Obrázky na stránke
PDF
ePub

a rebus materialibus, quas tamen ipse per intellectum agentem in se efficit. Neutro autem ex his modis potest hæc acceptio intelligi, aut esse possibilis, ergo absolute fieri non potest, quia præter illos modos, nullus alius excogitari potest. Probatur minor propositio quoad priorem partem, quia res materialis non potest agere in spiritum, quia non habet cum illo proportionem, quæ inter agens, et patiens necessaria est. Et eadem ratione non potest materiale objectum spiritualem formam producere virtute naturali, quia est omnino inferioris ordinis.

11. Evasio removetur. Dices, hoc solum probare, rem materialem hoc non posse per se solam, seu propria virtute, nihilominus tamen id posse ut illuminatam et elevatam per virtutem intellectus agentis angelici. Ita enim aliqui theologi docuerunt, Angelum intelligere singularia, emittendo lumen quoddam, et per illud ipsa materialia objecta attingendo, ut refert Carthusius, in 2, d. 3, quæst. 4. Sed sicut intelligi hoc non potest, ita nec credi, cum talis efficiendi modus revelatus non sit, nec aliunde aliqua efficientia horum objectorum in angelicum intellectum probetur necessaria. Quod autem illa materialis objecti illuminatio, vel conjunctio cum intellectu agente angelico, nulla esse possit, probatur, quia si est vera illuminatio, debet esse realis, et per realem actionem ac reale lumen, alias nihil est, nisi nomine tantum : vel ergo est per lumen materiale, corporeum et extensum, vel per lumen incorporeum spirituale. Primum et est fictitium, et contra sensum: nam si daretur tale lumen corporeum, videri posset et sentiri secluso miraculo: et præterea est impertinens, quia illud etiam lumen et res materialis tali lumine affecta, æque improportionata esset ad agendum in spiritum. Nec etiam potest tale lumen immateriale cogitari, cum neque in medio, neque in objecto materiali recipi possit. Præterquam quod si Angelus posset ex se emittere tale lumen, quo objectum fieret aptum ad producendas species, facilius posset illas in se recipere. Accedit, quod si tale lumen prodit ab Angelo naturaliter sine interventu voluntatis suæ, ille modus agendi est imperfectissimus et a natura angelica alienus: si vero a voluntate pendet, necessaria est antecedens directio intellectus, quæ cognitionem objecti illuminandi supponat, ad quam cognitionem necessaria erit species, quod repugnat eidem sententiæ: nam talis species non poterit esse ab objecto accepta, nam procedetur in infinitum.

12. Probatur ulterius conclusio impugnando alterum modum dicendi adversariorum.-Alter item modus intelligi non potest: nam si Angelus, qui dicitur speciem accipere, solus illam in se efficit, ergo in nullo genere causæ potest res materialis ad illam effectionem concurrere, ergo non potest talis species vere dici accepta ab ipso objecto. Hæc secunda consequentia videtur per se nota: nam accipere ab alio denotat aliquam causalitatem in illo loco, a quo res accipitur, respectu acceptionis, sive illa causalitas sit effectiva, sicut aer accipit lumen a sole, sive materialis, aut quasi materialis, sicut dicitur quis accipere rem a loco, in quo est. Prima ergo consequentia probatur, quia res materialis non est causa efficiens talem speciem, ut supponitur, nec etiam est causa materialis, quia neque ab illa educitur species, neque in illa continetur, nec est causa excitans, quia nec proprie potest excitare Angelum ad productionem talis speciei, cum ab illo non præcognoscatur, et eadem ratione non potest esse causa exemplaris, ergo nullum genus causalitatis habet.

13. Confirmatur.-Unde confirmatur, quia si tota virtus activa talis speciei est in Angelo, nulla potest reddi ratio ex parte rei repræsentandæ, et ob quam nunc potius illam efficiat, quam antea, quia illa species non est mera relatio, ut resultet posito fundamento, et termino sine ulla nova activitate termini, sed est qualitas absoluta, ergo non resultat in Angelo de novo ex eo præcise, quod res materialis incipit esse per modum termini repræsentabilis per talem speciem. At nulla alia ratio vel conditio potest cogitari, ob quam nunc potius, quam antea, vel postea, Angelus efficiat talem speciem. Nam propinquitas aliqua localis est impertinens, tum quia hæc conditio tantum requiri solet inter ea, quæ se habent, ut agens et patiens, quæ habitudo hic non intervenit, ut supponitur: tum etiam quia ratione illius propinquitatis nec res illa magis excitat Angelum, vel dat illi aliam occasionem agendi, quam cum est distans. Tandem dici non potest, quod existentia illius rei repræsentandæ sit necessaria conditio, ut species illius fiat, quia species est res permanens per modum habitus, et durat, etiamsi objectum illius esse desinat, ergo nulla est ratio, ob quam Angelus nunc potius, quam antea talem speciem efficiat, ergo si potest efficere in se tales species, a principio illas efficit, et ita non acquirit illas ab objectis, sed a principio habet concreatas, necessitate naturali. Neque dici etiam potest, quod illa

efficientia sit libera, et per voluntatem postea determinetur, quia hæc determinatio fieri non potest sine prævia cognitione et specie, ut jam argumentati sumus. Hanc denique conclusionem confirmat D. Thomas, probabili ratione, quia non fit transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium, et ideo nec fit transitus ab objecto materiali ad speciem immaterialem, nisi medio phantasmate. Quam rationem impugnat Scotus, eamque defendit Cajetanus. Sed non oportet in hoc immorari, quia ratio facta est demonstrativa: et ad illam reducenda est illa congruentia, ut respondendo ad argumenta videbimus.

14. Secunda conclusio.-Angelus concreatas habet species rerum materialium. Dico secundo. Angelus concreatas habet species rerum materialium, quas naturaliter cognoscere potest. Hæc assertio videtur consequens ad præcedentem, quia non est alius modus recipiendi istas species, nisi vel acquirendo illas ab objectis, vel a Deo illas recipiendo, ergo secluso priori modo tanquam impossibili naturaliter, necesse est admittere posteriorem, ne sequatur absurdum, quod Angelus careat his speciebus, et consequenter harum rerum cognitione. Verumtamen hæc ratio licet recte concludat, solum Deum esse effectorem harum specierum in Angelo, non immediate concludit, tales species esse concreatas cum Angelo. Posset enim quis dicere, successive fieri a Deo, prout objecta successive fiunt apta, ut intuitive possint cognosci, utique per existentiam actualem. Quia hoc modo evitantur difficultates supra positæ, quæ tantum ex concreatione harum specierum oriuntur, et satisfit necessitati naturali Angeli, quia solum intuitive cognoscit rem, quando existit, et non oportet, ut cognoscat futuram, priusquam existat. Sicut animæ rationales licet non possint fieri, nisi a solo Deo, nihilominus non omnes simul fiunt a principio, sed successive in corporibus, prout occasio postulat. Atque hæc ratio mihi quidem probat, si propter alias difficultates negandum esset, has species concreari Angelis, probabilius dici fieri hoc modo, quam accipi a rebus materialibus: quia vero difficultates illæ non cogunt, ut negemus, Angelos habuisse semper has species, multo probabilius asseritur has species esse concreatas, sicut D. Thomas et Thomista, Ægidius, Argentina et alii communiter docent. Imo etiam Alensis admittit species concreatas, licet acquisitas etiam in Angelis ponat, in quo non videtur Gabriel ab eo dissentire.

15. Probatur ex sacra Scriptura et Patribus. Probari autem hoc potest primo ex Scriptura, quatenus ubique significat, Angelos fuisse creatos plenos sapientia et decore, sicut de Cherubino dicitur Ezechiel 28, nam plenitudo scientiæ extenditur etiam ad materialia objecta, et sine speciebus esse non potest. Sumitur etiam assertio ex Dionysio, cap. 7, de divin. Nominib., ubi sic inquit: Angelos ea scire, quæ in terra fiunt. Scriptura testatur, non ea quidem sensu haurientes, quæ quidem sunt sensibilia, sed propria ad Dei imaginem effecte mentis virtute atque natura. Ubi aperte dicit, Angelos non accipere scientiam rerum sensibilium ab eisdem rebus sensibilibus, sed virtute a Deo indita, per quam non intelligit puram mentem, seu intellectum, sed etiam species et imagines rerum, quibus a Leo ipso quasi depingitur, quasi in aliis locis vocat rationes rerum, vel intelligibilia signa, ut in sequentibus videbimus. Augustinus etiam, 1. 2, Genes. ad litter., cap. 8, dicit omnes creaturas corporales prius factas esse in meatibus Angelorum secundum creatam in illis sapientiam, quam in seipsis, et subdit: Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli. Et similia repetit, c. 30 et sequentibus, et sæpius in illo opere.

16. Instat Alensis. - Satisfit. Sed instat Alensis, quia Augustinus duplicem cognitionem vespertinam rerum creatarum ponit in Angelis, unam per species inditas, quam vocat cognitionem in ipso Angelo, aliam per species acquisitas, quam vocat rerum in seipsis, seu in proprio genere, et ita licet in priori parte faveat huic conclusioni, in altera præcedenti contradicit. Respondeo nunquam Augustinum posuisse in Angelis cognitionem vespertinam per species a rebus acceptas, sed per easdem species dixit cognoscere Angelum res in seipso et in seipsis, quas cognitiones forte distinxit tanquam abstractivam et intuitivam, licet per eamdem speciem fiant: vel, ut videtur verisimilius, distinxit eas tanquam cognitionem, per quam videntur creaturæ quasi depictæ in ipso Angelo cognoscente, vel qua videntur, ut in se existunt. De qua distinctione talium cognitionum nunc non disputamus, et fortasse necessaria non est, vel magis est secundum rationem, quam secundum rem,ut tractatu sequenti, libro primo, capite undecimo, videbimus. Nunc tamen pro certo supponimus, Augustinum nunquam docuisse Angelum habere de rebus, præsertim materialibus aliquam cognitionem per speciem a re cognita acceptam, quia præ

dieta verba satis hoc indicant, nec alia possunt afferri, in quibus aliud significaverit.

Se

17. Probatur etiam ratione conclusio.· cundo probatur ratione conclusio, quia nisi Angelus haberet species concreatas, ignorantiam haberet omnium rerum materialium, quia neque in actu, neque in habitu scientiam illarum haberet, sed tantum in potentia remota, quæ non excludit ignorantiam, imo est subjectum ejus eo modo, quo subjectum potentia apta nata est subjectum privationis. Qua ratione convictus Scotus, fatetur, Angelos habuisse concretas species rerum naturalium quoad genera, et species earum, de quibus est proprie scientia, et solum negat, habuisse species singularium, de quibus non est propria scientia. Sed contra hoc est, quia cognitio generis, vel speciei abstracta omnino a distincta cognitione individuorum, confusa est, et imperfecta, quia non pertingit ad rem, prout in se est, cognoscendam, ergo si talis fuit cognitio Angelorum, in principio fuit valde imperfecta, et humanæ similis. Deinde prudentia, et practica scientia circa singularia versalur, ergo non possunt esse in Angelis ignorantibus singularia. Deinde, quod caput est, Angeli facti essent impotentes ad cognoscendos cœlos, solem, lunam, et elementa prout creata sunt, et in particulari, quia non haberent species proprias talium rerum, nec posseat illas acquirere a rebus ipsis, ut ostensum

est.

18. Effugium præcluditur. - Dices, recte probari hoc argumento, concreatas fuisse Angelis species illarum rerum singularium, quæ cum ipsis concreatæ sunt, non vero aliarum postea factarum, donce factæ sunt, et tunc successive a Deo ad rerum præsentiam infundi. Sed contra hoc sunt efficaces rationes, et congruentiæ D. Thomæ. Nam imprimis, si Angelus nunquam potest accipere speciem ab objecto materiali existente, frustra expectatur existentia talis objecti singularis, ut Angelo species ejus conferatur, cum illa species ab objecto non pendeat. Deinde, quia quem locum habent cœli inter cætera corpora, habent Angeli inter spiritus immateriales: sed coeli ita comparantur ad inferiora corpora, ut creentur perfecti in actu primo, licet inferiora paulatim perficiantur, ergo Angeli in hoc superant inferiores spiritus, quales sunt animæ humanæ, quod creantur in actu primo perfecti, animæ vero per corpus illam perfectionem acquirunt. Estque hoc consentaneum naturali conditioni, et statui talium spirituum, tum quia

Angeli sunt medii inter Deum, et animas, Deus autem est semper in actu secundo, anima vero creatur in potentia etiam ad actum primum, ergo natura media postulat, ut creatur saltem in actu primo, licet sit potentia ad actum secundum. Tum maxime quia anima etiam in cognitione intellectuali pendet a corpore saltem ut ab organo, seu medio, quo in actum primum reducitur, et ideo unitur corpori: Angelus autem non pendet in cognitione sua a corpore, nec per illud comparat principia intelligendi res materiales, et ideo non unitur corpori ut forma, ergo eadem ratione independenter ab existentia rerum materialium species earum recipit.

19. Tertia conclusio. - Angelus non habet ejusdem objecti concreatas, et acquisitas etiam species.- Conclusionis probatio ad hominem.

Unde dico tertio. Angelus non habet duplicatas species eorumdem objectorum, seu singularium materialium, concreatas scilicet, et a rebus acceptas. Hæc assertio absolute sumpta est contra Alensem, qui utrasque species de eisdem rebus Angelis attribuit. Et sic probatur sufficienter ex prima conclusione, quia species a rebus acceptæ in Angelis inveniri non possunt. Alio vero modo hypothetice accepta, est contra Scotum, qui licet absolute neget habere Angelum species concreatas singularium rerum, nihilominus sub conditione dicit, quod licet habere species concreatas rerum singularium, posset accipere alias species a rebus, quia ad rerum intuitivam cognitionem eis indigeret. Oppositum autem docet D. Thomas, nam in dicta sol., ad. 2, etiam sub hypothesi dicit: dato, quod posset Angelus abstrahere species a rebus materialibus, non tamen abstraheret, quia non indigeret eis, cum habeat species intelligibiles concreatas. At enim replicat Scotus quia semper indiget speciebus acquisitis, ut rem intuitive cognoscat. Sed contra argumentor primo ad hominem, quia concursus necessarius ex parte objecti ad cognitionem intuitivam, est concursus effectivus, quem materiale objectum per seipsum immediate præbet, vel præbere potest ad ipsum actum intelligendi Angeli, ut ipse Scotus, in dicta q. 40, admittit, ergo superflua est species accepta tali objecto, præsertim quando supponitur alia indita de eodem objecto. Unde simpliciter argumentor secundo, quia concursus ex parte objecti necessarius ex natura rei ad intuitivam cognitionem non est effectivus nec per modum termini, quia hoc satis est, ut determinct potentiam ad talem modum actionis, si

in ipsa potentia supponitur sufficiens principium activum talis actionis, sed hoc principium supponitur, eo ipso quod supponitur potentia cum specie indita repræsentante rem prout in se est, ergo superflua esset alia species, etiamsi ab objecto posset produci. Et declaratur: nam acquisita simul tali specie, maneret in potentia, etiamsi objectum esse desineret, et tunc jam non posset intuitive videri ex defectu objecti terminativi, ergo signum est, illud sub ista speciali ratione esse conditionem necessariam ad cognitionem intuitivam intellectualem ultra speciem. In eodem autem casu si res illa iterum existeret, cognosci posset ab Angelo intuitive ex vi speciei prius ab illa acceptæ, quia esset omnino ejusdem rationis cum ea, quæ de novo posset acquiri, alioqui quoties Angelus ab intuitione unius rei desistit, et iterum postea illam intuetur, novam speciem acquireret: quod est incredibile. Ergo neque illud dicendum est, etiamsi speries prior non fuerit ab objecto sumpta, sed a Deo indita.

20. Altera probatio simpliciter. Aliter etiam potest probari assertio, quia duae formæ solo numero differentes non sunt simul naturaliter in eadem potentia respectu ejusdem objecti, ergo neque in Angelo habente speciem inditam alicujus rei, posset naturaliter fieri species ejusdem objecti, etiamsi alias intellectus carens species objecti, ab illo posset eam accipere. Quæ ratio etiam videtur efficax contra Scotum, qui has species etiam inditas ponit in Angelis commensuratas objectis, ita ut de singulis individuis materialibus, singulæ species Angelo infundantur: nam tunc non habet species acquisitas, unde distinguatur ab indita essentialiter, seu specifice, ergo solo numero, ergo eo ipso non posset multiplicari in eodem respectu ejusdem. Et data hypothesi, quod esset concreata, jam subjectum non esset in potentia ad similem speciem, et ideo illam non acciperet ab objecto, etiamsi alias supposita privatione posset illam accipere. Hæc autem ratio non videtur ita urgere in sententia D. Thomæ, quam statim defendemus, quod Angelus non cognoscit rem materialem singularem per speciem (ut sic dicam) illi adæquatam, sed per universaliorem: nam tunc species concreata, et accepta ab objecto non erunt ejusdem speciei, ac proinde poterunt esse simul, quia species indita universalis est, accepta vero ab objecto singulari, illi soli adæquata, et commensurata est. Et sic fateor ex hac parte non fuisse futuram repugnantiam nihilomi

nus ratio ex superfinitate sumpta, qua usus est D. Thomas etiam tunc locum haberet. Unde si acceptio illa speciei a materiali objecto, quæ in hypothesi supponitur, dependeret a libertate Angeli, certe nunquam illam acciperet, saltem prudenter operando, quia inutilis sibi esset si vero naturaliter fieret ab objecto sic, vel sic proposito ante usum libertatis Angeli, tune certe necessario adderetur hæc species priori, quia species universalior præexistens, non impediret illam, neque actu daret intellectum, excludendo privationem talis actus secundum speciem suam: tunc autem vel altera illarum specierum connaturalis non esset, vel certe superfluitas esset in tali natura. Atque hæc clariora fient ex solutionibus argumentorum, in quibus nonuulla dubia, quæ hic insurgere possunt, expediemus.

21. Satisfil primo argumento posito in numero quarto. Primum ergo argumentum quærit, utrum Angelus de singulis rebus, et individuis materialibus habeat singulas species distinctas, vel per unam speciem universalem plura individua cognoscat. Nam Scotus et alii hanc posteriorem partem in argumento supponunt, et inde inferunt debere esse acceptas a rebus. In quo imprimis dicimus, non sequi esse acceptas a rebus, etiamsi ita particulares esse supponantur, sed ad summum sequi, non esse simul datas, seu infusas a Deo: nam licet necessarium esset, propter vitandum inconveniens ibi illatum, non simul infundi, possent nihilominus successive pro singulis opportunitatibus recipi a Deo supplente impotentiam causæ proximæ, ut supra tactum est. Addimus vero ulterius, neque hoc in rigore sequi, etiamsi supponamus, singulas res materiales per singulas intelligibiles species repræsentari, quia non obstante potuerunt omnes species singularum rerum materialium simul infundi, quia non oportet esse infinitas, ut recte dixit Major., quæst. 3, ad ult., quia non darentur species omnium individuorum possibilium, sed eorum forte quæ in aliqua differentia temporis futura sunt, de quo infra dicemus. Illa autem finita sunt, quia rerum generationes aliquo modo cessabunt. Quod si tantum lato modo illa dicantur infinita, quia sunt innumera, sen quam plurima, sic non est inconveniens in uno intellectu esse innumeras species intelligibiles, quia neque se impediunt, neque mentem onerant, sed perficiunt. Quod si instetur de cogitationibus, quæ in infinitum multiplicabuntur, quia cogitationum successio in æternum est duratura. Respondetur, illas non esse res ma

teriales, nec etiam in ordine naturalium rerum computari, sed ad cognitiones cordium pertinere, de quibus postea dicemus, non posse cognosci, nisi per locutionem, et manifestationem cogitantis, ideoque non oportere, ut de illis datæ fuerint species inditæ a principio.

22. Angelus per unicam speciem cognoscit multa objecta materialia.-Quam universalitatem habeant angelicæ species rerum materialium.-Ad primum argumentum solutio remittitur ad cap. 14, n. 17. — Directe autem respondendo ad dubium tactum dicimus, non dari Angelis species distinctas et particulares singulorum individuorum materialium, ille enim cognoscendi modus valde imperfectus est, et ideo non est verisimile,tam limitatam esse virtutem Angeli, ut speciebus adeo particularibus indigeat. Cognoscit ergo Angelus per unam numero speciem multa individua materialia. Et ad argumentum respondetur, dupliciter dici speciem universalem, uno modo quia naturam universalem præcise repræsentat et non particulares conditiones individua constituentes. Et sic aliqui apud Ægidium, tract. de cognitione. Angelorum, q. 9 et 10, dixerunt, Angelum cognoscere individua per speciem universalium, supplente Angelo per sui ingenii perspicacitatem speciei defectum. Sed hoc probandum non est, tum quia species angelicæ essent valde imperfectæ, tum quia sicut non potest perspicacitas intellectus supplere absolute vicem speciei, ut supra probatum est, ita nec potest supplere defectum repræsentationis in specie, aliquid immediate per illam cognoscendo, quod per illam non repræsentatur: tum præterea, quia intellectus angelicus non posset ex vi talis speciei applicari ad cognoscendum tale individuum, nam talis applicatio nec ex necessitate naturæ sequitur ex vi talis speciei, etiamsi illa utatur, nec potest esse per applicationem voluntatis, quia talis voluntas cognitionem talis individui deberet supponere. Præterquam quod voluntas non potest movere intellectum ad cognoscendum perspeciem plus, quam illa repræsentat. Concedo igitur, Angelum non cognoscere singularia per species sic universales, quia res individua aliquid entitatis addit rationi specificæ, quod sine specie repræsentante cognosci non potest. Quia quidquid repræsentatur in actu secundo per actum intelligendi, debet repræsentari per speciem in actu primo, alias non esset potentia in actu proximo completo ad talem actum constituta. Alio ergo modo dicitur species universalis in repræsentando, seu causando in gradu suo.

Et sic dico Angelum cognoscere singularia materialia per species universales, ideoque non oportere, ut de singulis individuis singulas species habeat, sed per unum cognoscere posse multa, plura quidem, vel pauciora, juxta speciei intelligibilis perfectionem. Et hæc est sententia D. Thomæ, locis citatis, et 1 p., quæst. 57, art. 2, et q. 8, de Verit., art. 11, ad 6, quam sequuntur frequentibus auctores supra citati in 2, d. 3. Et sic ad argumentum negatur, per talem speciem solum posse cognosci communia prædicata, quia illa species ita est universalis, ut non solum repræsentet plura in eo, in quo conveniunt, sed etiam secundum propria: quomodo autem una indivisibilis species possit hoc modo repræsentare plura, ut distincta sunt, dicemus in sequentibus. In secundo argumento tangitur difficultas, an possit Angelus cognoscere futura contingentia, quam infra in capite nono, ex professo tractaturi

sumus.

23. Solvitur tertium argumentum in numero sexto.- Angeli acquirunt noras species rememorativas.-Tertium argumentum specialem petit difficultatem, quomodo Angelus per species concreatas iutuitive videat rem præsentem, quam antequam existeret, non intuebatur. Sed de hoc puncto specialem quæstionem instituere necessarium erit, et ideo nunc breviter dicimus speciem concreatam determinari quoad specificationem ab objecto præsenti secundum realem existentiam ad intuitivam ejus cognitionem, non per novæ speciei productionem, nec per immediatam efficientiam in actum, sed tantum in ratione termini, et conditionis ex parte objecti terminativi necessariæ ad visionem intuitivam. Quæ autem varietas, vel mutatio tune intercedat, vel in specie intelligibili, vel in actu cognoscendi, postea videbimus. Ad confirmationem de scientia experimentali respondemus, duplicem esse posse hanc scientiam experimentalem, seu duplicem statum posse habere, nimirum, vel de præsenti, actu sumendo experimentum de tali re, vel de præterito, conservando scientiam talis veritatis sumptam per experientiam, quæ aliquando fuit præsens, et jam præteriit. Prior experientia in intuitiva cognitione, seu actuali perceptione objecti consistit, posterior vero in quadam memoria præteritæ experientia posita est. De priori ergo dico, si sit experientia intellectualis, fieri posse per species inditas sine acquisitione novæ speciei, eo modo quo diximus, fieri posse cognitionem intuitivam per solas concreatas species, supposita præsentia

« PredošláPokračovať »