modo cognoscit singularia ut præsentia, quando actu sunt, et antea non cognoscit illa esse futura, sed ad summum esse possibilia. Quæ omnia infra explicabimus et confirmabimus. Ergo juxta hanc doctrinam necessarium est dicere, Angelum necessario intueri existentem rem singularem, quæ existit de facto, si ad illam quidditative contemplandam convertitur. Ergo Angelus quandocumque seipsum cognoscit quidditative, necessario se cognoscit intuitive, quia se existentem supponit. Ex quo evidenter concluditur,supervacaneam esse Angelo

speciem sui: nam licet illam haberet, per illam se intuitive cognosceret, quia ad talem cognitionem eliciendam necessario se existentem supponeret. Unde quod Bassolus supra dicit, intellectionem per speciem esse abstractivam, si intelligat, necessario, ac semper esse abstractivam, falsum est: nam visus per speciem videt rem, quam intuetur et unus Angelus intuetur alium, et non nisi per speciem ejus. Si vero solum intelligat, cognitionem per speciem posse esse abstractivam et intuitivam, verum secundum diversos status rei existentis vel non existentis, non vero potest eadem species gignere cognitionem abstractivam, et intuitivam ejusdem rei existentis, si talis sit, ut quidditative, et per proprium conceptum illam repræsentet, nam tunc cognitio non determinatur ad rationem intuitivæ cognitionis, nisi ab objecto in propria existentia præsente, ut est terminus talis actus, nam ex parte principii eadem omnino species talem actum efficit.

[ocr errors]

18. Secundus modus intelligendi conclusionem. Probatur primo. Addo præterea, quod licet admitteremus, posse in Angelo esse abstractivam cognitionem quidditativam rei singularis actu existentis, et consequenter posse seipsum abstractive cognoscere, non indigeret specie intelligibili a sua substantia distincta ad se ita cognoscendum. Probatur, nam duobus modis potest intelligi talis cognitio in Angelo, nimirum simul cum intuitiva cognitione, vel successive, cessando videlicet, ab intuitione sui per substantiam. Prior modus vel impossibilis est, vel certe est valde superfluus, et impertinens; non est ergo verisimile, datam esse Angelo speciem connaturalem proptar talem simultaneam cognitionem, quia natura superfluum abhorret. Et præterea si illæ duæ cognitiones simul esse possunt, idem principium ad illas sufficit: nam Angelus per eamdem speciem, quia intuitive videt Angelum existentem, cognosceret illum abstractive, si non existeret, ergo si utramque cognitionem potest simul habere circa Angelum existentem, per eamdem speciem illas habebit, utendo diversis modis illa specie arbitratu suo. Nam (ut infra dicam) cognitio intuitiva et abstractiva non differunt ex parte speciei, seu principii, sed ex parte termini, aut ex parte modi tendendi in rem per eamdem speciem repræsentatam. Ergo simili modo licet Angelus se pos set cognoscere simul intuitive, et abstractive, utrumque actum per suam substantiam efficeret, utendo illa, ut principio ad diversum

cognoscendi modum pro sua libertate. Probatur consequentia, quia si potest cognitio terminari ad essentiam singularem existentem, præscindendo ab actuali existentia, ut illa opinio supponit, etiam poterit eadem essentia existens esse principium cognoscendi se ut essentiam, et non ut existentiam.

19. Probatur secundo.-Et hinc facile idem probatur, etiamsi illæ cognitiones tantum successive fiant. Qui modus imprimis supponit, posse Angelum naturaliter et pro sua libertate ab intuitiva cognitione sui cessare, quod verum non est, ut postea dicam. Deinde etiam hoc dato, posset abstractiva cognitio sola per propriam substantiam fieri, præscindendo in usu ejus ab existentia objecti, siquidem illa præciso possibilis esse supponitur. Sicut etiam e contrario si Angelo data esset species ad se cognoscendum quidditative, per eamdem sine dubio posset cognoscere se intuitive, quia non repugnat cognitionem intuitivam fieri per speciem, et illa esset sufficientissima, quia repræsentando essentiam singularem sufficiens est ad repræsentandam illam existentem, si in eo statu sit. Sicut ergo non ponitur species propter intuitivam cognitionem, ita nec propter abstractivam fingenda est, sive talis abstractiva cognitio sui sit Angelo possibilis, sive

non.

20. Quomodo Angelus propria accidentia cognoscit. De accidentibus necessariis. Sed quæret aliquis, an quod dictum est de substantia Angeli, dicendum sit de omnibus accidentibus existentibus in Angelo se cognoscente. Respondeo, duplicia esse hæc accidentia: quædam quæ sunt proprietates dimanantes ab essentia, ut sunt intellectus, et voluntas, et si quæ est alia alia sunt accidentia, vel extrinsecus provenientia, licet fortasse semper dentur, ut de speciebus intelligibilibus infra dicemus vel contingentia, licet ab intrinseco fiant, ut actus intelligendi, et volendi liberi, motus localis, et ejus terminus. De prioribus dicendum censeo non solum videri sine nova specie, sed etiam videri per substantiam intellectam, et ex efficacia ejus sine proximo, et speciali influxu ipsarum potentiarum, quia necessarius non est: nam ipsa substantia sufficit cum connaturali lumine intellectus ad efficiendam cognitionem comprehensivam sui comprehendendo autem se, comprehendit etiam potentias suas quantum ad naturalem capacitatem earum, et quantum ad dimanationem a sua substantia, et ideo Angelus per suam substantiam etiam illas intuetur. De aliis vero ac

cidentibus de necessaria videntur, et proprium aliquod principium, et nova efficientia objectiva (ut sic dicam) ut distincte, et in se cognoscatur, quia cum non sint necessario colligata cum substantia, non cognoscuntur ex vi illius, nec per solam efficientiam ejus in ratione objecti.

21. De contingentibus. - Ad explicandum autem, per quid cognoscantur, subdistinguendum est de his accidentibus, quando actu sunt, et præsentia videntur, vel quando jam non sunt, fuerunt tamen, et ut præterita cognoscuntur: de hoc posteriori statu illorum dicemus, tractando de futurorum et præteritorum cognitione, quia difficultatem similem habent. De priori vero dicendum est, Angelum cognoscere omnia accidentia contingentia, seu communia, quæ in se habet, per ipsam, et sine speciebus intelligibilibus distinctis ab illis. Ita docent Henricus, Richardus et fere omnes scholastici in locis citatis. Et probatur sigillatim, quia unus Angelus cognoscit species intelligibiles, quas de aliis rebus habet, et non cognoscit illas per alias species, alias in infinitum procederetur, ergo ipsasmet per se ipsas cognoscit, eo quod ipsæ etiam sint objecta actu intelligibilia, et per se intellectui unita. Unde eadem ratione, si forte Angelus habet alios habitus intellectuales, per ipsosmet illos videt: et idem est de actibus intellectus, quia omnia hæc sunt objecta intelligibilia actu, et per se unita intellectui. De accidentibus autem inhærentibus voluntati, vel ipsi substantiæ immediate, ut sunt ubi, et motus localis, non immerito dubitari potest, quia non videntur per se unita intellectui, cum illi non inhæreant, et quamvis in eadem sint substantia, et consequenter sint proxime conjuncta quoad propinquitatem, seu indistantiam, nihilominus non videntur unita sufficienter in ratione objecti, et potentiæ, cum inter se nullam unionem propriam immediate habeant, et ideo de his probabile est, cognosci per aliquas species proprias. Nihilominus tamen potest probabiliter defendi, per se ipsa congnosci, quia ut uniantur intellectui in ratione objecti intelligibilis, et moventis, seu concurrentis per se ad sui cognitionem, satis esse videtur illa inexistentia mutua, non per solam localem propinquitatem, sed etiam per realem unionem in eadem substantia, quæ est principale principium talis cognitionis, et conjunctim uti potest tali potentia, et objecto actu intelligibili sibi inhærente, ac subinde sibi subordinato ad talem actum cognitionis eliciendum.

« PredošláPokračovať »