Obrázky na stránke
PDF
ePub

teriti ex vi speciei repræsentabilis naturaliter sit per specialem modum ejus, cur etiam differentia temporis futuri non sit eodem modo repræsentabilis.

4. Rejicitur amplius modus ille explicandi. - Malonis erasio. - Præterea est alia difficultas in illa sententia, quia non potest assignari conveniens causa, quæ illam mutationem in specie Angeli faciat, non enim objectum denuo existens, quia res materialis est, ut supponitur, et nihil potest agere in spiritum, ut supra probatum est, alias facilius esset illi, facere sui speciem : et potest esse distantissima ab Angelo. Nec est ipse Angelus quia vel agit actione libera, et hæc supponeret talis rei cognitionem, vel naturali, et hæc non potest magis oriri ex natura Angeli propter productionem rei materialis, quam sine illa. Respondet dictus auctor fieri mutationem illam ab auctore naturæ, non per modum nove illuminationis, aut per specialem revelationem, sed per providentiam generalem, qua præbet singulis causis secundis cooperationem suam et concursum juxta modum, quo naturaliter illo indigent. Videtur enim hic auctor supponere, concursum generalem cum causa secunda prius natura esse influxum in ipsam causam secundam, quam in effectum ejus et ita dicit, per illum influxum DEI ut priorem mutari speciem, et accommodari ad novam rem productam repræsentandam. Vel certe si non semper, et in omnibus causis secundis requirit hunc influxum in causam, saltem tribui dicit, quando causa secunda illo indiget ad agendum. Et sane supposita opinione, hic modus explicandi illam ingeniose excogitatus est. Nihilominus tamen non placet sententia, tum quia est contra D. Thomam in locis statim citandis, dicit enim, Angelum cognoscere rem existentem sine aliqua mutatione facta in ipso, utique antecedente actum ipsum cognoscendi tum etiam quia intelligi non potest talis modus intrinsece additus speciei angelicæ, ratione cujus repræsentet existentiam rei actualem, quam antea repræsentabat, ut possibilem, nec etiam video, cur non possit de ipsa futuritione alius similis modus excogitari tum denique quia illa mutatio non est necessaria, ut statim declarabo.

5. Secundus modus explicandi prædicatam difficultatem.Secundus modus explicandi dictam difficultatem est D. Bonaventuræ, id 2, d, 2, p. 2, art. 1, ubi dicit, Angelum cognoscere individua existentia per species innatas sine ulla additione, vel mutatione in ipsis fac

ta per solam diversam compositionem, seu conjunctionem earum in actu cognoscendi. Arbitratur enim rem individuam non cognosci ab Angelo per unam simplicem speciem, sed per compositionem plurium, quod non est intelligendum de compositione, ut ita dicam, formali, uniendo proprie unam speciem cum alia, sed de compositione quasi effectiva, utendo videlicet multis speciebus ad unum actum cognoscendi rem singularem efficiendum.Nam quia in uno individuo plura accidentia concurrunt, quæ contingenter in illo conjunguntur, ut figura, color, locus, tempus, non censet illa omnia simul cum subjecto per unam speciem repræsentari, sed per varias, et ideo ad cognoscendum individuum necessarium putat, ut Angelus componat, id est, simul applicet species, verbi gratia, hominis, figuræ, coloris, temporis, etc., et per illas eliciat cognitionem hominis habentis tales conditiones, atque ita singularem hominem cognoscat. Et hinc infert in solut., ad 2, non posse Angelum cognoscere contingentia futura antequam sint, quia non potest illam compositionem cum certitudine facere: nisi dirigendo aspectum ad rem, ut secundum correspondentiam ad illam species componat, quia alias esset fictio, et deceptio, ut in imaginatione somniantium contingit. Non potest autem Angelus dirigere aspectum ad rem, nisi illa existat, et ideo nec potest certo cognoscere hæc futura, donec in re existant. Et ad hunc modum per hanc specierum compositionem multas difficultates ad hanc cognitionem rerum singularium præsentium, vel futurarum pertinentes, expedit.

6. Impugnatur.- Nihilominus modus hic sustineri non potest, quia imprimis rem incertam, et fortasse falsum supponit, nimirum Angelum non cognoscere accidentia communia subjecti per species ejusdem subjecti, sed per alias distinctas,quod infra disputandum est. Deinde supponit falsam doctrinam de individuatione singularium nimirum naturam specificam individuari per aggregationem accidentium contingentium : nam talis aggregatio supponit individuum subjectum in quo sit. Et individuatio in substantia substantialis est, et omnino intrinsece, et inseparabiliter convenit individuo, ita ut licet ab eo omnia accidentia contingentia auferantur, idem numero maneat, ut in Metaphysica ostensum est. Ad repræsentandam ergo singularem hominem, non sunt per se necessariæ plures species sed una, quæ talem substantiam individuam repræsentet, quidquid sit de cumulo accidentium, quæ in

illa jam individua congregantur. Unde etiam supponit illa responsio, singularem hominem sufficienter repræsentari per plures species repræsentantes specificam naturam hominis, et accidentia contingentia, quod impossibile est, cum talia accidentia non possint cognosci in particulari, nisi ut inhærentia tali individuo. Et præterea vel illa accidentia repræsentantur per suas species tantum quoad naturas specificas, et sic licet millies componantur cum specie humanæ naturæ, nunquam repræsentabunt individuum hominem, tum quia species rei universalis præcise non est sufficiens principium cognoscendi singulare, ut supra ostensum est, tum etiam quia omnia illa accidentia in communi sumpta in infinitis individuis conjungi possunt. Si autem species accidentium repræsentant illa in particulari, cur non etiam species substantia? vel quomodo repræsentabitur particularis albedo, verbi gratia, prout in se est, nisi in individuo subjecto? Præterquam quod etiam supponit illa sententia, per diversas species repræsentari naturam specificam, et individuum ejus, quod in Angelis falsum esse supra ostendimus. Ultra hæc vero apertam repugnantiam involvit illa sententia. Nam si illa compositio speciarum casu flat, erit incerta, et fictitia, ut Bonaventura optime vidit, et ideo fatetur esse necessarium, ut fiat dirigendo aspectum in ipsum cognoscibile, ut secundum illud, quod est in reipsa, componat species in se: ergo talis compositio supponit cognitionem rei particularis secundum quod est in se, quia illa directio aspectus supra cognoscibile, vel non est nisi cognitio, ut vox ip-a aspectus indicat, vel si ad intentionem voluntatis referatur, supponit cognitionem objecti, ad quod est dirigenda specierum compositio.

7. Impugnatur adhuc idem secundus modus. --Denique illa compositio non expedit difficultatem de cognitione futurorum propter duo. Unum est, quod futurum contingens non tantum est in conjunctione accidentis communis cum subjecto, sed præcipue est in conjunctione actualis existentiæ cum natura, vel re individua possibili: existentia autem, et essentia in particulari sumptæ non possunt repræsentari per diversas species, cum servata proportione inter se non distinguantur, scilicet essentia possibilis ab existentia possibili, et essentia posita in actu ab actuali existentia, est ergo una species simplex, per quam videtur Petri substantia existens, præcisis accidentibus: quidquid ergo de illis sit, si illa spe

cies fuit indita Angelo a principio, cur per illam non potuit cognoscere talem substantiam ut futuram, vel e converso si per illam speciem non potuit res futura cognosci, quomodo per eamdem speciem immutatam existens cognoscitur? Idemque argumentum fieri potest de speciebus accidentium, etiamsi ponantur distincta: nam prius quam componantur cum specie substantiæ, oportet, ut repræsentent talia accidentia, ut existentia actu, alias per illam compositionem non cognoscetur subjectum, ut existens actu album, sed ut possibiliter album: per quam ergo compositionem specierum cognoscitur nunc albedo, ut existens, vel si non cognoscitur per compositionem specierum, sed per simplicem speciem albedinis, eadem superest difficultas, quomodo eadem species immutata ostendat albedinem existentem, cum antequam illa existeret, actualem ejus existentiam futuram non repræsentaret.

8. Alia impugnatio.-Alia autem ratione non expeditur illo modo difficultas præsens, quia supposita illa pluralitate specierum substantiæ, et accidentium, eodem modo componi possunt antequam res existat, sicut postea, ergo sive cognitio talis rei existentis fiat ab Angelo per unam speciem, sive per compositionem plurium, eadem manet difficultas. Consequentia per se evidens est. Antecedens autem declaratur, et probatur, quia ponamus rem contingentem esse hune hominem album talis figuræ, etc. Illud ergo totum, quod aliquando existit, prius fuit possibile, ergo potest utroque modo cognosci per species innatas, sive cognitio fiat per unam speciem, sive per compositionem plurium, ergo si ex repræsentatione per unam speciem illius hominis albi, ut possibilis, priusquam existat, sequitur cognitio ejusdem ut futuri: idem sequetur ex cognitione simili per compositionem plurium specierum: vel si non sequitur, in utroque erit ratio reddenda. Et ita illa compositio nihil ad expediendam præsentem difficultatem confert. Nam quod dicebatur, compositionem specierum non posse fieri, nisi ad talem rem dirigatur aspectus, nihil juvat: quia consequenter loquendo in illa sententia, licet non possit dirigi ad rem, ut existentem, poterit dirigi ad rem, ut possibilem, et futuram, quia id quod potest esse principium, illius directionis, quando res existit, esse poterit directionis ad eamdem rem abstracte cognitam, quanquam absolute utrumque involvat repugnantiam in illa sententia, ut jam argumentati sumus.

9. Tertius modus explicandi difficultatem

hujus capitis.-Tertia ergo sententia, et valde communis, est, Angelos per species innatas rerum singularium non cognoscere illas esse futuras, quia tunc non repræsentant illas actu, sed potentia; postquam vero existunt, cognoscere illas præsentes quia jam repræsentant illas in actu, quod facere possunt sine mutatione. Ratio est, quia repræsentatio per assimilationem fit, una autem res existens non est actu similis alteri, donec altera existat, sed prius existens dici potest similis in potentia, et postea per alterius productionem incipit esse illi actu similis sine sui mutatione. Sic ergo de specie Angeli philosophantur hujus sententiæ auctores: nam priusquam objectum ejus existat, non repræsentant illud in actu, sed in potentia, et ideo non potest esse principium cognoscendi illud ut futurum, postquam autem incipit esse, eo ipso species sine sui mutatione actu repræsentat illud, quia est illi actu similis, et ita potest esse ratio cognoscendi rem illam, ut præsentem, et existentem, sine sui mutatione, per objecti utique mutationem. Ita sentit Cajetanus, 2 part., quæst. 57, art. 2, § Quoad secundum, sequitur Ferrariensis 2, contr. Gent., cap. 95, in 2, ejus partis, § Ad evidentiam eorum. Et videtur fuisse sententia Capreoli, in 2, d. 3, quæst. 2, a. 3, ad 3 et 6, Scoti, et ad 1, Gregorii, contr. 2, concl. et attribuunt D. Thomæ, qui illam indicat, dicta quæst. 57, art. 3, ad 3 et 4, et quæst. 8, de Veritate, art. 9, ad 3, et art. 12, ad 4. Insinuat etiam Ægidius, in 2, d. 7, q. 2, art. 1, ad 2. Idque declarant Cajetanus et Ferrariensis exemplo specierum visibilium: nam existente objecto, illud actu repræsentant, et ideo per illas videtur præsens: si tamen destructo objecto per divinam potentiam conservarentur in oculo, non potest oculus per illas species videre rem nec præsentem nec futuram, quia non haberent actualem similitudinem cum illa.

Hæc

10. Prædictus tertius explicandi modus rejicitur per dilemma.-Prima pars dilemmatis. ·Addit extrinsecam denominationem. vero sententia, si utatur verbis proprie, et ut sonant, rem falsam supponit, si vero per translationem verba usurpet, ambigua est, et in nullo vero sensu difficultatem solvit. Declaro singula: nam imprimis nomen assimilationis sumi potest proprie, prout significat relationem prædicamentalem similitudinis. Et hoc sensu vere dicitur, existente fundamento sine termino, rem esse similem in potentia, et non in actu: producto autem termino, aliud extre

mum sine mutatione sui, et per mutationem termini fieri actu simile illi. Hæc autem doctrina male applicatur speciei intelligibili, et ad solvendam difficultatem non defertur. Primo quia species intelligibilis non dicitur repræsentare objectum per formalem convenientiam in natura, vel in figura, vel aliqua qualitate, et ideo licet objectum existat, non consurgit relatio prædicamentalis similitudinis inter speciem, et objectum: ac proinde neque antea erat species similis objecto in potentia secundum talem similitudinem, quia nunquam fuit talis relationis capax. Solum enim dicitur species repræsentare objectum intentionaliter, quia vim habet efficiendi actum, qui est aliquo modo imago rei cognitæ, et illam prout in se est, refert menti. Secundo, quia licet talis relatio posset intervenire inter speciem, et objectum, species non est principium cognoscendi rem ratione relationis resultantis expositione fundamenti, et termini, sed ratione illius perfectionis absolutæ, quam in se habet, per quam constituit potentiam in actu primo, sive objectum sit, sive non sit. Nam relatio, ut sic, nec est principium agendi, nec activitatem addit formæ, quia nec realitatem addit, nec fortasse intrinsecum modum realem, sed denominationem ex tali coexistentia extremorum insurgentem. Quod inductione etiam in omnibus talibus relationibus confirmari facile posset. Et præterea non potest relatio esse principium cognoscendi terminum, cum per terminum ipsa cognoscatur.

11. Secunda pars dilemmatis.-Duplex repræsentatio speciei intelligibilis.—Quod si forte altera pars eligatur, et dicatur, non esse doctrinam illam cum ea proprietate intelligendam, et applicandam, sed per quamdam proportionem, ut repræsentatio speciei intelligibilis ad instar assimilationis respectivæ declaretur. Sic magna est æquivocatio in verbis, quia duplex repræsentatio potest speciei intelligibili attribui. Una est, cum per seipsam exhibet, quamque in se habet ex vi suæ entitatis, altera est, quam facit per actum cognoscendi. Prior dici potest formalis in sensu, ut distinguatur ab effectiva, quia per suam entitatem speciei convenit, altera vero proprie est effectiva respectu speciei, solum enim potest illi attribui, ut principio efficienti: nam formaliter fit per actum secundum, neque addit aliquid speciei in seipsa, sed in actu secundo ponit actionem, seu efficientiam ejus. Unde prior repræsentatio non potentia, sed actu convenit speciei, sive objectum ejus existat, sive non

existat, quia est quasi formalis natura ejus,
et essentialis illi, et ideo constituit potentiam
in actu primo in esse intellectivi. Sicut habi-
tus scientiæ, etiamsi non operetur, actu habet
quidquid pertinet ad rationem habitus, et ideo
actuat potentiam, et suo modo illam inclinat.
Unde quoad hanc partem per solam existen-
tiam objecti non insurgit in specie aliqua re-
præsentatio magis actualis,quia non resultat in
illa nova relatio, nec si resultaret ad repræ-
sentationem intellectivam aliquid conferret,
ut dixi. Nec etiam resultat repræsentatio per
actum secundum, quia hæc non resultat neces-
sario ex objecti existentia, sed necessaria et
efficientia intellectus per talem speciem, quæ
in Angelis ex explicatione libera voluntatis or-
dinarie pendet: ergo antequam potentia per
illam speciem efficiat, non est illa repræsenta-
tio magis actualis propter existentiam objecti,
quam antea esset, ergo in hoc sensu non recte
applicatur distinctio ad speciem secundum se
spectatam, et ut priorem actuali repræsenta-
tione effectiva, hoc est, ut est prior saltem na-
tura, quam efficiat actum. Solum ergo dici
potest species repræsentare in potentia respec-
tu repræsentationis effectivæ, quamdiu actum
non efficit, et sic potest repræsentare in po-
tentia tam rem existentem, quam non existen-
tem: et ideo in hoc sensu inutilis est illa dis-
tinctio, quia vel falsum in ea dicitur, vel pe-
titur principium, quia sub diversis terminis
idem per idem dicitur. Quia si sint sensus, il-
lam speciem, quamdiu res repræsentata non
existit, tantum esse in potentia agendi, et nul-
lo modo in actu, falsum est: nam per illam
potest tunc Angelus cognoscere rem repræsen-
tatam ut possibilem abstractive, et quiddita-
tive. Si vero sensus sit, esse in potentia quoad
cognitionem intuitivam rei existentis, per hoc
non expeditur difficultas, sed solum asseritur
id, in quo difficultas, versatur: nam hoc est,
quod quæritur, cum illa species de se indiffe-
renter repræsentet in actu primo rem existen-
tem, et non existentem, ac futuram, cur sicut
per illam actu repræsentatur effective res præ-
sens, quando existit, non ita res futura repræ-
sentetur quando est tantum futura, si Angelus
illa uti velit, quantum illa efficere potest. Aut
e converso, si ad rem futuram illo modo repræ-
sentandam est impotens illa species ex defectu
propriæ entitatis, et quasi formalis repræsen-
tationis, seu actualitatis, quomodo illa species
in se immutata, et non aucta in repræsentando,
esse potest principium repræsentandi actuali-
ter, seu videndi eamdem rem jam existentem.

12. Amplius impugnatur.-Conservata specie in oculo ridebitur objectum, ut præsens licet jam non existat. - Denique in illo sensu distinctio illa de repræsentatione in actu, et in potentia, non recte applicatur ad speciem, ut repræsentantem rem existentem, et non existentem, quia ut existentem repræsentare potest in potentia, et in actu, et similiter rem nondum existentem eo modo, quo per illam cognosci potest, scilicet ut possibilem in actu, et in potentia repræsentare potest: si autem per illam speciem non potest cognosci res ut futura, neque actu, neque potentia per illam repræsentatur, et ratio discriminis in hoc inter rem præsentem, et futuram inquirimus, quæ per illam distinctionem non explicatur; unde non est ad rem exemplum de specie visus, quia illa de se, et naturali modo repræsentat tantum rem existentem, imo et propinquam visui, et ideo non est indifferens, et quasi universalis ad rem existentem, et non existentem, sicut species Angeli. Unde parum referet, etiamsi concedamus, quod re destructa, et conservata specie non videbitur per illam, quia ex natura sua non est principium cognoscendi illam nisi ut existentem. Neque id est propter defectum actualis similitudinis relative: nam si objectum existeret alibi, species haberet eamdem relationem, et tamen ibi videri non posset: non est ergo propter defectum relationis similitudinis, sed ex defectu virtutis active. Probabile nihilominus est, conservata specie in oculo per divinam potentiam, sine existentia objecti, posse oculum eamdem rem videre non abstractive, sed per modum intuitionis, ac si in tali loco existeret, in quo sensus falli potest, ut in tractatu tertio dicetur. Non est autem idem in intellectu, qui per speciem videt rem, prout in se est, et quidditative, ut est intellectus angelicus.

-

13. Vera sententia. Dico ergo, inter rem præsentem et futuram rationem differentiæ esse reddendam non ex parte speciei intelligibilis, sed ex parte rei cognoscibilis et diversorum statuum ejus. Quia species de se indifferenter se habet ad rem præsentem et futuram, res autem longe aliter se habent in illis statibus in ordine ad terminandam cognitionem: nam actu existens potest terminare cognitionem intuitivam intellectus angelici, nondum autem existens minime, etiamsi futura sit, quia esse futuram nihil intrinsecum addit ipsi rei, quamdiu non existit. Quod ita declaro, quia species intelligibilis non repræsentat quasi complexe, rem esse vel futuram esse, sed sim

pliciter repræsentat illam, et ita ex vi speciei solum cognoscitur res repræsentata simplici cognitione. Unde si res non existit, per speciem incomplexe cognoscitur rei essentia, et existentia ut possibilis in hoc vel illo tempore, an vero in aliquo tempore futura sit, ex vi speciei non repræsentatur, nec in ipso objecto apparet, quamdiu actu non est, sed pendet ex causis extrinsecis rei et ex habitudine ad illas, quæ habitudo per talem speciem non repræsentatur determinate, sed generaliter sub ratione possibilis, atque etiam indifferenter ad futurum esse vel non esse, quando res a causa indeterminata nata est fieri. At vero postquam res jam existit, habet in se intrinsece actualem existentiam, quæ videri possit, et ideo eadem species, quæ de se repræsentat rem indifferenter, est sufficiens principium illius actus, quo videtur existens, quia actus ipse cognoscendi cum terminatur ad rem, invenit illam (ut sic dicam) actu existentem, et ad illam, ut sic terminatur, et in ea videt determinationem causæ ad illam producendam.

14. Objicitur primo.- Solutio.-Objiciunt vero aliqui quærendo, cur per speciem illam videatur res existens cum omnibus circumstantiis, scilicet, esse in hoc tempore et loco, et ab hac causa, et per eamdem speciem non repræsentetur cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., antequam sit. Nam si antea cum eisdem circumstantiis repræsentaretur, jam cognosceretur tali tempore et loco futura. Respondetur tamen falsum esse quod supponitur; non enim dicimus, antequam res sit, cognosci tantum abstracte, et secundum essentiam per talem speciem, sed cognosci cum omnibus circumstantiis loci, temporis, etc., tamen possibiliter tantum, et abstrahendo ab actuali existentia exercita (ut sic dicam) quia non est in re cognita, postquam autem res existit, totum illud videtur per speciem, ut actu existens, quia ita in re invenitur. Quamvis autem res priusquam fiat, cognoscatur, ut possibilis tali tempore, loco, etc., non cognoscitur, ut futura in illis, quia etiam cognoscitur, ut possibilis in aliis locis et temporibus, et per species non magis repræsentatur futura in aliquo tempore etiam confuse sumpto, quia hoc etiam est ex vi causæ indeterminatum, et ordo ad causam non aliter ex vi speciei repræsentatur. At vero quando jam res existit, ipsa existentia rei actualis objective determinat repræsentationem speciei, non aliquam mutationem in illa faciendo, sed aliter actum ejus terminando, per quem actum quasi formalis et expressa repræ

sentatio rei, ut præsentis completur. Et ita objectum actu existens, licet non immutet speciem, neque effective concurrat ad actum, nihilominus est veluti conditio necessaria per modum objecti proportionati, seu materiæ, circa quam propria et determinata intuitio actualis existentiæ rei versari possit.

15. D. Thomæ dictum explanatur.-Et hanc puto fuisse mentem D. Thomæ, cum dixit, speciem Angeli de se esse indifferentem ad rem præsentem vel futuram, rem autem ipsam non comparari eodem modo ad speciem Angeli, quando est præsens vel futura: Quia quando est præsens, habet naturam, per quam assimiletur speciei, quæ est in mente Angeli, hanc enim assimilationem intelligo compleri mediante actu videndi Angeli: dicitur autem res existens habere naturam, per quam actu assimiletur, quia jam est materia apta, ut in ea determinate videatur existens, quod in specie repræsentabatur indifferenter. Et ideo subjungit divus Thomas, quamdiu res est futura, nondum habere naturam, per quam illi assimilari possit Angelus, utique intentionaliter, per intuitivam visionem et repræsentationem. Atque ita intellexisse videtur D. Thomam Capreolus supra respondens Gregorio: nam in fine solutionis ad 4, postquam verba D. Thomæ retulerat, subjungit: Tunc ad argumentum dicitur, quod licet futura (utique quoad esse futura) non possint distincte cognosci ab Angelo, hoc non est ideo quia cognitio Angeli dependat a futuris, sed quia non sunt capacia cognitionis propriæ et distinctæ, nec subjicibilia eidem, nimirum quoad intuitivam cognitionem. Et hoc idem videtur mihi insinuasse Theodoretum in verbis, quæ supra retuli, dum ait futura, quæ nondum sunt, velut quodam profundo occultari, ut apparere non valeant, utique ut futura sunt.

[ocr errors]

16. Instantia contra superiorem explicationem.- Responsio. Sed contra hanc explicationem et responsionem instari potest, quia sequitur, nec DEUM ipsum posse videre futura in seipsis, ita ut ex vi intuitionis illorum evidenter cognoscat, illa esse futura. Consequens est falsum et contra D. Thomam, et meliores theologos, imo mediate potest inferri, esse contra fidem, quia Deus non potest cognoscere hæc futura in aliqua causa, alioqui vel illa ex necessitate evenirent a tali causa, vel cognitio esset incerta et fallibilis, ergo si per intuitionem non posset illa certo cognoscere, nullo modo posset habere certam illorum scientiam, quod est contra fidem. Sequela igitur probatur,

« PredošláPokračovať »