Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab intellectu angelico, quantumvis perfecto, nisi elevaretur per lumen alterius ordinis divini, ergo etiam substantia superioris Angeli excedit intellectum inferioris, et ideo naturaliter non potest illi deservire per modum speciei intelligibilis, sed oportet, ut per speciem minus immaterialem captui inferioris Angeli accommodetur. Neutra vero ex his rationibus habet locum inter Angelos ejusdem speciei, neque ita cogunt, quin solvi possint.

13. Probatur item ab aliis. Secundo ergo probatur aliter assertio, quia si unus Angelus per seipsum effective concurreret ad intellectionem, quam alter de ipso elicit, illaberetur menti ejus, sed impossibile est, spiritum creatum illabi menti alterius, ergo. Major, seu sequela probatur, quia illabi menti nihil aliud est, quam intra illam existendo, eam efficaciter immutare, hoc autem faceret unus Angelus in eo casu in mente alterius. Minor autem probatur ex communi sententia theologorum, docentium solam Trinitatem menti illabi, ut dixit Augustinus alias Gennadius, de Ecclesiast. dogmatib., cap. 83, alias 82, et secuti sunt theologi. D. Thomas, 3 p., q. 8, art. 8 ad 1, et q. 64. art. 1, et idem sentit cum Magistro, in 2, d. 8, art. 5, ad 3, et ita illum exponit Ferrariensis 4, contr. Gent., cap. 18, idem tradit Bonaventura, eadem d. 8, in ejus secunda parte, art. 1, quæst. 2, Hervæus, dist. 9, q. 1, art. 2, ad 2, Argentina, d. 7, q. 1, art. 1, concl. 3, ubi citat Fulgentium, de Fide ad Petr., cap. 3, ubi de Angelis ait: Inest singulis naturalis terminus, quo a se invicem discernuntur, quia nullus eorum in alio est. Favet item Bernardus, serm. 5, in cantic., circa finem, dicens, nullum creatorum spirituum per se mentibus nostris applicari. Et infra: Nec ipsi Angeli ita se alterutrum capiunt.

14. Hæc ratio etiam non placet, et ut illi satisfiat exponitur illapsus. - Qualis illapsus sit Dei proprius in creaturas. Verumtamen neque ista ratio convincit, quia fundatur solum in significatione nominis illapsus, quæ multiplex esse potest, et late sumptus aliquis illapsus non repugnat, et proprius, qui repugnat, ex contraria assertione non sequitur. Probatur, quia illabi ad late sumptum solum significat ingredi in locum alterius, imo in rigore Latino dicitur illapsus, etiamsi per ingressum unius aliud expellatur, sicut dicitur fluvius mari illabi: et sic posset dici una substantia illabi alteri, præcipue quando illa immutata manente intra illam ingreditur, sicut potest dici anima corpori illabi, et unum cor

pus illabi in aliud, cum per miraculum illud permeat et penetrative cum illo manet in eodem loco. Hoc ergo modo potest facile Angelus esse secundum substantiam præsens intime in corpore, vel in animo hominis et unus Angelus potest esse præsens alteri. Verumtamen id non satis est ad illapsum proprium, de quo theologi loquuntur. Si vero ultra hanc præsentiam addatur aliqua operatio unius in alterum, tunc magis acceditur ad illapsum, quomodo dixit Gregorius, lib. 17, Moral., cap. 20, alias 18: Dæmon si suggestioni ejus primo non resistitur, repente totus ad interiora cordis illabitur. Sed hic etiam illapsus improprius, et quasi accidentarius, imo et extrinsecus censetur, quia operatio illa accidentalis est, et non supponit nisi substantiæ propinquitatem. At vero illapsus unius substantiæ in aliam a theologis dictus est, quando una substantia est in alia intime continendo illam in suo esse, tanquam habens dominium et potestatem in illam, quomodo potest dici anima nostra illabi corpori et non e contrario. Et sic inter substantias spirituales sola divina illabitur cæteris, quia sola illa continet omnes in esse, et unus Angelus in suo esse ab alio non pendet. Et in hoc sensu dixit Beda, Actor 5: Animam, et mentem hominis nulla creatura juxta substantiam potest implere. Et sic etiam intelligendum est dictum Fulgentii, cum ait, unum Angelum non esse alio, quia nullus alium in esse, vel substantia continet. Unde cum pro ratione reddit, quod singulis naturalis terminus inest, non de termino quantitatis corporeæ, sed essentiæ et naturæ intelligendum est. Nam ob limitationem uniuscujusque unus ab alio non pendet. Deinde solus etiam Deus operatur in mente, vel in alio spiritu cum efficacia et suprema potestate in illum, ideoque solus etiam dicitur illabi menti hominis, vel Angeli, in quo sensu videtur locutus Bernardus supra et Beda, cum adjungit: Satanam implere interdum animas suæ malitiæ virus inserendo, non tamen per seipsum intrando, siquidem hæc potestas solius divinitatis est. Et sic etiam loquitur Gennadius.

15. Satisfit jam præcedenti rationi. - Secunda ratio refutatur. - Sic ergo declarato illapsu, ad secundam rationem facile responderi potest, ut unus Angelus per suam substantiam cognoscatur ab alio, et is, qui intelligitur, cum alterius intellectu ad sui cognitionem concurrat, non esse necessarium, ut Angelus intellectus sit in intelligente tanquam conservans illum in esse, nec tanquam illi

efficaciter prædominans, aut tanquam dans vim intelligendi, aut alio simili modo proprio divinitatis in eo existens, sed satis esse, ut assistat illi vel omnino simul secundum substantialem præsentiam, vel secundum aliam sufficientem propinquitatem, et quod illum objective determinet ad talem actum, non tantum illum terminando, sed etiam illum coefficiendo. Et ita non sequitur tribui uni Angelo respectu alterius illapsum proprium, sed solam coexistentiam aliquam et coefficientiam, quæ si largo modo vocetur illapsus, parum referet, eritque de solo nomine quæstio, de quo non est contendendum, quando de re constat. Nam quod unus Angelus possit esse intime conjunctus alteri secundum substantialem præsentiam et ad instar penetrationis (ad rem explicandam) certissimum est, quod autem possit unus in alio aliquid efficere etiam secundum intellectum, fortasse est probabilius, ut infra tractando de speciebus et latius de locutione Angelorum videbimus: neque inde sequitur quod tribuatur Angelo illapsus singularis Dei. Ergo etiamsi illa duo in præsenti concedantur, non sequetur illapsus impossibilis spiritui creato.

[ocr errors]

16. Vera ratio pro secunda conclusione. Tertia ergo et unica ratio mihi probabilius videtur ostendere, non posse hoc modo unum Angelum cognoscere alium per substantiam cogniti, videlicet, quia ut una actio ab objecto et potentia indivisibiliter, ac vitaliter prodeat, necesse est, ut illa principio ita inter se uniantur, ut aliquam subordinationem inter se servent, ita ut ad motionem, vel influxum unius alterum illi cooperetur. Sed hæc subordinatio non invenitur inter Angelum intelligentem et substantiam alterius, ergo. Minor per se evidens est, quia si prius natura, quam Angelus eliciat intellectionem alterius, ad summum potest præcedere præsentia Angeli cognoscendi ad intellectum cognoscentis per realem indistantiam, quæ ad subordinationem non sufficit. Major autem declaratur et probatur, quia alias non potest actio inchoari ab utroque illo principio, nisi per accidens et quasi contingenter. Probatur, quia (ut suppono) neutrum ex illis principiis ex necessitate naturæ operatur, quia et Angelus cognoscens alium libere exercet actum, cum sit dominus illius et Angelus cognitus si aliquam efficientiam alteri præstat ad sui cognitionem, libere illam præstat: nam quidquid Angelus extra se efficit, libere efficit, ut paulo post in simili ostendam. Neque unus illorum per voluntatem suam potest alterum ad concurrendum necessitate, quia neuter obe

dit alterius voluntati ad nutum, nec potest inter eos naturalis sympathia cum fundamento fingi. Unde posset unus Angelus velle alium videre et non posset, quia alter non vult concurrere et e contrario licet unus vellet cognosci ab alio, non sequeretur effectus, donec alius vellet intellectionem elicere. Ergo non potest unus Angelus cognoscere alium, nisi concurrentibus simul utriusque voluntatibus. At vero illæ duæ voluntates non possunt simul convenire, nisi vel fortuito et casu, quod est contra perfectionem et ordinem naturæ, vel nisi unus præcognoscat voluntatem alterius et illi annuat: hoc autem et magnam imperfectionem in cognoscente supponit, scilicet, quod non possit alium cognoscere, nisi ille velit et repugnantiam involvit. Quomodo enim cognoscet voluntatem alterius, si illum nondum cognoscit? vel quomodo desiderabit, ut alter sibi cooperetur, si alterum ignorat? Ergo necesse est, inter potentiam et objectum aliquam conjunctionem, vel subordinationem præcedere, ratione cujus necessario unum alteri cooperetur, et ita ex utroque coalescat unum principium per se, ac proximum talis actus, hæc autem unio inter substantiam creatam et intellectum alienum non potest esse, nisi per intelligibilem speciem, ergo.

Unde confir

17. Confirmatur inductione. matur, ac declaratur inductione : nam species intelligibilis, quia inest potentiæ per modum formæ, habet hanc subordinationem ad illam, ut eo ipso, quod potentia conetur ad actum, comitetur illam species, sicut cooperantur potentiæ habitus in illa existentes. In Angelo etiam respectu cognitionis sui supra explicuimus facile subordinationem, quia idem principium principale, in quo radicatur intellectus et quod illo utitur, est ipsum intelligibile objectum, a quo simul cum intellectu progreditur actio. In visione etiam beata objectum visum per se potest conjungi potentiæ, quia ibi intellectus videntis lumine illustratus subordinatur ipsi Deo tanquam primo motori ad talem visionem, qui etiam potest seipsum per modum objecti ad efficientiam ejusdem visionis. quasi applicare, ut more nostro loquar et in proprio loco superiori tomo declaravi. Inter potentiam autem intellectivam unius Angeli et substantiam alterius, vel quidquid est intelligibile in ipso, nulla est unio, vel conjunctio, quæ hunc modum operandi participet, aut imitetur, nec sola propinquitas etiam intima sufficit, ut declaravi. Et ideo inspecto naturali ordine non est verisimile, posse unum Ange

lum cognoscere alium per solam cogniti substantiam. Dico autem, inspecto naturali ordine, quia Deus de potentia sua facere posset, ut ex tali objecto et potentia sine specie media prodiret intuitio: tunc autem oporteret, ut Deus aliquo superiori modo illa conjungeret in ordine ad opus, seu applicaret et moveret illa ad talem agendi modum. Et juxta hæc posset accommodari ratio de illapsu supra facta, quia sine illapsu proprio et rigoroso, non potest objectum distinctum per se sufficere ad se conjungendum alienæ potentiæ in ratione actus primi sufficientis alteri ad intelligendum, solusque Deus potest id facere propter rationem datam.

18. Quarta opinio.-Quartus modus dicendi est, Angelum cognoscere alios per substantias eorum mediate, id est, per species manantes a substantiis actu intelligibilibus in intellectum uniuscujusque Angeli intelligentis. Qui dicendi modus differt a præcedenti, quia non tribuit objecto spirituali, et intelligibili in actu immediatam efficientiam per seipsum in actum alterius intelligentis ipsum, convenit tamen cum illo in hoc, quod tribuit tali objecto aliquam immediatam efficientiam in intellectum alterius, per quam seipsum quodam modo immittit in alterius intellectum, utique in esse repræsentativo per intelligibilem speciem, qua mediante alter sit potens ad tale objectum intelligendum. Atque ita fatetur hæc sententia, unum Angelum cognoscere alium per speciem ejus, et addit accipere illam ab objecto cognito. Et quoad priorem partem illam supponimus, et paulo post probabitur. Quoad alteram vero tenent illam Scotus et omnes, qui generaliter docent, Angelum accipere species a rebus etiam materialibus, cum quibus capite sequenti agemus. Et eamdem sententiam tradit Alensis, 1 part., quæst. 24, memb. 2, ubi varie quidem loquitur: nam argumentando in § Sed contrarium videtur, expresse dicit: quod ille Angelus, qui cognoscitur, cum sit lux, facit speciem suam in alio cognoscente, et infra dicit: in Angelis esse naturam datiram specierum sibi invicem, quia in eis est natura luminis sicut lumen sensibile habet naturam dandi sensui speciem sui. Et postea in resolutione dicit, quod unus Angelus cognoscit alium per speciem non innatam, sed potius acquisitam. Addit tamen rationem obscuram: Quia ipse (inquit) illam facit in se. Quæ verba repugnant prioribus: nam si Angelus, qui cognoscitur, facit speciem suam in alio ergo Angelus, qui alium cognocit, non illam sibi facit in se, sed ab alio

illam recipit. Videtur tamen inferius hanc concordiam insinuare, quia simpliciter unus Angelus recipit speciem alterius ab ipso, ut tamen illam recipiat, requiritur conversio ipsius cognoscentis supra cognitum, et ideo dicitur facere eam in se aliquo modo, licet absolute illam ab alio recipiat.

19. Probatur.-Hæc opinio de possibili probabilis est. - Fundamentum esse potest, quia substantia Angeli est actus intelligibilis, ergo potest imprimere speciem sui in intellectum alterius, ergo de facto ita sit cognitio inter Angelos. Major supponitur ut communis, et per se clara. Prima consequentia probatur, tum quia quod est actu tale, potest efficere in eo, quod est tale in potentia, tum etiam quia res spiritualis dicitur intelligibilis actu, non tantum in ratione termini: nam hoc modo etiam res materialis est intelligibilis actu, sed in ratione objecti motivi, ergo habet vim movendi potentiam intellectivam: non movet autem, nisi imprimendo speciem, ergo: tum præterea, quia omne sensibile in actu potest speciem sui producere in sensu capaci, ergo etiam intelligibile in actu, est enim proportionalis ratio, vel certe major, quia objectum intelligibile perfectius, et actualius est. Et confirmatur, quia intellectus angelicus est potentia passiva, seu receptiva naturalis speciei alterius Angeli, ita ut naturaliter possit de potentia ejus educi, quia illa species est accidens ordinis naturalis educibilis de tali potentia, ergo tali potentiæ passivæ naturali correspondere potest, et debet aliqua potentia activa naturalis eductiva talis speciei, ergo maxime habet illam potentiam ipsum objectum actu intelligibile. Unde probatur altera consequentia, quia ordo naturalis providentia est, ut ea, quæ in potentiis naturalibus continentur, per illas, et non immediate ab auctore naturæ fiant, si commode fieri potest. Atque hæc quidem sententia saltem de possibili probabilis est: nam quod solet contra illam objici, quod substantia creata non est immediate activa alicujus formæ in alio subjecto, non cogit, quia in formis materialibus fortasse potest una efficere aliam sibi similem in natura, et in immaterialibus non est inconveniens, ut in ordine ad sui manifestationem faciat formam sibi intentionaliter similem. Et sicut supra dicebamus, posse substantiam Angeli immediate concurrere effective ad intellectionem sui in ipsomet se intelligente, ita non videtur inconveniens, quod possit substantia unius Angeli efficere in alio formam intentionalem, per

quam possit ab alio cognoci. Denique alia argumenta, quæ contra hanc sententiam fieri solent, non cogunt, ut in simili videbimus, de locutione Angelorum disputando.

20. Tertia conclusio quadripartita. - Unus Angelus alios cognoscit per species a Deo concreatas. Probatur prima pars conclusionis. -Nihilominus dicendum est tertio, unumquemque Angelum cognoscere alios per species illorum sibi a Deo concreatas, et consequenter ab objectis non acceptas, ac subinde Angelum nullo modo, id est, neque mediate, neque immediate concurrere effective ad sui cognitionem cum alio cognoscente. Hæc est sententia D. Thomæ, quæst. 55, art. 2, et 1. 2, contr. Gent., cap. 96 et 98, et Cajetani, Ferrariensis et aliorum Thomistarum in dictis loeis, et Capreoli, in 2, d. 3, quæst. 2, art, 1, et aliorum theologorum, quos de materialibus objectis tractantes referemus, quia generaliter et sine distinctione inter res immateriales, et materiales loquuntur. Et imprimis quod unus Angelus cognoscat alium per speciem cogniti, a sufficienti enumeratione ex dictis colligitur: quia solus intellectus Angeli cognoscentis non est integra vis activa talis cognitionis, nec etiam completur per solam substantiam Angeli intelligentis, nec per substantiam Angeli intellecti, ergo per speciem. Antecedens quoad omnes partes in superioribus probatum est. Consequentiam a sufficienti enumeratione concludimus, quia non potest aliud medium talis cognitionis ex cogitari. Supponimus enim unum Angelum cognoscere alios immediate in seipsis ut supra probatum est. Unde fit, ut talis cognitio sit sine alio medio prius cognito, per quod cognoscantur. Nam licet forte possint Angeli etiam isto modo se invicem cognoscere, talis cognitio vel erit perfecta, et in causa, et sic erit cognitio supernaturalis, de qua nune non agimus, vel erit per effectus (hanc enim cognitionem posse quosdam Angelos de aliis habere, Alensis supra contendit) sed illa cognitio licet fortasse non sit impossibilis, est tamen valde imperfecta, et ideo parum consentanea Angelis, qui perfecte se cognoscere possunt: ideoque de illa non agimus, quia nihil habet singulare, sed per eamdem speciem fit per quam cognoscitur effectus, unde cognitio causæ sumitur. Perfecta igitur cognitio, quam unus Angelus de alio, seu aliis habet, non fit per medium cognitum, sed alius Angelus est objectum immediate cognitum per talem actum, ergo medium, quo cognoscitur, est medium incognitum, ac subinde non potest esse

aliud, nisi species. Nam licet Henricus finxerit aliud, quod habitum scientialem vocat, jam supra ostendi illud esse non posse, nisi speciem, sive una, sive multiplex esse dicatur, id enim nunc non agimus.

21. Probatur secunda pars conclusionis.— Deinde has species aliorum Angelorum esse singulis concreatas, probari potest rationibus generalibus, quibus infra ostendemus, species omnium rerum naturalium esse omnibus Angelis a principio inditas: nam illæ multo magis in ipsis Angelis inter se urgent: tum quia scientia rerum immaterialium excellentior est et propria sapientia, qua Angelus a principio plenus fuisse dicitur, Ezech. 28, tum etiam quia cognitio Angelorum inter se est quodammodo ad vitam politicam (ut sic dicam) ipsorum Angelorum et ad mutuam societatem necessaria. Unde colligimus, has species rerum spiritualium inditas Angelis non de naturis tantum universalibus (ut Scotus, dicta quæst. 10, vult) sed de singularibus esse debuisse, quia scientia universalium non potest non esse aliquo modo confusa, et imperfecta, si particularia non penetret. Et maxime quia ad mutuam societatem, et praticam, vel (ut ita dicam) usualem cognitionem, singularum personarum cognitio necessaria est. Neque erat conveniens, ut Angelus unus ad cognoscendos alios penderet ab. ipsis media receptione specierum, quia hæc magna imperfectio est alias posset unus Angelus perpetuo carere specie intelligibili alterius, si iste vellet se occultare, et speciem sui alteri dare nollet, quod profecto absurdum est, ut supra dicebam circa secundam conclusionem, et ibi dicta æque procedunt in hac dependentia mediata, ac in immediata, de qua ibi erat sermo, et in sequenti puncto amplius declarabitur, et confirmabitur. Hinc enim inferimus in tertia parte assertionis, species has a solo Deo concreatas esse Angelis, sine efficientia objectorum, ac proinde non esse ex objectis acceptas.

22. Duobus modis explicatur tertia pars conclusionis, et in utroque accipitur.-Arguitur contra priorem modum explicandi.-Ut tamen hanc partem magis declaremus, ac probemus, duos sensus ejus distinguendo censemus. Prior est, illasmet species, quas unus Angelus in puncto creationis de aliis Angelis habuit, non fuisse ab objectis acceptas, sed a solo Deo factas. Alius sensus est, neque alias de eisdem objectis habere Angelos ab ipsis acceptas. Et in utroque sensu assertionem intelligimus. Nam contra priorem cogitare quis posset, cum

omnes Angeli simul creati sint, in eodem instanti, potuisse singulos species sui aliis imprimere, et omnes simul illas recipere, et ita congenitas ab objectis habere: sicut si sol, et aer simul propinqui crearentur, lumen esset concreatum aeri, et tamen simul esset factum per efficientiam solis: nam illa concreatio non oportet, ut per eamdem actionem nec per naturalem dimanationem a re creata fiat, sed satis est, quod sit productio concomitans creationem. Sicut gratia dicitur concreata homini vel Angelo, qui creatus fuit in gratia. Unde talis etiam concreatio non semper excludit concursum causæ secundæ, quando forma naturalis est, et producibilis ex subjecto per virtutem causæ secundæ, sicut de lumine dicebamus. Ad hunc ergo modum contendere quis posset, species aliorum omnium Angelorum singulis Angelis concreatas fuisse, et nihilominus fuisse ab objectis acceptas, id est, per actionem objectorum factas. Quia talis actio non excedit naturam talium objectorum, ac proinde nec activitatem, ut in præcedenti opinione suasum est. Et est actio indivisibilis, ac momentanea et ideo simul cum creatione objecti, et potentiæ esse potest, et inter res spirituales vel non requirit spiritualem propinquitatem, vel cum illa etiam Angeli omnes in cœlo creari potuerunt et idem objectum simul potuit in omnes intellectus cum illo creatos statim speciem sui diffundere, sicut objectum visibile simul diffundit speciem per totam suam sphæram in omnes visus, quos illa capere potest, et e cenverso idem intellectus angelicus potuit simul omnium talium objectorum species recipere, non minus, quam si a solo Deo fierent, quia nulla major repugnantia ex parte specierum, vel ex parte recipientis illas cernitur, et alioqui objecta non se impedirent in agendo. Ergo hoc modo non videtur repugnare, quod Angeli semper has species habuerint, et quod per efficientiam objectorum illas receperint.

23. Sustinetur tamen ac probatur dictus modus per dilemma.-Primum membrum dilemmatis.-Nihilominus assertio etiam in priori sensu accipienda est, et probatur. Quia si unus Angelus potest efficere speciem sui in alio, vel facit illam ex necessitate naturæ ad modum agentis naturalis, vel libere, ita ut dominium supra talem efficientiam habeat. Priorem modum videtur supponere discursus factus, non videtur tamen admittendus, quia omne agens liberum ex natura sua habet dominium supra omnes actiones, quas extra se

facere potest: ita videre licet in Deo, imo etiam in homine, quantum ad omnes actiones transeuntes, quæ ab anima, ut rationalis est, procedere possunt: ergo idem sentire debemus de libertate Angelorum: tum quia, ut sæpe dixi, non possumus de Angelis, qui sunt quasi medii inter Deum, et homines, nisi per comparationem ad extrema, vel instar illorum aliquid cognoscere. Tum etiam Angeli majorem, et universaliorem libertatem habent, quam homines, maxime circa actiones ad extra, quæ non ad perfectionem Angeli operantis, sed aliorum pertinent, et ideo dominium talium actionum ad perfectionem pertinet. Et confirmatur, quia si hæc necessitas tribuitur substantiæ Angeli, ut est objectum intelligibile in actu, consequenter tribuenda erit omnibus accidentibus ejusdem Angeli tam potentiis, quam speciebus, vel habitibus, si quos habet, quam etiam actibus, quos elicit. Consequens est absurdum, ergo. Sequela patet a paritate rationis, vel etiam a fortiori, quia propinquior est substantia sibi ipsi, quam accidens substantiæ, ergo si Angelus potest suæ libertati subdere sua accidentia et continere illa, ne ut objecta intelligibilia se prodant, suique speciem faciant, cur non poterit idem cum sua substantia facere? ergo e contrario si id non potest circa substantiam, nec circa actus suos poterit. Minor autem, scilicet, hoc esse absurdum, probatur, quia alias possent Angeli aliorum Angelorum liberas cogitationes, et affectus cognoscere sine aliorum consensu, quod est omnino falsum, ut infra videbimus. Sequela probatur, quia eo ipso, quod Angelus eliceret actum odii, verbi gratia, ille actus necessario imprimeret speciem sui in aliis Angelis, et consequenter posset ab aliis cognosci ante consensum voluntatis alterius, quia habens speciem potest uti illa et rem per illam repræsentatam cognoscere independenter ab alterius voluntate, ut infra tractando de cogitationibus cordium, et de locutione Angelorum latius di

cemus.

24. Secundum membrum dilemmatis. — Secundus etiam modus, nimirum, quod Angelus libere imprimat alteri speciem substantiæ suæ, esto sit fortasse possibilis, non tamen est sufficiens, ut affirmare possimus, omnes Angelos habuisse concreatas aliorum omnium species per efficientiam illorum factas. Nam cum illæ libère essent ab omnibus imprimendæ, unde constare potest, omnes voluntatem illam in primo instanti habuisse ? Certe nec per conjecturam potest verisimile fieri, quin potius cum

« PredošláPokračovať »