Obrázky na stránke
PDF
ePub

voret ergo sicut DEUS singulis hominibus singulos Angelos custodes designavit, ita etiam dæmon, si potest, singulis deputat singulos impugnatores; nec est ulla ratio dubitandi de voluntate, si potestas illi non desit duo autem requiruntur ad potestatem; unum est, quod numerus militum suppetat; aliud, quod DEUS permittat. De hoc posteriori non est, quod dubitemus, quia eadem ratio in hac permissione speciali, quæ in generali permissione hujus belli, et impugnationibus dæmonum invenitur : in priori autem parte imprimis credibile est, in solis infimis Angelis malis, pertinentibus quoad gradum naturæ ad specificum ordinem Angelorum, esse sufficientem multitudinemad hujusmodi effectum, seu designationem, quia creditur, ex tota multitudine Angelorum creatorum tertiam partem corruisse: ergo ex ordine infimo ad minimum corruit tertia pars: et illa fortasse sufficit pro omnibus hominibus viatoribus, simul viventibus in quolibet tempore. Deinde non est necesse, ut si tertia pars Angelorum cecidit, ut cum eadem proportione ex quocumque ordine peccaverint; sed credibilius est inferiores facilius potius persuasione Luciferi moveri ac proinde in altioribus ordinibus pauciores, in inferioribus vero plures tertia parte; et consequenter ex infimo fortasse ordine dimidiam partem corruisse. Addo præterea, non omnes Angelos custodes esse ex infimo ordine quia fortasse excellentiores personæ custodiuntur ab Archangelis, et sic poterunt cum proportione ad illas impugnandas superiores dæmones deputari. Ac denique ex quibuscumque ordinibus sumi poterunt, quia omnes dæmones nunc ratione status minimo Angelorum custodem inferiores sunt; et ideo, si numerus dæmonum infimi ordinis ad assignandum unicuique homini suum impugnatorem Angelum non sufficeret, ex dæmonibus in natura perfectioribus, qui necessarii fuerint ad supplendum illum numerum deputabuntur, nulla ergo ratio probabilis superest, ob quam credi possit, Luciferum non deputare singulis hominibus singulos spiritus malos, qui eos impugnent.

pugnet, sed loco illius alius substituatur; quod tractatum est ab scholasticis cum Magistro, in 2, dist. 6, occasione sententiæ Origenis, homil. 15, in Josue, ubi partem affirmantem tradere videtur; imo indicat dæmonem semel ab homine victum statim ab officio tentandi repelli: sed hoc impugnavimus supra, cap. 16, a num. 4, quia non solum non est cum fundamento dictum, sed etiam repugnat Scripturis, ut patet, Matth. 12, et in historia Job, et aliis ibi adductis. Certum est ergo Angelum impugnatorem, etiamsi sæpius vincatur, non propterea recludi in infernum, nec privari officio suo (ut sic dicam) nec perpetuo recedere ab instantia tentandi eamdem personam sibi commissam, vel etiam aliam, si occasio tulerit, sive in eodem genere vitii, sive in alio, et interdum fortius quam antea; nam ut ait Cyprianus, Epist. 6: Fortiorem magis aggreditur, et acrior factus, hoc ipso quod victus est, superantem superare conatur, et similia habet Gregorius, lib. 10, Epist. in 38, et lib. 3 Moral., cap. 8, et lib. 32, cap. 16. Unde in hoc conveniunt omnes theologi statim citandi, quia nullum est fundamentum ad contrarium cogitandum.

[ocr errors][merged small]

33. An saltem dæmon victus recedat ad tempus. — Judicium auctoris.-- Primus recedendi modus -Interrogant autem ulterius, an saltem ad tempus recedat; quod tractat D. Thomas, 1 part., q. 114, art. 5, Durandus 2, dist. 6, quæst. 4, et ibi Ægidius, Richardus et alii, qui omnes affirmative respondent: quia Jacobus, cap. 4, ait: Resistite diabolo, et fugiet a vobis, et Luc. 4, de Satana tentante Christum dicitur, consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus. Sed de hoc, ut opinor, non potest certa et universalis regula constitui: nam interdum recedet, interdum vero amplius et molestius instabit. Tribus enim modis potest dæmon victus desistere, aut recedere. Primo ex propria voluntate, et sic certum est non recedere ex defectu odii, aut iracundiæ, ac desiderii nocendi: nam potius ex superbia tunc majori accenditur ira, ac voluntate nocendi; fieri tamen potest, ut quiescat interdum, vel tædio affectus, et majorem confusionem fugiens, ut in tentatione Christi verisimillimum est; potest enim recedere, vel timens ne homo impugnatus inde magis proficiat, et de ipso triumphet: ut Ambrosius dixit, lib. 4, in Lucam, et in dicto capite retulimus; vel etiam potest ad tempus cessare, ut hominem securiorem reddat: et ita postea facilius eum expugnet, quod insinuari videtur Matth.

12, in verbis illis dæmonis dicentis, Recertar in domum meam, unde exivi, et docet Gregorius 3, Moral., cap. 22, alias 16; vel etiam recedit aliquando, quia videt hominem vincendo ipsum vicisse, etiam concupiscentiam, et sic factum esse fortiorem; et sic intellexit verba Jacobi citata Chrysostomus, homil. 22, ad populum, et indicavit Maximus, in Dialogo variarum quæst. de Verbo incarnato, non longe ab initio.

34. Secundus modus. Tertius modus. Secundo potest inferior dæmon recedere ex voluntate Luciferi, vel alterius sibi prælati, ita ut quasi in pœnam suæ negligentiæ ad tempus a suo munere suspendatur; et hoc non habet fundamentum in sacra Scriptura, potest autem aliquo modo sumi ex visionibus, quas referunt Gregorius, 3 lib. Dialog., cap. 7, et Cassianus, coll. 8, cap. 16, ubi ait, visum esse Luciferum rationem exigentem a subditis de his, quæ in expugnandis hominibus egerant. Et illos, qui, nondum se circumvenire æmulos suos potuisse dicebant, velut inertes, ignarosque a conspectu suo, cum nota, et injuria repulisse. Sed licet in hoc nihil facile, aut temere asserendum sit, vel rejiciendum, vix tamen credo dæmonem ex negligentia, vel inertia sua remisse tentare, aut ideo vinci, nec propterea reprehendi: minus autem credibile mihi est, propter eam causam, et in pœnam a tentando arceri. Tertia ergo causa est divina miseratio et providentia. Nam DEUS, vel in præmium prioris constantiæ, diligentiæ, vel ne infirmitas hominis supra modum gravetur, non permittit dæmonem semper instare, sed ad tempus recedere cogit; et hæc causa verissima est, ut D. Thomas et alii docent, ex doctrina superius data, quod dæmon in homine nihil potest, nisi quod DEUS permittit: non est autem necesse, ut semper hoc DEUS faciat, sed ex consilio suæ sapientiæ pendet. Videatur Cassianus, collat. 7, cap. 22 et 23.

35. Secundum corollarium complectens varios modos, quibus dæmones prælati concurrunt ad impugnandum. - Ultimo tandem ex dictis

colligitur, quo modo mali Angeli superiores, vel principes, qui non habent designatos certos homines, quos impugnent, ad hanc impugnationem seu tentationem hominum concurrant. Dicendum enim imprimis est, interdum concurrere immediate, et per seipsos, juvando alios, vel quia ad tentandum de certis vitiis peculiariter sunt deputati, juxta priorem modum, supra explicatum, vel quia sunt præfecti civitati, regno, aut provinciæ; et ideo ubi major est necessitas, ibi subveniunt; et altero ex his modis plures Angeli mali, imo integra eorum legio aliquando eumdem hominem vexat, ut in Evangelio legimus. Deinde possunt principes isti concurrere mediate, instruendo inferiores, illos excitando, et ad hunc hominem vel illum tentandum applicando; nam hæ actiones unius Angeli in alium naturaliter possibiles sunt, et ad ministeria talium Angelorum accommodatæ. Unde constat, in ordine ad hunc finem posse superiorem dæmonem docere inferiorem: nam licet inter eos non sit propria illuminatio, ut docet S. Thomas, quæst. 109, art. 3, et ex dictis in libro 6, constat; nihilominus potest esse aliqua manifestatio veritatis ignotæ, præsertim in his, quæ contingentia sunt, et ex majori experientia, et comprehensione rerum pendent. Item possunt superiores mittere inferiores, tum visibiliter, tum etiam invisibiliter, sicut de bonis Angelis dictum est: nam intercedit eadem ratio. Omnes etiam mali dæmones ab Angelis bonis etiam inferioribus in natura, possunt doceri, vel mitti, quia illis præsunt, et in gratia sunt superiores, ut docet D. Thomas, dicta quæst. 109, art. 4. Est tamen discrimen, quod a bonis solum mittuntur ad executionem alicujus pœnæ : quia hæc per se est justa, licet a malis male fiat: at vero ad directe inducendum in peccatum tantum a malis superioribus cœteri mittuntur. Atque ita servata proportione, multa quæ de actionibus bonorum Angelorum diximus, ad actiones malorum applicari possunt. Et ideo nihil de tota hac materia addendum superest.

FINIS LIBRI OCTAVI DE POENIS ANGELORUM,

[blocks in formation]

3. Dabis servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum, lib. 2, cap. 25, num. 7.

23. Attollite portas, etc. Quis est iste Rex gloriæ, 1. 2, cap. 27, num. 32, pag. 253, et lib. 5, cap. 6, n. 8, 31 et 32. 592 et 600 29. Nec delectasti inimicos meos super me, lib. 8, cap. 15, num 7.

1051

34. Angelus Domini coarctans eos, Angelus Domini persequens eos, lib. 8, cap. 20, num 5.

1085

43. Ipse novit abscondita cordis, etc., lib 2, cap. 21,

num. 4.

212

77. Immissiones per Angelos malos, lib. 2, cap. 25,

[blocks in formation]

232

[blocks in formation]

Misit in eos iram indignationis suæ, immissiones per Angelos malos, lib. 8, cap. 20, num. 4. 1085 90. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, etc., lib. 6, cap. 17, n. 6, et cap. 18, n. 6. 748 et 758 102. Facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus, lib. 6, cap. 7, num. 3. 669 Qui facitis voluntatem ejus, lib. 3, cap. 1, n. 1. 368 103. Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, lib. 1, cap. 6, num. 13, pag. 103, et lib. 6, cap. 10, num. 5.

685

[blocks in formation]

Draco iste cum formasti, lib. 7, cap. 2, n. 20. 137. In conspectu Angelorum psallam tibi, l. 4, c. 4, num. 3. 438

802

1021

142. Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, lib. 7, cap. 3, num. 7. 804

JOB.

PROVERB.

16. Dabit ignem et vermes in carnes eorum, lib. 8, cap. 12, num. 36.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

6. Seraphim stabant super illud, lib. 6, cap. 20, a

num. 2.

765 Et clamabant alter ad alterum, lib 2, cap. 27, n. 32, 253 et lib. 6, cap. 9, num. 7. 14. Quomodo cecidisti de cœlo Lucifer, lib. 1, cap. 3, num. 18, pag. 12, et lib. 5, cap 3, num. 2, pag. 575, et lib. 7, cap. 8, num. 3, et sequentibus. Similis ero Altissimo, lib. 7, cap. 12, a num 27. 897 Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, lib. 7, cap. 17, num. 18.

848

920

41. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et scie-
148
mus, quia Dii estis vos, lib. 2, cap. 9, n. 12.
46. Ego sum Deus, et non est similis mei, annuntians
ab exordio novissimum, et ab initio, quæ nondum
facta sunt, etc., lib. 2, cap. 9, num. 12.
52. Ego ipse, qui loquebar, ecce adsum, lib. 6, c. 20,
num. 24.

148

773

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

970 et 973 26. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum, lib. 4, cap. 9, num. 9.

MARCUS.

460

13. De die autem illa, vel hora nemo scit, nec Angeli in cœlo, lib. 6, cap. 5, num. 13, et sequentibus. 654 LUCAS.

694 512

12. Desolatione desolata est terra, quia non est, qui 1. Ego sum Gabriel Angelus, qui asto ante Dominum, recogitet corde, lib. 7, cap. 5, num. 21. 17. Pravum est cor hominis, et inscrutabile, quis cognoscet illud? lib. 2, cap. 21, num. 3.

EZECHIEL.

822

lib. 6, cap. 10, num. 30.

Missus est Gabriel, lib. 4, cap. 23, num. 5.

212

2. Facta est cum Angelo multitudo militiæ cœlestis exercitus, lib. 4, cap. 9, num. 9, 460, et lib. 6, cap. 10, num. 47.

699

10. Cherubim autem stabant, lib. 6, cap. 10, a n. 14,
688
speciatim num. 18.
Et omne corpus eorum, et colla, et manus, et pennæ,
et circuli plena erant oculis, lib. 6, c. 10, n. 19. 690
28. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et
decore, etc., et infra: Tu Cherub extentus et prote-
gens, et posui te in monte sancto Dei, lib. 5, cap. 3,
num. 2 et 7, et cap. 5. num. 4, et cap. 7, num. 4, et
lib. 7, cap. 8, num. 8, 9 et 10.
575 et 844
In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interio-
ra tua iniquitate, lib. 7, cap. 17, num. 18. 920
Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, lib. 7, c. 7,

[blocks in formation]

1. Deum nemo vidit unquam, lib. 6, c. 20, n. 23. 773
8. Desideria Patris vestri vultis perficere: ille homi-
885
cida erat ab initio, lib. 7, cap. 13, num. 15.
In veritate non stetit, quia non est veritas in eo, l. 5,
cap. 3, num. 3 et 8, et cap 7, num. 4. 575 et 602
13. Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet,
etc., lib. 2, cap. 25. num. 1.

230

21. Domine tu omnia nosti, tu scis quia amo te, 1. 2, cap. 21, num. 4.

212

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

2. Deus Angelis peccantibus non pepercit, l. 1, c. 2,
num. 19, et lib. 8, cap. 1, a num. 5.
13 et 959
Sed inferni rudentibus detractos in tartarum tradidit
cruciandos, lib. 1, cap. 3, num. 19, pag. 13, et lib.
8, c. 16, num. 5 et 6.
43 et 1055
Novit Dominus iniquos in diem judicii reservare cru-
ciandos, lib. 8, cap. 2, num. 4.

967

PRIMA AD THIMOTHEUM.

PRIMA JOANNIS EPISTOLA.

3. Ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli, 3. Ab initio diabolus peccat, 1. 7, cap. 13, n. 15. 885
lib. 7, cap. 8, num. 14.
In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli,
lib. 7, cap. 13, num. 27.

846

Magnum pietatis Sacramentum, quod manifestatum
est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit
Angelis, lib. 5, cap. 6, num. 7, 29 et 30. 592 et 599

AD HEBRÆOS.

1. Cum iterum introducit primogenitum in orbem
terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei, l. 5,
cap. 6, num. 12, et lib. 7, cap. 13, n. 31. 593 et 890
Omnes sunt administratorii spiritus, lib. 4, cap. 25,
num. 5, et lib. 6, cap. 9, num. 12 et 14, et cap. 10,
latissime a num. 4.
517, 679 et 684
Propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis, lib. 6,
cap. 17, num. 12.

750

2. Qui propter Angelos dictus est sermo: factus est
firmus, etc., lib. 6, cap. 20, num. 34 et 35. 777
Ut destrueret eum, qui habebat mortis imperium,
lib. 7, cap. 13, num. 27.

889

EPISTOLA JUDÆ.

889

[blocks in formation]

FINIS INDICIS LOCORUM SACRE SCRIPTURE.

« PredošláPokračovať »