Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et hæc pars sicut communior, ita et probabilior esse videtur.

22. Quid de actu quo se intelligit. Ultimo constat ex dictis, quomodo Angelus cognoscat seipsum quoad actum, quo se intelligit. Nam ut dixi, quoad hoc non se cognoscit Angelus per suam substantiam, sed per actum realiter elicitum a se cum suo objecto cognito. Solet autem hic ab aliquibus tractari, an Angelus cognoscendo se, verbum producat. Sed hæc questio generalis est de omni cognitione intuitiva etiam aliorum Angelorum, vel quarumcumque rerum, et tam in anima, quam in Angelis locum habet, et ideo illam omittimus, et nunc supponimus, verbum nihil aliud esse, quam intrinsecam terminum actionis intelligendi, ut actio est, quæ ad quamdam qualitatem intrinsece terminatur, quæ qualitas in intellectu est ipsemet actus intelligendi in facto esse, qui etiam conceptus, ac verbum dicitur. Et ideo, sicut est certum Angelum intelligere se, producendo actum, quo informatur, ita est certum, non se intelligere sine verbo a se producto, et in se recepto. Videantur quæ in simili quæstione de verbo visionis beatificæ dixi in superiori tomo, tract. 1, libr. 2, capit. 11, et quæ generalius de termino intrinseco actionum immanentium dixi in disp. 48 Metaphysicæ, sect. 2, num. 16. Solet etiam quæri, an hic actus, quo se Angelus cognoscit, naturalis, vel liber sit. Sed inferius occurret commodior hujus quæstionis locus nunc naturalem, id est, necessarium quoad exercitium, illum esse supponimus. Tandem quæri potest, an illa cognitio non solum intuitiva, et quidditativa, sed etiam comprehensiva sit. Verumtamen nunc partem affirmantem supponimus: nam cum lumen intellectus angelici sit proportionatum, et quasi adæquatum propriæ substantiæ, et comprehensio nihil aliud addat cognition quidditativæ, nisi adæquationem potentiæ, et actus ad objectum, ut in materia de visione DEI explicui, non videtur posse negari, quin intellectio, qua se Angelus cognoscit per seipsum, et per suum naturale lumen, cognitio comprehensiva aliquo modo sit. Quomodo autem id sit intelligendum, in sequentibus explicabitur, et si quid difficultatis in hoc occurrit, ibi expedietur.

CAPUT V.

UTRUM UNUSQUISQUE ANGELUS OMNES ALIOS INTELLIGAT PER EORUM ESSENTIAS, VEL PER SPECIES, ET UNDE ILLAS HABERE POTUERIT.

1. Prima opinio Vasquii et aliorum. - Rejicitur. Quod unusquisque Angelus cæteros cognoscat, supra probatum, et fere per se notum est, supposita Angelorum natura, et existentia. Solum ergo de modo talis cognitionis dicendum superest. Hic autem modus spectari potest vel in ipso actu, vel ex parte medii de priori dicemus postea, nunc autem medium, quo talis cognitio fit, in sensu tractato in capite præcedenti, inquirimus. Unde fere iidem sunt modi dicendi, quos breviter attingere oportet. Primus est, Angelum ad cognoscendos alios non indigere aliquo medio præter intellectum suum, quia per illum constitutus est in actu primo sufficienti, et completo ad intelligenda omnia sine alia cooperatione objecti, vel per ipsum immediate, aut per speciem ejus. Ita videntur sentire, qui generaliter negant species intelligibiles, quos ita exponit, et sequitur Vasquez. Sed ejus opinio quatenus negat proprium concursum objecti, vel singularis est, vel paucorum Nominalium, multumque aliena est a recepta doctrina de sensibus, et de aliis potentiis animæ cognoscitivis. Quod si in sensibus, et intellectu hominis hæc admittitur, ut ille auctor facit, non potest probabilis ratio differentiæ in Angelis reddi, ut in capite tertio docui, unde ex ibi dietis hæc opinio pro materia capacitate sufficienter refellitur.

[ocr errors]

2. Secunda opinio. Refellitur fundamentum tanquam hæreticum. Secundus modus dicendi est, unumquemque Angelum cognoscere alios per suam essentiam, superiores quidem tanquam per effectum, inferiores tanquam per causam. Hæc videtur fuisse opinio auctoris libri de Causis, proposit. 8, dum ait: Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub.se, quoniam est causa ei, et scit quod est supra se, quia acquirit bonitatem ab eo. Quorum verborum sensus quoad cognitionem intelligentiarum inter se esse videtur, quod superior intelligentia est causa inferiorum immediate, vel mediate, et ideo per suam substantiam tanquam eminenter continentem inferiores, illas cognoscit. Si vero intelligentia ad sibi superiores comparetur, est effectus illarum, et ideo per se tanquam per effectum

superiores tanquam sui causas cognoscit. At D. Thomas, in commentario illius libri, in alio sensu catholico illam propositionem exponit, quem in sequenti capite referemus. Solet autem a scholasticis frequenter tribui illa opinio Avicennæ, tract. 9 suæ Metaphysicæ, c. 4, qui dixit, Deum solum creasse immediate primam intelligentiam, et hanc creasse secundam, et secundam tertiam, et sic consequenter de omnibus. Nam ex hoc principio sequi videtur ille modus cognoscendi. Et ita exponit illam sententiam D. Thomas 2, contr. Gent., c. 98. At vero (ut optime dicit) fundamentum illud hæreticum est, nam solus Deus est creator rerum omnium, et ita omnes Angeli ab illo solo creati sunt, ut supra dictum est, et in Metaphysica, disp. 20, sect. 2, et aliis locis ibi allegatis. Unde nullum superest probabile fundamentum hujus sententiæ.

3. Prima conclusio.-Angelus alios non cognoscit per propriam ipsius substantiam.-Dicendum ergo primo est, unum Angelum non cognoscere alios per substantiam propriam intelligentis. Ita docet divus Thomas, dicta quæst. 56, art. 2, et dicto cap. 98, et quæst. 8, de Verit., art. 7, et reliqui theologi communiter. Probatur autem breviter: nam duobus modis intelligi potest, propriam essentiam intelligentis Angeli esse medium cognitum, id est, per modum speciei intelligibilis, quæ directe, et immediate ducit in cognitionem talis objecti, vel medium cognitum, sicut est causa, vel effectus, quando est cognitione illius aliud cognoscitur. Hæc præcipue agimus de priori medio, de quo est evidens assertio ex dictis, in capite tertio, ubi ostensum est, substantiam Angeli non esse repræsentativam intentionaliter aliarum rerum a se distinctarum. Et præterea licet unus Angelus esset effectus alterius, non posset Angelus ab alio factus cognoscere suum effectorem per se tanquam per se speciem, quia nec eminenter contineret suum superiorem, nec illum intentionaliter repræsentaret. E contrario vero ex illa hypothesi si posset fortasse superior cognoscere inferiorem per suam substantiam, non tamen proprie tanquam per medium incognitum, sed cognoscendo et comprehendendo se, sicut Deus in se et per se creaturas cognoscit, utique comprehendendo se, et non aliter. Extendendo vero sermonem ad medium cognitum, cum inter substantias angelicas secundum fidem et veram philosophiam non sit habitudo causæ et effectus, consequenter fit, non esse unum medium cognitum, per quod alia cognoscitur tanquam effec

tus in causa, vel causa ex effectu. Et præterea etiam illo posito, cognitio per effectum esset imperfecta, et per illam non cognosceretur Angelus superior, prout est in se. Et ideo etiam ex hac parte illud medium esset insufficiens. Quia si unus Angelus esset causa alterius, esset causa æquivoca altioris speciei, ut Avicena supponebat: ergo non posset superior per substantiam inferioris prout in se est cognosci. Antecedens cum consequentia patent, quia nec Angelus inferior posset producere superiorem, nec intra eamdem speciem unus alium creare posset, cum nullum ordinem inter se habeant, per solum autem effectum æquivocum non potest causa perfecte et prout in se est, cognosci, cum talis effectus inferior sit, et virtutem ac perfectionem causæ non adæquet.

[ocr errors]

4. Objicitur primo. Objicitur secundo. Dices, posse unum Angelum cognoscere cæteros per suam substantiam cognitam propter similitudinem, seclusa etiam causalitate. Probatur, quia Angelus cognoscendo se, cognoscit gradum intellectualem, ergo cognoscit sub illo esse varios modos participandi illum inter se similes, licet species diversos, ergo ita cognoscendo se, cognoscet omnes alios Angelos sub eodem gradu contentos. Accedit, quod Angeli per speciem generis cognoscunt omnes species, juxta sententiam D. Thomæ infra tractandam, sed Angelus per suam substantiam cognoscit genus Angeli, ergo cognoscit omnes Angelorum species, et consequenter etiam individua. Ac denique saltem hoc argumentum concludet, si sunt plures Angeli unius speciei, quemlibet, cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere alia individua illius speciei, et quidditative propter æqualitatem, et intuitive, quia videndo se, videt etiam actualem relationem similitudinis ad alium Angelum in specie similem, quæ sine intuitione termini videri non potest.

5. Ad primam objectionem quid respondendum. - Ad hoc vero dicendum imprimis est, Angelum cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere gradum intellectualem, seu genus Angeli in tali specie contractum, et talem speciem determinatam ad hoc individuum, quod est ipse Angelus se intuens: nam hæc sibi essentialia sunt, non potest ergo illis non cognitis se cognoscere. Unde ulterius etiam poterit cognoscere quasi abstracte et præcise tale genus vel speciem, cognoscendo talem gradum intellectualem esse multiplicabilem, seu participabilem variis modis, vel talem speciem Angeli posse habere plura individua, quia

Angelus per suam substantiam cognoscere intuitive alium, seu existentiam alterius individui ejusdem speciei, quia cognitio intuitiva intellectualis includit proprium conceptum rei, quæ videnda est. Nec relatio similitudinis potest esse medium cognitum, per quod existentia alterius termini cognoscatur, quia potius ad cognoscendam relationem, cognitio fundamenti et termini supponenda est, quia vel non est nisi mutua denominatio ex utriusque coexistentia, vel si est aliquid aliquo modo distinctum, ex illis resultat et ab illis essentialiter pendet.

hæc est veluti intrinseca proprietas gradus seu naturæ creatæ, et ideo per idem principium, per quod talis natura, vel gradus quidditative cognoscitur quoad actualem essentiam suam, cognoscitur etiam quoad illam capacitatem, seu participabilitatem. Et hoc modo dicunt theologi infra citandi, posse Angelum per substantiam suam cognoscere alios Angelos in eo, in quo sunt similes, seu quoad prædicata communia, non vero quoad propria. At vero ex vi cognitionis sui non poterit Angelus cognoscere, quales sint naturæ, vel species possibiles sub illo gradu intellectuali, quia nec naturæ specificæ sunt de essentia communis gradus intellectualis, nec cognosci possunt ex vi cognitionis ejus, prout contracti ad unam speciem tantum, quomodo ab Angelo, se cognoscente per suam essentiam, cognoscitur.

6. Respondetur in forma.— Solvitur secundum argumentum. - Ad argumentum autem primum, num. 4, factum respondetur, licet per substantiam unius Angeli cognoscatur gradus intellectualis ut variis modis participabilis, id solum esse confuse, quoad particulares modos, seu differentias, quia solum cognoscitur ille gradus quoad capacitatem quasi passivam, seu objectivam plurium determinationum, ipsæ autem determinationes non possunt distincte per illud solum principium cognosci. Ad secundum vero negatur simpliciter principium illud, quod Angelus cognoscens genus aliquod, per idem principium cognoscit omnes species ejus. Non est enim hoc verum, nisi fortasse quando cognitio fit per speciem eminentem et universalem, per se primo respicientem tale genus, ut infra videbimus. Substantia vero propria, per quam Angelus se cognoscit, non est talis species formaliter, nec eminenter: nam se tantum repræsentat, et sibi (ut ita dicam) est adæquata; superiora vero tantum, prout in illa continentur, per eam cognosci possunt. Eademque fere ratio est de natura specifica Angeli respectu individuorum: nam esto Angelus cognoscendo se, cognoscat esse speciem illam capacem aliorum individuorum, non tamen ex vi illius principii poterit cætera individua cognoscere secundum proprios conceptus et particulares proprietates entitativas, etiam abstractivo conceptu, quia modi particulares aliorum individuorum non repræsentantur in uno individuo cognito. Quia ad hoc non sufficit æqualitas (quamvis de illa etiam res sit incerta), sed requiritur identitas in particulari entitate, quia per illam species ad individuum determinatur. Unde minus poterit

[ocr errors]

7. Aliquorum responsio. Impugnatur.Addunt vero aliqui, quamvis non possit Angelus per suam substantiam cognoscere alium proprio conceptu, prout in se est, posse nihilominus cognoscere illum alieno et quasi connotativo conceptu, instar sui illum concipiendo: sicut cognoscit Deum imperfecto modo et instar sui, vel sicut nos modo nostro et ad instar quarumdam materialium rerum Angelos concipimus. Nam ad hune cognoscendi modum non semper requiritur habitudo causæ et effectus, qualis est inter Deum et Angelos, sed sufficit alia convenientia seu proportio, licet imperfecta inter unam et aliam rem cognitam. Sed merito reliqui theologi hunc modum cognoscendi prætermiserunt, quia revera non est Angelis accommodatus respectu aliorum Angelorum. Quia imprimis non potest illo modo unus Angelus ex vi cognitionis sui cognoscere alterum Angelum esse, sicut cognoscit Deum, ut infra videbimus, quia talis cognitio requirit habitudinem causæ et effectus, ut constat. Unde fit, ut ad concipiendum ex cognitione sui alium Angelum instar sui et imperfecto modo, vel aliunde supponi debeat cognitio, quod alius Angelus sit, vel non possit ille conceptus esse particularis alicujus Angeli etiam imperfectus, sed solum confusus et communis, quia jam a nobis explicatus est.

Probatur

8. Progreditur impugnatio. utraque pars, quia unus Angelus per se, aut ex se non potest cognoscere alium Angelum esse, cum non sit causa, nec effectus ejus, ergo nec potest alium in particulari concipere, proprio scilicet, conceptu, non dico proprio, id est, perfecto seu non connotativo, sed dico proprio, id est, non communi, quia non habet, unde ex cognitione sui aliquid particulare, et proprium de alio Angelo concipiat. In quo est magna differentia inter Deum, et Angelum: nam Angelus ex se cognoscit Deum ut creatorem, et primum spiritum, qui est pro

prius conceptus Dei, id est, non communis, licet non sit proprius, id est, prout in se est, sed quo concipitur Deus ad instar cognoscentis, additis negationibus excludentibus imperfectionem. De alio vero Angelo non potest alter Angelus per se formare conceptum illi soli convenientem, sed communem, qualis est conceptus spiritus creati, vel compositi, aut immaterialis, et in his proprietatibus similis cognoscenti, quæ omnibus aliis Angelis communes sunt. Et ideo tunc revera non cognoscuntur alii Angeli, vel aliquis eorum in particulari, sed cognoscitur aliquid commune omnibus Angelis, et ipsi etiam cognoscenti se. Quem modum cognoscendi alios Angelos per substantiam cognoscentis alii theologi non negarunt, nec omiserunt, ut jam diximus et declaravimus. Neque talis cognitio potest dici imperfecta, seu per conceptum connotativum: nam respectu objecti proprii et universalis est propria, et essentialis; respectu vero particularis est confusa, et potentialis magis, quam actualis, ut declaravi. Igitur conceptus proprius alterius Angeli, etiam connotativus, non communis aliis non potest formari ab alio per suam substantiam, nisi supponatur aliunde habere particularem cognitionem talis Angeli, quam profecto habere non potest, nisi vel per substantiam, vel per speciem propriam Angeli cogniti, quæ cognitio maxime propria est, imo etiam essentialis, et quidditativa, ut capite sequenti dicam. Ergo illa posita est impertinens alia cognitio imperfecta, seu per proportionem, aut comparationem ad cognoscentem, nos enim utimur illo modo cognoscendi in rebus, quas per proprios conceptus, et species cognoscere non possumus, non vero in rebus, quas clare videmus, ergo multo minus Angelus. Item etiam secundum illum cognoscendi modum vix potest intelligi in uno Angelo conceptus alterius, qui non terminetur ad illum, ut in se est, sed instar cognoscentis, qui non sit communis cæteris Angelis distinctis a cognoscente, nunquam ergo unus Angelus illo modo alium in particulari cognoscit. 9. Tertia opinio. Tertius modus dicendi est, unum Angelum cognoscere alium per essentiam Angeli intellecti. Hanc opinionem refert D. Thomas, dicta q. 8, de Verit., art. 9, et quamvis illam non probet, dicit posse aliquo modo solvi argumenta contra illam. Eam sequitur ex parte Scotus supra, eodem enim modo philosophatur de cognitione Angeli circa alium, ac circa seipsum, dicitque unum Angelum cognoscere intuitive alium per essentiam

[ocr errors]

cogniti, abstractive autem per speciem intelligibilem. De hac vero secunda parte nunc non agimus, nam illam quoad necessitatem speciei paulo post tractabimus, quoad distinctionem vero inter cognitionem abstractivam, et intuitivam dicta in præcedenti capite observanda sunt et in sequenti aliquid dicemus. Et hanc opinionem sequuntur Gabriel, Ochamus, Bassolus, et alii citati capite præcedenti in prima, et secunda opinione, et sequitur Molina, licet diverso modo, ut declarabo.

10. Probatur. - Fundamentum hujus opinionis est, quia objectum eo ipso, quod intelligibile est, effective potest concurrere cum intellectu ad cognitionem sui, id est, ipsius objecti. Quod non minus affirmat Scotus de objecto materiali, in quo certe ipsius opinio probabilis non est, ut infra dicam. De objecto autem immateriali in particulari locuti sunt antiqui, qui (ut divus Thomas refert) illam opinionem tenuerunt, et ita etiam illam defendit Molina, et esse probabilem sentit divus Thomas, dicto artic. 7, et dicto cap. 98, 2. contr. Gent. et ibi Ferrariensis. Et probatur, quia substantia immaterialis est intelligibilis actu, ergo ex hac parte non minus potens est ad efficiendam intellectionem sui in alio intellectu, quam in suo, quia talis effectus non magis excedit virtutem talis causæ, eo quod in alio fiat, quam cum in ipso intelligente fit. Sicut potest unus Angelus movere alium, sicut movet seipsum, et potest etiam illuminare alium, ut infra dicemus. Igitur ex parte virtutis activæ non est repugnantia in hac efficientia. Neque etiam est ex parte conditionis requisitæ, quia ad hoc sufficit conjunctio Angeli intelligendi cum intellectu Angeli intelligentis per intimam propinquitatem absque distantia inter ipsos, quæ facile inter Angelos esse potest, ut per se notum est. Non enim est necessaria unio per propriam informationem, vel inhærentiam, ut jam dictum est. Nec etiam est necessaria unio naturalis per modum essentiæ, et proprietatis, qualis inter essentiam Angeli, et proprium intellectum intercedit, quia nulla apparet ratio, ob quam illa sit requisita ad efficientiam objecti intelligibilis, ut tale est. Unde sine tali unione divina essentia concurrit per seipsam per modum objecti ad effectionem visionis beatificæ, cur ergo non erit idem cum proportione in essentia Angeli objecta intellectui alterius, et intime illi præsenti absque alia unione.

[blocks in formation]

test hæc sententia intelligi, scilicet, vel affirmando hunc modum intelligendi alios esse unicum in Angelis et ita necessarium, ut omnis alia cognitio per speciem Angeli intellecti excludatur: vel solum affirmando, illum esse unum modum, quo unus Angelus cognoscit alium, quo uti potest, cum voluerit et alterius præsentiam commodam habuerit, non tamen esse unicum modum et necessarium, sed absque tali efficientia Angeli fieri etiam posse, ut ab alio intuitive cognoscatur. Priori modo intellecta illa sententia mihi improbabilis videtur. Quia alias nunquam unus Angelus posset alium cognoscere, nisi quando haberet illum intime præsentem suo intellectui per substantiam suam. Unde per hoc solum, quod unus Angelus distet ab alio per minimum spatium, fiet illi absens et invisibilis. Utrumque autem est incredibile: nam esset magna imperfectio angelicæ naturæ, quæ non debet illi gratis attribui, cum inter homines tanta dependentia, ut unus ab alio videri possit, non inveniatur. Posset tamen negari consequens illud, dicendo, Angelum posse effective concurrere ad intellectionem sui in alio Angelo, etiamsi ab illo localiter distet, non agendo per medium, sed immediate agendo in distans, vel simul cum illo. Ita enim docent Scotus et qui illum sequuntur. Et in actione immateriali non videtur hoc inconveniens, quia distantia, vel propinquitas localis est valde accidentaria rebus spiritualibus et quod facit in corporibus propinquitas loci, facit in spiritibus debitus ordo, ut Augustinus dixit. Quæ quidem doctrina in generali sumpta probabilis est et fortasse aliquando erit in sequentibus necessaria. Tamen in puncto præsenti non videtur accommodata, quia in præsenti non solum requiritur intima propinquitas inter potentiam et objectum intelligibile in ratione agentis et patientis, sed maxime in ratione duorum coagentium, et constituentium unum principium integrum actionis vitalis, quæ constitutio unius principii ordine naturæ antecedit effectionem actualem: ad illam ergo necessaria est illa propinquitas, vel major etiam unio, ut statim dicetur. Aliud inconveniens est, quod saltem dependeret Angelus intelligens ab alio Angelo intellecto, ut videre illum posset, ita ut non posset illum videre alio nolente, quia concursus effectivus Angeli videtur liber ipsi Angelo efficienti, ut supra dictum est. Denique est aliud inconveniens, quia tunc unus Angelus non posset simul videri a pluribus, quia vel non esset pluribus propinquus, vel certe

non potest simul plures actiones efficere. Accedit, quod licet daremus, hunc modum esse possibilem, nulla ratione probari potest esse necessarium, vel unicum, ut ex dicendis patebit.

12. Posterior quoque modus rejicitur, et astruitur secunda conclusio.—Unus Angelus non potest alios per suas substantias intelligere. Probatur primo a quibusdam. - Confirmatur. Ha probationes non omnino placent. - At vero intellecta posteriori modo illa sententia, scilicet, quod ille modus cognoscendi alium per essentiam cogniti sit possibilis, non tamen necessarius, non est improbabilis, ut ex divo Thoma et Ferrariense retuli. Nihilominus dico secundo, unum Angelum non posse cognoscere alium per essentiam Angeli intellecti, vel, quod perinde est, unum Angelum non posse effective concurrere per suam substantiam ad intellectionem, qua ab alio cognoscitur. Ita est opinio D. Thomæ, locis citatis, quam in eisdem, sequuntur Cajetanus, Ferrariensis et cæteri moderni Thomista et Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, art. 3, ad 8, primo loco positum contra 1 conclus., ubi excedit, contrariam sententiam erroneam vocando. Idem tenent frequentius alii theologi, in 2, d. 3, Bonaventura, Richardus, Hervæus, Major, Argentina, Ægidius ibi, et tract. de cognit. Angelor., q. 1, art. 3, Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, in secunda ejus parte, Alensis, 2 p., q. 24, memb. 2. Idem Henricus, quodlib. 4, q. 7, et quodlib. 5, q. 14, nam licet differat vel in numero specierum, vel in nomine, vocando principium hujus cognitionis habitum scientialem, tamen in re convenit, maxime quoad hoc, quod cognitio alterius per ipsius cogniti substantiam non fit. Atque hanc sententiam aliqui certiorem putant de Angelis superioribus intelligentibus inferiores, quia objectum intelligibile ut adjuvet intelligentem et cum illo concurrat, debet illi esse æque immateriale: sed Angelus inferior non est æque immaterialis, ac superior, ergo non potest illum ad intelligendum in actu constituere et quasi perficere. Oportet ergo, ut per speciem proportionatam perfectionis superioris Angeli elevetur et quasi immaterialior fiat, ut cum illo possit ad sui cognitionem cooperari. Ita fere divus Thomas, dicta quæst. 8, de Verit., art. 7. Et est probabilis ratio. Possetque aliter formari de inferioribus intelligentibus superiores, quia principium intelligendi debet esse commensuratum intelligenti et intellectui ejus. Unde divina essentia licet maxime immaterialis et intelligilis sit, non posset per se cognosci

« PredošláPokračovať »