Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia si futurum antequam existat est incapax intuitionis propriæ existentiæ, ut futuræ tali tempore, sicut diximus, etiam respectu cognitionis divinæ illam incapacitatem habebit, ergo nec Deus ipse poterit hoc modo illorum futuritionem intueri. Respondeo, negando sequelam, quia proprium et singulare Dei est, ut propter infinitatem et æternitatem suam æque intueri possit existentiam earum rerum, quæ in seipsis nondum sunt, aliquando tamen erunt, non minus, quam si jam existerent. Et hoc confirmat vim rationis, qua supra probavimus, Angelum non posse evidenter cognoscere hæc futura, quia non possunt evidenter cognosci, nisi in seipsis, creatura autem non potest extendere intuitum proprium ad existentiam rei, ut actualem pro tempore, in quo nondum illam habet, quia hoc excedit virtutem finitam creaturæ, et soli Deo conceditur propter suam infinitatem, licet a nobis modus non intelligatur. Quia cognitio rei futuræ, ut futuræ et nondum existentis, ultra simplicem repræsentationem et cognitionem rei, et existentiæ ejus ut possibilis in tali tempore loco, etc., addit judicium evidens, ac certum, quod illa res tunc et tali modo sit futura: hoc autem judicium non est ex vi speciei, sed ex vi luminis intellectualis. Quod in Deo etiam suo modo verum esse, si hæc duo ratione distinguantur, ex his, quæ dixi superiori tomo, 1. 2, de Attribut., cap. 3, intelligi potest. Ad ferendum autem illud judicium evidens de tali futuro, quod nec ex se, nec in se habet esse, nec in causa necessaria, ac determinata, infinita efficacia luminis intellectualis necessaria est, et ideo solus Deus potest apprehendere tale futurum, simul certo judicando esse futurum et pro suo tempore sibi præsens, quod est illud intueri. Ac proinde intuitio intellectualis rei futuræ, Deo possibilis est, quia non fundatur in propria objecti capacitate, sed in sola non repugnantia cum infinitate luminis, respectu vero Angeli cessat hæc ratio, ut declaratum est.

17. Objicitur ultimo. Prima solutio. Secunda solutio. — Ultimo instari potest argumento secundo posito in cap. 6, n. 5, et non soluto, quia esto non cognoscat Angelus hæc futura illo modo in seipsis, cognoscendo saltem illa, quæ sunt futura, quoad essentiam individuam et existentiam possibilem, colligit esse futura ex eo, quod scit, se non habere species omnium singularium possibilium, sed tantum eorum, quæ aliquando futura sunt. Respondetur imprimis, licet hoc concedatur,

non inferri aliquid contra dicta, tum quia illa cognitio rei futuræ non est vi specierum, nec per medium solum incognitum, sed per medium cognitum et valde extrinsecum, quale est illud principium, quod Angelus non habet species rerum possibilium, sed tantum futurarum. Unde ex vi talis medii non cognoscitur clare et distincte, quando et quomodo res futura sit, sed absolute et confuse, quod sit aliquando futura. Deinde dico, illam cognitionem non esse certam, sed conjecturalem, quia illud principium: Ego non habeo species, nisi rerum aliquando futurarum, ex natura rei non est evidens, aut certum ipsi Angelo, quia non est principium naturale, unde evidenter colligatur et pendet ex voluntate Dei, quæ non necessario illi revelatur. Imo et in reipsa est satis incertum : nam esto sit certum, Angelum non habere species omnium rerum possibilium, quod tamen nullarum habeat, non est certum et hoc satis est, ut licet cognoscat aliquod individuum esse possibile, non statim certo inferat esse futurum. Et declaratur, nam vel hæc individua sunt accidentium, vel substantiarum. De accidentibus multa possunt cognosci ab Angelo possibilia, quæ non erunt, maxime in accidentibus, quæ contingenter, ac libere fieri possunt, ut Angelus scit potuisse Luciferum habere talem actum bonum in instanti, in quo peccavit, quem non habuit: et ita scit multos actus liberos possibiles hominibus, qui ab eis non fient. Inter substantias vero quædam sunt ipsimet Angeli et de his concedimus tantum habere Angelos species Angelorum existentium, post quos nullus est futurus, quia omnes simul creati sunt, et ita in eis non habet locum cognitio rei possibilis, ac futuræ et nondum existentis. Quod si fingatur casus, in quo Deus decrevisset alios Angelos creare, quorum species a principio infunderet Angelis creatis, et supponatur illos certo scire se tantum habere species Angelorum aliquando creandorum, concedo, per illas species cognoscere, Angelos nondum existentes esse futuros, dico tamen, id cognoscere per virtualem revelationem divinam, quæ completur partim per infusionem specierum futurorum Angelorum, partim per manifestationem illius principii, quod non infunduntur species Angelorum, nisi aliquando futurorum, de quo jam dixi, non posse certo cognosci nisi revelatione divina, alias solum per conjecturam cognoscitur, et sic cognitio futuri Angeli non erit certa, sed conjecturalis. Aliæ sunt substantiæ materiales non perpetuæ et pure materiales, ut sunt omnia

generabilia infra hominem, et ex his multa cognoscit Angelus futura possibilia, quæ non erunt, hujusmodi enim sunt multa individua diversarum specierum, quæ possunt per causas naturales fieri et non erunt, quæ ex vi comprehensionis causarum ab Angelis cognoscuntur, modo infra dicendo et eorum etiam proprias species habere possunt: nam quid impedit?

18. Angelus non cognoscit singula individua per singulas specics. Denique in hoc ordine substantiarum materialium sunt homines, de quibus ex parte corporum videtur esse eadem ratio, quæ de cæteris rebus generabilibus; ex parte vero animarum videtur esse eadem ratio, quæ de Angelis, quia a solo Deo fieri possunt, sicut Angeli, et ideo non videtur Deus infundere Angelis species animarum, nisi aliquando futurarum, sicut neque Angelorum. Sed licet verum sit, non infundi Angelis species omnium animarum possibilium simpliciter, non video inconveniens, si concedatur infundi illis. species plurium animarum, quæ infallibiliter creandæ essent, si tales homines tales uxores ducerent et varios foetus tali, vel tali modo organisarent. Nam Angeli cognoscunt, tales conjunctiones et organisationes esse possibiles, cur ergo non poterunt habere species illarum animarum, quæ illis corporibus naturaliter deberentur, et per illas cognoscunt esse possibiles, licet non cognoscant esse futuras, nec futuræ unquam sint. Addi etiam potest ratio generalis, quia Angelus non cognoscit singula individua per singulas et particulares species, sed per unam universalem speciem modo supra declarato et infra iterum tractando. Cur ergo fieri non potest, ut una species repræsentans multa individua futura, consequenter repræsentet alia, quæ nunquam erunt, non quasi per se ex primaria intentione dantis speciem, sed quasi concomitanter, quia species est tam perfecta, ut non possit illa sine his repræsentare habitualiter et in actu primo. Sic ergo nullum est inconveniens, quod Angelus habeat species plurium hominum et animarum possibilium, quæ nunquam erunt. Si autem contrarium supponatur, quia est probabile, recurrendum erit ad id, quod de Angelis dicebamus, tunc Angelum per species hominum possibilium cognoscere homines illos esse futuros, sed tamen vel conjecturali tantum cognitione, vel per revelationem, vel per aliquid equivalens, ut explicavi.

19. Ad duas rationes dubitandi in capite nons, numero primo, in fine. — Ex quibus om

nibus satis etiam responsum est, ad duas ex rationibus dubitandi positas in principio capitis præcedentis, quarum prior erat, quod Angelus non indiget existentia objecti ad cognoscendum. Ad quam dicimus, non indigere illa, ut ab objecto moveatur, vel accipiat species, sicut indiget sensus, nec etiam indigere illa per modum termini necessarii ad omnem cognitionem, nam abstractive potest cognoscere rem non existentem, nihilominus tamen indigere illa per modum termini et materiæ, circa quam proportionatæ et necessariæ ad cognitionem intuitivam, limitatam et creatam, per quam solam potest Angelus cognoscere existentiam actualem rei cognitæ, ut declaratum est. Et ita etiam cessat secunda ratio de cognitione essentiæ rei: nam illa præcise spectata est cognitio abstractiva et non intuitiva, et ideo non est similis ratio. Tertia vero ratio petit difficultatem in capite sequenti tractandam.

CAPUT XII.

QUOMODO ANGELI RES PRÆTERITAS PER SPECIES INDITAS CERTO COGNOSCANT.

1. Ratio dubitandi. Prima conclusio præmittitur.-Hanc quæstionem attigit D. Thomas, dicta quæst. 57, art. 3, ad 3, et videtur præterita futuris æquiparare: nam in argumento de illis et de futuris difficultatem proposuerat, et postea nihil de præteritis in speciali dicit, sed tantum de futuris, unde videtur tacite innuere, idem esse de præteritis sentiendum. In contrarium vero est, quia multo facilior est cognitio præteritorum, quam futurorum, quia præterita etiamsi libere sint facta, jam non sunt contingentia, sed necessaria, unde fit, ut homines etiam illa certo cognoscere possint. Hoc ergo imprimis de Angelis supponendum est, habere nimirum posse certam cognitionem naturalium effectuum præteritorum, etiamsi libere et contingenter facti fuerint, dummodo non fuerint cogitationes cordium: nam de his nunc non agimus, et ideo de naturalibus effectibus locutus sum, ut ab actibus internis voluntatis et rationis illos distinguerem. Sic ergo assertio est certa et communis theologorum, primo ex ratione facta, quod præterita sunt naturaliter cognoscibilia, ergo non potest deesse Angelo modus naturalis, quo illa cognoscat. Secundo, quia scientia præteritorum necessaria est ad experientiam vel sagacitatem in rebus agendis, et ideo Patres frequenter tribuunt dæmonibus experientiam, per quam sunt ad tentandum

[ocr errors]

sagacissimi et astutissimi. Tertio, quia memoria est de præteritis, ut præterita sunt. At vero Angeli memoriam rerum habent, nam hæc ad perfectionem pertinet, et non est, cur Angelis negetur: nam licet propria memoria in actu primo supponat aliam imperfectionem, scilicet, non semper perseverare in actu secundo cognitionis semel factæ, nihilominus, quia hæc imperfectio in Angelis invenitur, necesse est, ut per thesaurum memoriæ aliquo modo suppleatur, ac subinde ratione memoriæ poterit Angelus præterita cognoscere.

2 Difficultas cognoscendi res præteritas.Ut autem hæc veritas intelligatur, principium et modum hujus cognitionis explicare necesse est, non enim res caret difficultate: nam vel Angelus cognoscit, res præteritas fuisse, per species innatas immutatas in se permanentes, vel per aliquam mutationem in eis factam, vel per antiquarum specierum modificationem, vel per novæ speciei productionem: nihil horum videtur dici posse, ergo non potest talis modus cognitionis esse in Angelo. Consequentia inde probatur, quod alius modus cogitari non potest, supposita necessitate specierum, vel si fingatur Angelus sine speciebus intelligere, eadem difficultas in illa sententia invenietur, ut videbimus. Minor ergo quoad primam partem probatur, quia per speciem innatam alicujus rei, non potest Angelus cognoscere illam esse futuram, antequam sit, ergo per eamdem immutatam non potest cognoscere esse præteritam, quoniam jam non est. Probatur consequentia, quia sicut in re futura, futuritio non est aliquid reale actu existens in ipsa re, ut ad id possit terminari cognitio evidens rei futuræ, ut sic, ita in re præterita præteritio, seu fuisse nihil reale est actu, nunc existens in re, quæ fuit et jam non est, ergo non potest ex vi solius speciei evidenter cognosci in se et per modum intuitivæ cognitionis. Altera item pars minoris probatur, quia si ex actuali existentia objecti non fit mutatio in speciebus concreatis Angelo, multo minus fieri poterit ex præteritione rei. Probatur consequentia, tum quia minus existit res præterita quam præsens, imo præterito non addit aliquid, sed potius tollit actualem existentiam ejus, dicitur enim res præteriisse, quæ fuit et jam non est, vel quæ præterito tempori coexistit, non præsenti, quæ negatio nihil ad immutandas species angelicas conferre potest: tum etiam quia omnes rationes supra factæ contra mutationem illarum specierum in præsentia objecti, probant de re præterita, quia intelligi non potest, quænam

illa mutatio sit, nec a quo vel quo modo fiat. Et hæc ratio probat, non posse talem mutationem esse antiquæ speciei modificationem. Quod autem non sit novæ speciei productio, ex supra dictis de infusis speciebus Angelorum potest supponi.

3. Notatio pro resolutione.- Notatio altera. -Ad hoc explicandum suppono, dupliciter posse Angelum cognoscere rem præteritam, scilicet, quasi mediate, et per aliud, scilicet per medium cognitum, vel directe immediate, et in se per speciem ejus, seu per solum medium incognitum, sicut de futuris diximus. De priori ergo modo cognoscendi per medium cognitum non est dubium, quin possit aliquando conjectare Angelus, rem aliquam, quæ nunc non est, fuisse, si aliqua signa, vel vestigia suæ præsentiæ reliquit. Sicut nos etiam cognoscemus hic fuisse ignem, si fumus adhuc permanet, et ex præsenti effectu præteritatem cognoscimus, aut conjectamus, inde enim perturbatum legimus Josephum, Matth. 1, et de hoc genere cognitionis non est difficultas, quia non fit per propriam speciem rei præteritæ, sed per speciem effectus, vel vestigii relicti, et adhuc præsentis. Item est alius modus cognoscendi præterita per aliorum relationem, et testimonium. Et hoc modo etiam est clarum, posse Angelos cognoscere præterita, per relationem aliorum Angelorum, qui illa viderunt: tamen hic modus imperfectus est, ut constat, et prior etiam non sufficit, tum quia vel non præbet cognitionem certam, quando scilicet effectus, ac signa non sunt evidentia, vel saltem est imperfectus, quia est per effectum aliquem, non per propriam rei cognitionem. Et præterea non omnes res præteritæ possunt hoc modo cognosci multæ enim ita transeunt, ut nullum sui vestigium relinquant, ut est transitus per mare, et similia, quæ Sapiens Proverb. 30, enumerat. Itaque de cognitione præteriti per speciem alienam effectus, aut vestigi a re præterita relicti ita sentiendum est, sicut de cognitione cujuscumque causæ per signa, vel effectus, vel sicut de cognitione futurorum per conjecturas, vel signa certa, et ideo de illa non loquimur, sed cum proportione applicari possunt, quæ de simili cognitione futurorum diximus. Agimus ergo de cognitione per propriam speciem inditam rei præteritæ. Circa hujusmodi autem rem præteritam dupliciter potest Angelus esse affectus: primo ut licet habeat speciem in ditam talis rei, nihilominus illam non viderit, neque ad illam attenderit, quando extitit :

nam cum Angelus non semper sit in actu secundo suarum specierum, neque ad omnia, quæ in mundo fiunt, semper attendat, facile contingere potest, ut licet res antea fuerit, illam præsentem, et existentem non viderit: secundo fieri potest, ut illam viderit, jam vero non videat præsentem, quia esse desiit: et utrumque modum explicare necesse est.

4. Prima opinio circa proprium hujus capitis dubium.-Est enim, ut reperio, quorumdam opinio mihi satis nova, dicentium, posse Angelum per species innatas videre præterita sæpissime, et per solum intuitum, etiamsi nec viderit illa præsentia, nec de illis cogitaverit. Ut explicatur optime, si ponamus, nunc creari a Deo novum Angelum eisdem instructum speciebus, quibus alii Angeli in principio fuerunt, et non aliis : aiunt ergo, illum Angelum posse per illas species naturales virtute sui ingenii, seu luminis naturalis evidenter scire omnes effectus naturales, eorumque productiones, ut a principio temporis usque nunc facti sunt, etiamsi contingenter facti fuerint, et omnino præterierint, nullumque sui vestigium in mundo reliquerint. Ita tenet Vasquez, dicta disp. 208, cap. ult., circa finem: nam licet ille credat Angelum cognoscere sine speciebus, tamen de illo docet, per solum lumen naturale suum posse dicto modo cognoscere omnia præterita, quæ nunquam vidit præsentia: et consequenter dicit, idem esse opinandum in sententia ponente species: quia licet inter illas sententias sit diversitas in modo constituendi angelicum intellectum in actu primo ad intelligendum, vel per solam simplicem entitatem intellectus angelici, vel per compositionem cum specie, nihilominus utroque modo æqualis virtutis ad intelligendum cogitatur, ideoque si constitutus in actu primo per seipsum potest naturaliter præterita cognoscere, idem poterit, licet per species in eodem actu primo constituatur. Pro hac sententia nullum auctorem allegat, nec positivam rationem adducit, sed negativam, quia nullam (inquit) rationem invenio, ob quam non possit Angelus præterita sic cognoscere. Unde etiam ab speciali argumentatur, quia Patres, et theologi solam scientiam futurorum contingentium Angelis denegant, ergo reliquorum omnium, etiam præteritorum cognitionem illis concedunt. Denique Angelus habet species præteritorum, cur ergo illa non cognoscet?

5. Contraria opinio sen serunda conclusio propria hujus capitis.-Ego vero censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere præte

rita modo explicato. Hanc sententiam semper docui, et eam secuti sunt Cumelius, et Pesantius, in dicto art. 3, et expresse docet Gregorius, in 2, d. 3, q. 2, art. 3, concl. 1. D. Thomas, in dicto art. 3, inducendo litteram ejus modo in principio capitis proposito. Existimoque eodem modo posse cæteris theologis tribui propter identitatem rationis inter præterita, et futura, quoad hanc partem, ut statim declarabo. Imo idem Vasquez, dist. 211, c. 12, num. 68, dicit, non posse Angelum cognoscere præteritam cognitionem alterius per memoriam, nisi prius illam præsentem agnoverit. Et probatur ex eo, quod Isa. 41, tam præteritorum, quam futurorum cognitio aliquo modo signum divinitatis ponitur, et propria Dei censetur, cum dicitur: Appropinquent, et annuntient nobis, quæ ventura sunt, aut priora, quæ erant dicite, etc., ubi Hieronymus. Dicite nobis vel præterita, vel futura, etc. Et idem colligit Adamus, Isa. 46, circa illa verba: Non est similis mei, annuntians ab exordio novissima, etc. Unde dixit Gregorius, homil. 1, in Ezech., prophetiam non esse tantum de futuris, sed etiam de præteritis. Est ergo aliquis modus cognoscendi præterita proprius Dei, sicut etiam est illi proprium cognoscere futura, nimirum intuendo illa in seipsis, priusquam sint. Nam sicut hoc est proprium divinitatis, quia intuitus ejus æternus extenditur ad totum tempus futurum, ac si esset præsens, ita cognoscere præterita immediate, et in seipsis, est proprium divinitatis, quia intuitus ejus æternus extenditur ad totum tempus præteritum, ac si esset præsens, ergo tam impossibile est Angelo intueri illo modo præterita, quam futura.

6. Adversariorum responsio profligitur. Respondet negando paritatem, et rationem reddunt, quia futurum, ut futurum, est objectum improportionatum naturali lumini, vel speciei intelligibili intellectus angelici: objectum autem præteritum non est ita improportionatum. Sed hæc ratio in simili impugnata est, quia petit principium, et non reddit rationem illius diversitatis. Et urgetur amplius, quia sicut veritas futuri contingentis, licet non habeat determinationem in causa, nihilominus in se determinata est, et scibilis, absolute loquendo, ut supra declaravimus, ita veritas præteriti de se contingentis determinata est, et tam necessarium est, futurum fore, sicut præteritum fuisse, facta suppositione veritatis, ut supra ex Petro Damiano diximus. Rursus sicut res futura, quamdiu in statu

futura a præteritis, sed a præsentibus tantum, et in differentia, quam inter hæc ponunt, satis indicare, idem dicendum esse de præteritis, quod de futuris, proportione servata. Communi autem loquendi modo de futuris potius, quam de præteritis loquuntur, quia supponunt, Angelos cognoscere posse res præsentes, et per illas cognoscere præterita per experientiam, et memoriam, et ideo simpliciter non ita negant, posse Angelos cognoscere præterita, sicut futura. Ubicumque autem declarant, quomodo Angeli præterita cognoscant, per recordationem, et experimentum id facere dicunt, ergo sentiunt, de re nunquam a se vias non posse Angelum cognoscere, fuisse, nisi ei reveletur, aut narretur, vel per alias conjecturas ostendatur, ac proinde quoad intuitivam cognitionem eodem modo de præteritis, ac de futuris sentiunt. Tandem ultima ratio ex eo sumpta, quod Angeli habent species præteritarum, eadem est cum simili supra facta de rebus futuris, et eodem modo est cum proportione solvenda, ut ex proxime dictis constat. Nam per illam speciem cognoscit Angelus rem præteritam abstracte, et quoad essentiam, et existentiam possibilem, et quoad accidentia etiam possibilia, nescit tamen discernere ex vi illius speciei, an fuerit, necne, nec an futura sit, sed eodem modo se habet, ac si res illa nunquam fuisset.

futuræ permanet, in se non habet existentiam actualem, ita et res præterita, quæ desiit esse, jam in se non habet existentiam, sed tam est nihil, sicut quæ nondum fuit, ergo sicut circa rem futuram non potest dari cognitio creata per modum intuitionis, quæ ad ipsam rem terminetur, ita nec circa præteritam. Probatur consequentia ex differentia posita inter rem futuram et præsentem, nam eadem versatur inter rem præteritam et præsentem, quia in utraque est diversitas entis actualis a non ente in se. Nec video rationem probabilem differentiæ, quæ assignari possit. Nam quod res præterita aliquando fuerit, non autem futura, nihil refert. Quoniam ex eo, quod res fuerit, solum relinquitur relatio rationis ex parte objecti, quæ relatio non solum non potest esse ratio cognoscendi præteritionem rei, verum etiam nec cognosci, aut fingi potest, nisi cognoscendo prius aliquo modo rei existentiam in aliquo præterito tempore. Unde confirmatur, quia si Angelus nunquam scivit, nec novit rem esse, perinde se habet ad illam, ac si nunquam fuisset, ergo ex se non magis potest cognoscere talem rem fuisse, etiamsi in re fuerit, quam si non fuisset. Probatur consequentia, quia ex eo, quod illa res fuerit, nulla mutatio in Angelo facta est, et ex parte objecti perinde se habet res, postquam desiit esse, ac si nunquam fuisset, ergo nec ex parte speciei, nec ex parte objecti est aliquod principium, vel aliqua conditio, ob quam nunc possit Angelus magis cognoscere rem fuisse, postquam habuit esse, quam antequam illud haberet.

7. Ad rationem negativam in numero quarto. -Ad rationem ab speciali in eodem numero.— Et ita patet responsio ad fundamentum negativum contrariæ sententiæ, putamus enim rationem factam non tantum sufficientem, sed etiam convincentem esse. Neque verisimile credimus, dictum auctorem, ut erat acuti ingenii, non vidisse illam, sed arbitramur apud illum non valuisse, quia etiam de futuris con tingentibus dixerat, nullam sufficientem rationem dari posse, ob quam non possint ab Angelis evidenter, et in se videri. Unde rationem spectando, idem diceret de futuris, sed propter auctoritatem se continuit. Nos autem credimus, illud, quod in futuris est de fide certum, etiam ratione sufficiente fundari, et quia eamdem in præteritis invenimus, idem de illis dicendum judicamus. Et consequenter ad argumentum ab speciali respondemus, et Thomam, et alios theologos, vel etiam Patres in hoc genere cognitionis, de quo loquimur, non distinguere

8. Quo pacto memoria in Angelo.-Sententia Vasquesis ejusque fundamentum. — Relinquitur ergo, quoties Angelus per indicia, vel testimonium alterius non cognoscit rem præteritam extitisse, non posse per suas species cognoscere præcedentem existentiam ejus, secus vero esse, si illam præexistentem viderit, tunc enim ex præterita visione optime cognoscere potest, rem fuisse. Sed explicandum superest, quid illa præsentis rei visio, ad cognitionem ejusdem, ut jam prætcritæ, conferat. Et ratio dubitandi est, quia postquam res præteriit, etiam visio illius cessavit, ergo jam non potest per seipsam conferre ad cognoscendum, rem fuisse, sed nec species innata potest magis deservire post illam cognitionem, quam antea, quia mutata non est, nec illa intuitio rei præsentis aliquid in Angelo reliquit, a quo talis cognitio præteriti fiat. Quid enim illud est? Aut a quo factum est? Quæ difficultas petit aliam, nimirum, per quid fiat in Angelo actualis memoria præteriti. Vasquez supra negat memoriam hanc fieri in Angelo per speciem relictam ex cognitione rei præsentis. Probat, quia memoria sensitiva fit sine tali

« PredošláPokračovať »