Obrázky na stránke
PDF
ePub

vel per se futuri sunt ex concursu plurium causarum naturalium, nulla interveniente causa libera, quæ talem concursum sit impeditura, vel e contrario per accidens eventuri non sunt propter naturalem causam impedituram sine interventu causæ liberæ removentis impedimentum. Argumentum autem vel tollit illam suppositionem, vel affirmat, illam non posse præcognosci ab Angelo. Primum gratis dicitur, quia sine dubio multi sunt concursus causarum naturalium sese impedientium, qui ex vi universalis ordinis causarum mundi proveniunt et per causas liberas non auferuntur. Et e contrario sæpe contingit, naturales effectus impedibiles non impediri, idque ex solo concursu naturalium causarum, provenire sine interventu causæ liberæ. Imo ex his effectibus aliqui tales sunt, ut cursus naturalium causarum ad eos concurrentium, vel non concurrentium non possit per causas liberas creatas naturaliter impediri. Et tunc evidenter poterit Angelus cognoscere, an talis effectus sit impediendus, necne et an talis concursus causarum sit futurus, et tunc procedit prima opinio, et in his effectibus maxime habet locum assertio posita. Nam licet causa prima possit hos causarum occursus mutare, vel impedire, semper in hac cognitione supponitur excepta libertas primæ causæ et subintellecta conditio, si ipsa rerum cursum non immutaverit, vel suum concursum non negaverit, hæc enim conditio in omni scientia futurorum quantumvis certa, etiam de effectibus simpliciter necessariis subintelligenda est. Alii vero sunt effectus et concursus causarum impedibiles per Angelos bonos, vel malos libere moventes causas corporales, atque illas applicantes, aut removentes. Et tunc fateor non posse naturaliter certo cognosci, an ex illo capite effectus sequatur, neene. Quod non est contra assertionem, vel priorem opinionem, quæ supponit cursum causarum naturalium, quem causæ liberæ creatæ mutare non possint. Unde quia fortasse rari sunt isti effectus sublunares et particulares, qui aliquo modo a causis liberis dependere non possint, ideo regulariter verum est, tales effectus non cognosci certo ab Angelis naturali cognitione, ut, verbi gratia, a dæmonibus, nisi subintellecta et applicata illa conditione, nisi Deus aliud disposuerit, vel permiserit ab aliqua causa creata libera fieri, vel impediri. Et ita in re sic explicata nulla (ut dixi) potest esse dissensio.

11. Ad locum ex Sapientia in endom numero seat. Ad testimonium Sapientis responde

mus, ibi non esse sermonem de sola sapientia increata, neque illam cognitionem ei ut propriam et singularem tribui, sed extendi ad creati licet humanam et ibi etiam illam sapientiam commendari, quam homo in hac vita inquirere et suo labore cum gratiæ adjutorio comparare potest. Cujus evidens argumentum est, quia de illa sapientia dicit, quod scit præterita et de futuris estimat, scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum, etc. Quare ex illo loco non colligitur, quod illa sapientia certam et infallibilem cognitionem futurorum eventuum, vel monstrorum assequatur, sed cum partitione accommoda: nam · abstracte loquendo de sapientia, illa omnia scit, aliter vero divina, aliter angelica, aliter humana, unaquæque juxta modum suum, quem modum Sapiens non declarat. Loquendo autem de humana solum ea scit per conjecturam et prudentem æstimationem, angelica vero perfectiori modo, ut partim jam dictum est et ex parte superest dicendum.

12. Tertia conclusio. Futura libera non posse naturaliter præcognosci ab Angelo, est de fide. Tertio statuendum est, non posse Angelum futura contingentia, quæ a libero arbitrio pendent, in suis causis certa scientia præcognoscere virtute naturali. Ita enim loquimur, nam cognitione supernaturali, vel per visionem Dei claram, vel revelationem extra verbum, certum est, posse præcognosci, ut aliis locis tractatum est. Sic ergo conclusio est de fide ex omnium theologorum sententia, quia in Scriptura invenitur expressa. Nam cognitio futurorum certa, divinitatis signum esse dicitur Isai. 41: Annuntiate, quæ centura sunt in futurum et sciemus, quia dii estis vos, ergo supponitur esse proprium DEI hæc futura præcognoscere. Unde cap. 46, per eumdem Prophetam Deus dicit: Ego sum Deus et non est ultra Deus, nec est similis mei, annuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ nondum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet. Confirmatur hoc ex Daniele, cap. 3, ubi tanquam proprium et singulare de Deo dicitur: Ipse revelat profunda et abscondita, et nocit in tenebris constituta. Et infra: Est Deus in cœlo revelans mysterium, ubi Hieronymus: Frustra ab hominibus quæris in terra, quod solus Deus novit in cœlis, etc. Et hinc prophetia, per quam hæc futura prædicuntur, est signum certissimum, imo et evidens divinæ veritatis et revelationis, ut ex 1, Corinth. 14, sumitur: non esset autem sufficiens signum divina veritatis, nisi solus Deus

posset illa futura cognoscere, ut recte docuit Origenes, lib. 6, contra Celsum, Chrysostomus, homil. 32, in 1, ad Corinth., et D. Thomas, 3, contra Gentes, cap. 154, et sumitur ex illo 2, Petr. 2: Habemus firmiorem propheticum ser

monem.

13. Opponitur ratio contra citata testimonia. - Posset autem quis respondere, non posse quidem creaturam certo cognoscere hæc futura in omnibus causis suis, quatenus in eis divina voluntas comprehenditur, a qua etiam hæc futura pendent, quia nisi volente, vel permittente Deo, non evenient, unde quia creatura non potest scire divinam deliberationem ac voluntatem, ideo non posse certo præscire hæc futura. Et consequenter prædictionem certam futurorum esse signum divinitatis, in quantum sola divinitas habet in manu, et voluntate sua omnem causam secundam, ut illam vel impediat, vel efficaciter ad agendum inclinet. Et hunc sensum indicant illa ultima verba Isaiæ, dicentis, consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet, quasi dixerit Deus, ideo ego solus possum certo prædicere futura, quia a meo consilio et a mea voluntate omnia futura pendent. Ergo non erit contra hæc testimonia, nec contra fidem dicere, posse Angelum certam cognitionem habere etiam illorum futurorum, quæ pendent a libero arbitrio, dummodo subintelligatur excepta divina voluntas et potestas, sicut de futuris a causis naturalibus dicebamus, non ita præcognosci absoluta certitudine, quin subintelligenda semper sit conditio, nisi Deus aliter disposuerit. Et potest hoc confirmari, quia illa testimonia non loquuntur specialiter de futuris dependentibus a causa creata libera, sed simpliciter de futuris, quatenus omnia pendent a causa libera increata.

14. Item Isaic locus opponitur. - Et auget difficultatem, quia in priori loco Isaiæ, præterita conjunguntur futuris, dicitur enim: Priora, quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum. Unde Cyrillus ex illo loco solum colligit, divinæ gloriæ proprium, ac peculiare esse, vmuia scire, nihil prorsus ignorare neque præteritorum, neque instantium, neque futurorum: Hieronymus autem sic exponit: Fit apostropha ad ipsa idola, que insensibilia sunt et nec audiendi, nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel præterita, vel futura et ex rerum eventibus vestram polentiam demonstrate. Ergo non arguuntur ibi idola ex eo, quod non potuerunt futura pendentia libero arbitrio cognoscere, sed ex eo, quod insensi

bilia sint, et nec præterita, nec futura nuntiare possint. Item ex eo quod adeo impotentia sint, ut nec abolitionem suam præsentire potuerint: unde colligitur, multo minus posse mala aliena prædicere, utique quia non sunt ipsi sicut Deus, a cujus voluntate hæc pendent. Sic etiam in altero loco Hieronymus exponit: Considerate, quod præter me nullus sit Deus, nec alius potuerit scire ventura, nisi ego, qui per Prophetas nuntio, quæ facturus sum, ut cum prædicta complevero, divinatione probem divinitatem. Unde confirmatur difficultas, quia hoc modo Angelus non solum non potest certo scire, aut prædicare, quæ ab alterius libera voluntate pendent, verum etiam nec quæ a sua pendent voluntate, quia licet nunc cum prædicit, quid sit facturus, habeat animum faciendi, postea a Deo impediri potest et mutari, ne faciat : Deus autem infallibiliter nuntiat, quia ea nuntiat, quae vel per se, vel per alios facturus est, vel saltem quæ ipso permittente infallibiliter fient et non permittente, non fient. Ergo ex vi horum testimoniorum futura sunt incognita, vel incerta Angelis, qua etiam a voluntate Dei pendent, non quatenus pendent qualibet alia libera voluntate. Et ob hanc rationem Cyrillus Alexandrinus explicans, cap. 46, Isaiæ dixit, inde Deum se verum, et natura Deum demonstrare, quia omne consilium suum stat, et nemo illud impedire potest, et ideo infallibiliter impletur, quando ab ipso prædicitur.

15. Danielis quoque locus objicitur. - Denique hoc confirmat locus ille Danielis, ubi Daniel accepta divina somnii revelatione et interpretatione ait : Sit nomen Domini benedictum, quia sapientia et fortitudo ejus sunt, ubi non sine causa fortitudinem sapientiæ conjungit, sed ut indicet, ideo solum Deum potuisse illud mysterium nosse, quia solus potens erat facere. Unde subjungit: Ipse mutat tempora et alates, transfert regna, atque constituit, veluti declarans fundamentum, ex quo nascitur, ut solus etiam ipse talia 'utura certo scire et revelare possit. Atque eodem modo prophetia infallibilis est signum certum divinitatis, quia quod prædicit divinitas, potens est et facere, sicut Hieronymus supra citatus exposuit, dicens: ideo solius Dei potest esse vera prophetia, quia per Prophetas nuntiat, quæ facturus est. Ergo ex his locis non potest probari de fide, futura libera esse ignota Angelis, quatenus a voluntatibus pendent, sed solum quatenus pendent a divina. Unde Origenes, hom. 5, in Josue, in fine, dicit, inutile esse, curiose inquirere, quæ futura sunt: Quæcun.

que enim Deus vult, hæc futura sunt. Et lib. 1, contr. Celsum, post medium, ideo dicit requiri spiritum ad præsciendum futura, quia voluntate Dei sunt futura. Unde in eodem sensu dicit, lib. 6, circa principium, divini sermonis characterem esse futurorum prædictionem. Simili modo Justinus in responsionibus ad quæstion. Christian. in 2, quæ est de his futuris, ut de victoria futura in bello, urbium eversione, etc., sic inchoat responsum: Ejusdem Dei sunt omnia et verborum prædictio et eorum eventus, qui per Prophetas, et Apostolos ante prænuntiavit, quæ facturus esset. Et ex hoc principio colligit, sola oracula divina esse certa, reliqua incerta et tunc evenire, quando DEUS vult, vel permittit. Quod latius in quæst. ult. repetit. Unde sentire videtur, totam incertitudinem futurorum eventuum respectu cujuscumque intellectus creati veritate naturali operantis, inde provenire, quod ex libera Dei voluntate pendent. Alii vero Patres licet doceant, dæmones et consequenter etiam alios Angelos non posse virtute naturali cognoscere futura contingentia, non declarant, an id proveniat ex eo quod divinam voluntatem ignorant, vel aliunde, ut videre licet in Eusebio, lib. 5, de præparat. Evangel., cap. 10, et Damasceno, lib. 2, de Fide, cap. 4, et aliis infra referendis.

16. Probatur nihilominus ulterius conclusio non obstantibus, qua proxime sunt opposita.Sed licet verum sit, hæc futura ut cognoscibilia in causis, maximam habere incertitudinem respectu omni intellectus creati, quia a libera Dei voluntate pendent, nihilominus etiam est certissimum, ac de fide, talia futura non posse ab Angelis in sua proxima causa certo cognosci. Probatur primo ex similitudine rationis, quia ratio, ob quam in divina voluntate non potest Angelus cognoscere futura, bipartita est, quatenus voluntas divina dupliciter considerari potest, scilicet vel quasi in actu primo, ut apta est ad volendum, vel in actu secundo, id est, ut jam volens. Priori ergo modo non potest in voluntate divina cognosci futurus effectus, quia de se indifferens, ac indeterminata est, et in causa indeterminata nihil determinatum potest cognosci. Quæ ratio etiam probat, Deum ipsum in seipso, seu in sua voluntate sic spectata non posse cognoscere futura. Posteriori autem modo potest Deus cognoscere futura, quæ absolute vult, quia jam ipsa voluntas in actu non cognoscitur ut futura, sed præsens, et cum illa habere potest effectus futurus infaillibilem connexionem: at vero Angelus

non potest virtute naturali hanc Dei voluntatem certo cognoscere, et ideo nec potest in illa voluntate cognoscere futura. Porro autem hæc ratio æque probat de cognitione futuri effectus in causa libera creata, seu proxima. Quia eisdem duobus modis spectari potest, et priori modo spectata, ut potentia nondum eliciens suum actum etiam cum omnibus requisitis ad agendum applicata, est causa indifferens, et ad agendum indeterminata, ergo in illa, ut sic, nihil determinatum potest cognosci. Quæ ratio non solum de Angelo, sed etiam de Deo probat quoad cognitionem certam in causa, ut alibi a nobis monstratum est. Posteriori autem modo considerata voluntate creata, ut est sub actu suo, in hoc maxime differt a voluntate divina, quod divina non habet actum de novo, nec in futurum aliquid volet, quod non semper, et ab æterno voluerit, quia non habet temporalem determinationem sed æternam: voluntas autem creata prius caret actu, et postea illum habet, et quem nunc habet, postea mutat.

17. Prædicta probatio progreditur. - Unde si actus ille consideretur antequam fiat (sub qua ratione est vere futurus) cognosci non potest in ipsa potentia, quod sit certo futurus propter rationem dictam, quod causa est indifferens: si autem ille actus jam supponitur factus, jam non cognoscetur futurus, sed præsens, et consequenter non in causa, sed in sc. Verumtamen talis actus licet sit cognitus ipsi volenti, alios vero latet, quia non potest Angelus cogitationes liberas cognoscere, ut infra videbimus. Unde si loquamur de alio effectu externo futuro ex vi talis actus, etiam ille non potest cognosci, ut futurus est, quia vel ille effectus est simul cum ipso actu voluntatis a quo manat, et sic jam cognoscitur, ut præsens, et non cognoscetur ab aliis in causa sua, id est, in actu voluntatis, sed potius e contrario in exteriori actu et per ipsum tanquam per exteriorem effectum interior voluntas cognoscetur. Si autem ille effectus non est simul cum actu interiori voluntatis, sed postea futurus est, sic duplici de causa non poterit ab aliis Angelis cognosci, scilicet, quia et non possunt præsentem actum alienæ voluntatis cognoscere sua sola virtute naturali, et quia licet cognoscerent præsentem actum, non possent scire, an in futurum durabit, vel mutabitur voluntas, neutrum enim eorum in tali voluntate, vel actu ejus determinatum est, et ideo nec effectus futurus inde pendens potest in tali causa cum certitudine cognosci. Unde fit, ut

nec idem Angelus de seipso certo scire possit, an facturus postea sit, quod se facturum postea proponit, quia nescit, an suum propositum mutabit. In quo est infinita differentia inter Deum et Angelum: nam Deus in suo decreto certissime seit futurum esse, quod decrevit, quia decretum Dei immutabile est. At vero Angelus licet nunc proponat se facturum aliquid, non certo scit in illo proposito id, quod se facturum proposuit, tum quia potest mutare propositum, tum etiam quia fieri potest, ut Deus illum effectum impediat.

[ocr errors]

18. Confirmatur primo. Unde confirmatur, quia de seipso non potest Angelus in sua voluntate præscire, quid sit volitura, vel factura, solum quia libere volitura est, ergo multo minus de aliis id poterit cognoscere. Atque hac ratione dicunt Sancti, non potuisse malum Angelum virtute sua naturali peccatum suum præscire priusquam faceret illud, neque Angelum bonum esse potuisse de sua perseverantia securum, priusquam perseverasset, nisi revelatione divina, ut supposuit Augustinus, 1. 11, Genes. ad litter., capit. 17, et lib. 11, de Civitat., cap. 13, et docet Anselmus, lib. de Casu diabol., cap. 21. Probatque optima ratione, quia quod potest non esse, non potest præsciri certa scientia, sed Angelus priusquam peccavit, potuit non peccare, ergo non potuit certo præscire se peccaturum. Quæ ratio convincit de præscientia in causa, non vero de scientia rei in se, ut ibidem subjungit, et mox explicabimus.

19. Confirmatur secundo. Præterea indicat ibidem rationem aliam ex principio fidei desumptam. Nam præscientia effectus in causa, quæ in voluntate angelica, vel humana antecedentem necessitatem inducit, est impossibilis: sed si Angelus præsciret cum certitudine effectum futurum media voluntate angelica vel humana in ipsamet voluntate, talis scientia induceret, vel potius supponeret antecedentem necessitatem in tali effectu, ut est a tali voluntate, ergo talis scientia est impossibilis. Major patet, quia necessitas antecedens repugnat libero arbitrio, ut tale est, quod ab Anselmo ibi tanquam certum supponitur, et in libro de Præscientia et prædestinatione latius traditur, et cum illo in aliis locis a nobis declaratum est. Et ex eadem doctrina minor est clara, quia necessitas antecedens nihil aliud est, quam necessitas in causa: nam scientia certa in causa hanc necessitatem effectus in causa supponit, alias non habet, unde talem certitudinem sumat. Tandem probatur con

sequentia, quia talis præscientia in causa proxima, ejus libertatem aufert, quod fidei repugnat. Est ergo de fide Angelum non posse certo præscire hæc futura in suis causis propriis, sive cum eis conjungatur libera voluntas Dei, sive per se spectentur, quia etiam in ordine ad tales causas isti effectus non necessario eveniunt. Neque contra hoc est ulla difficultas, nisi quam Anselmus supra ex præscientia Dei indicat. Sed illa hic non urget, quia etiam de Deo fatemur, non cognoscere hæc futura in causis suis: de alio vero genere cognitionis infra tractabitur.

20. Confirmatur tertio.-Denique si futura hæc tantum essent incerta propter dependentiam a providentia Dei et voluntate ejus libera, nulla esset differentia inter ea, quæ a voluntate creata et ab aliis causis eveniunt. Consequens est falsum et contra fidem, quia effectus naturales simpliciter sunt necessarii, etiamsi a Deo pendeant, quia Deus naturali modo præbet suum concursum, et non nisi supernaturaliter illum negat, quod non tollit necessitatem et certitudinem naturalem: quæ autem a voluntate creata pendent, non habent illam necessitatem naturalem, ut ex fide constat, ergo neque illam certitudinem habent.

21. Quarta conclusio bipartita. Probatur prima pars. - Cur dæmones ambigue loqui scleant. Quarto dicendum est, per aliqua probabilia signa posse Angelum verisimiliter conjectare futura, non tamen omnia. Utraque pars certa est et clara. Primam docent D. Thomas supra et omnes scholastici, et est res per se clara, quia etiam homines possunt hæc futura conjectare per signa, vel effectus aliquos, seu affectus præsentes, ergo multo magis dæmones. Maxime autem solent dæmones uti hoc genere cognitionis ad decipiendos homines. Et ideo hanc cognitionem tribuit malis angelis Augustinus, lib. 4, de Trinitate, cap. 17, et eam removet a bonis Angelis, non quia impossibilis, sed quia imperfecta: nam eorum, quæ illis expedit scire, habent scientiam certam in Verbo Dei: aliorum autem absolutum iudicium non proferunt, nec ea prædicunt, licet periculum prædicere possint. Eamdemque doctrinam habet Augustinus, lib. 8, de Civit., a cap. 14, per multa sequentia, et lib. 9, a principio usque ad cap. 23, et lib. 12 Genes., ad litter., cap. 17, et late toto libro de Divinat. dæmon., et lib. 2, Retract., cap. 30. Hinc dæmones variis modis et astutiis utuntur ad decipiendos homines per horum futurorum prædictiones et responsa idolorum: namn æmulan

tes divinitatem, divinationem usurpant. Nam sæpe enuntiant, quæ sibi aliquibus signis sunt probabilia, et sæpe quæ in aliquo loco distanti jam inchoata sunt, et quodam naturali ordine huc sunt perventura, et sæpe, quæ ipsi facere disponunt, et ideo facile ac sæpe decipi solent et decipere, ac propterea ne mendaces agnoscantur, sæpe ambigue loquuntur, ut præter Augustinum supra, notant Hieronymus, in c. 41, Isai., Tertullianus, in Apologet., c. 22, et Cyprianus, lib. de Idol. vanit., Eusebius, d. lib. 5, de præparat. Evang., cap. 10, et Lactantius, lib. 1, cap. 8, et lib. 2, cap. 14 et sequentibus, et Justinus, in orat., ad Gen., Athanasius, lib. Quæstion, ad Antioch., quæst. 27. Neque negant isti Patres, aliquando posse dæmones futura certo cognoscere, physica (ut ita dicam) certitudine, quando scilicet, ex causis naturalibus tantum eveniunt, sed dicunt, ordinarie eorum cognitionem esse incertam, quia etiam ea, quæ naturalia esse videntur, possunt divina providentia, vel per sanctorum Angelorum operationes impediri, ideoque cum dæmones illa prædicunt tanquam omnino certa et per divinitatem cognita et prævisa, semper mentiuntur et sæpe in rebus ipsis decipiuntur, et decipiunt. Docet tandem Augustinus interdum dæmones scire cum certitudine futura etiam libera per revelationem sanctorum Angelorum, Deo id ita disponente propter occultas suæ providentiæ rationes: de qua re in libro quarto sermo redibit.

22. Probatur secunda pars. Angeli suum casum non præcognoverunt.-Addidi autem in secunda parte assertionis, aliqua esse futura, quæ nec per conjecturam possunt ab Angelis naturaliter cognosci. Quod etiam D. Thomas et alii docent de his futuris contingentibus, quæ raro eveniunt, vel etiam ad utrumlibet. Nam in contingentibus ea potius præsumi possunt eventura, quæ frequenter conveniunt, ergo cum istis sint opposita ea, quæ raro eveniunt, non poterunt hæc etiam per conjecturam cognosci. Et eadem ratione, si ex utraque parte æqualis est contingentia, æqualia etiam erunt indicia vel conjecturæ, ergo utraque pars erit æque ignota. Atque in hunc modum dixit Anselmus, dicto libro de Casu diaboli, cap. 21, Angelos non fuisse præscios sui casus etiam per conjecturam seu verisimile judicium. Quod ipse probat ab inconvenienti, quia alias non posset tunc Angelus non tristari et dolere de suo casu futuro, etiam probabiliter tantum existimato, quia cum esset tunc justus et sanctus, talis jactura esset suo proposito, ac volun

[ocr errors]

tati valde contraria, ergo non posset non multum illum affligere, quod esset contrarium illi statui, qui respectu Angelorum quasi innocentiæ status erat. A priori autem ratio est, quia Angelus summa facilitate poterat non cadere, quia hoc a sua voluntate pendebat, et ad bonum erat magis propensus tam inclinatione naturæ, quam virtute gratiæ, ergo non habebat, unde probabiliter crederet, se lapsurum, licet suam mutabilitatem non ignoraret. Ad hunc ergo modum multa alia futura prorsus ignorant.

23. Moderatio proximæ doctrinæ.—Oportet autem advertere, consideranda esse hæc futura in individuo et cum particularibus circumstantiis, ut in tali gradu incertitudinis, seu occultationis constituantur. Fieri enim potest, ut aliqua in communi spectata videantur contingentia ad utrumlibet, vel raro, quæ in particulari cum talibus circumstantiis verisimiliter conjectari possint, eventura, ut hominem studiosum, et bonis moribus et habitibus præditum, tentatione prostrari ex suo genere, vel rarius, vel saltem ad utrumlibet contingens est: et tamen talis opportunitas, talesque circumstantiæ occurrere possunt, ut id fiat verisimilius. Ut ergo futurum sit occultum Angelo in dicto gradu, oportet, ut in particulari et omnibus circumstantiis inspectis, modus ille, seu gradus contingentiæ perseveret. Sicut e contrario, ut possit dæmon futurum verisimiliter cognoscere, necessarium est, ut indicia in particulari jam præsentia sint: nam si illa sint adhuc futura, et pendeant ex arbitrio vel hominis vel Angeli, non poterit major conjectura ex illis sumi, quam de ipsis habeatur, et ideo dicunt Patres, dæmones non posse futura prænoscere, sed præsentia, quia tantum ex præsentibus futura æstimare possunt. Et hactenus de priori modo cognoscendi futura contingentia in alio, seu per medium cognitum.

CAPUT X.

UTRUM PER SPECIES INDITAS RERUM SINGULARIUM NONDUM EXISTENTIUM IMMEDIATE, ET IN SEIPSIS EVIDENTER COGNOSCAT ANGELUS, ILLAS ESSE FUTURAS.

1. Arguitur pro affirmationis parte. - In opusculo de scientia Dei, libro primo, capite octavo, et in prolegomine secundo de Gralia. Ecasio dupliciter præcluditur. - Superest dicendum de alio modo cognoscendi futura immediate seu directe, et in seipsis, et per species corum. In quo nonnulla major est difficultas.

« PredošláPokračovať »