Obrázky na stránke
PDF
ePub

specie præteriti actus sui, ergo etiam fieri poterit in Angelo. Antecedens patet, quia nullus sensus suam sensationem sentire potest, quia sensatio sensibilis non est. Alioqui sentiremus, in qua parte fiat sensatio, et quantæ magnitudinis sit. Consequentiam vero probat, quia sicut in sensu defendere possumus memoriam rei præteritæ, sine specie cognitionis præteritæ, per hoc solum, quod conservetur in sensu species repræsentans rem præteritam cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., quibus antea cognita fuit, ita et in intellectu, ac subinde etiam in Angelo id explicare poteri

mus.

9. Verior sententia, seu conclusio tertia hujus capitis.-Probatur. - Sed nihilominus assero, necessarium esse per cognitionem rei præsentis aliquid novum, et reale fieri in intellectu, seu speciebus Angeli, ut postea cognoscere possit, talem rem aliquando fuisse. Ita semper in hac materia docui, et sequuntur Cumelius et Pesantius supra, et sentit Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, post. 9, conclus. in quadam solutione, ad. 4, ubi id, quod relinquitur in mente Angeli, vocat habitum actualis cognitionis, quo cum Angelus vult, memoratur de re prius cognita. Consentit Gregorius, in 2, d. 3, q. 3, art. 3, concl. 1, dicit enim cognitionem recordativam fieri in Angelo per speciem, et quamvis non addat, fieri per speciem acquisitam, tamen prius dixerat ex doctrina Augustini, 2, Genes. ad litter., cap. 17, et toto lib. de Divinat. dæmon., capit. 3 et 4, Angelos experientiam habere, quæ ex multis memoriis acquiritur, teste Aristotele, in principio Metaphysicæ, ubi de hominibus loquitur, verumtamen quoad hoc est eadem ratio de Angelis, quia est contra rationem experientiæ, in quacumque creatura sit, quod sit infusa, ut declarabimus. Probatur hæc sententia, primo ex dictis, quia postquam res præteriit, non potest cognoscere Angelus, eam fuisse per species infusas, præcise ut tales sunt, nisi præcedat cognitio illius rei existentis, eo tempore quo extitit, ergo necesse est, ut hæc visio rei in ejus præsentia aliquid postea conferat ad cognoscendum, fuisse talem rem, quia si nihil confert, superflue requiritur. Non potest autem aliquid conferre, nisi postea Angelus recordetur, se vidisse rem illam, et ex vi hujus memoriæ sciat, rem fuisse, tum quia si omnino sit oblitus præteritæ visionis, perinde se habebit, ac si illa non præcessisset, tum etiam, quia si visio præcedens requiritur, est ut sit aliquo modo medium ad cognoscendum rem

fuisse : visio autem præterita non est medium incognitum, quia nec est species, nec existit, ergo debet esse medium cognitum : non est autem medium cognitum, nisi Angelus per recordationem, seu memoriam nunc cognoscat, se vidisse talem rem, quia, nisi hoc modo cognoscatur, prorsus ignorabitur, et ita non erit medium cognitum. Ergo non aliter Angelus per se ipsum, et suas species cognoscit rem fuisse, nisi quia recordatur se vidisse illam, quando extitit. Sed non potest habere hanc memoriam, nisi ex visione præterita aliquid in suo intellectu, tanquam in thesauro memoriæ sit relictum, ergo non potest Angelus postea cognoscere, rem fuisse, nisi aliquid acquisierit, vel mutatio aliqua in ejus speciebus facta fuerit ex vi præcedentis visionis.

10. Progreditur probatio. —Solum superest probanda minor propositio proxime subsumpta, in qua est difficultas. Probatur autem primo, quia per solas species innatas non poterat Angelus cognoscere, se vidisse talem rem, antequam illam videret, ut per se notum est, quia species id non repræsentabant, et quia esset falsa repræsentatio, et cognitio, et quia de aliis rebus ostensum est, non posse Angelum cognoscere illas fuisse, nisi prius illas viderit existentes, ergo minus poterit per species cognoscere se habuisse talem visionem, quam nondum habuit, ac proinde nec præsentem videre potuit. Quando autem Angelus videt præsentem, ipsam visionem non per rem species, sed per seipsam videt, ut supra ostensum est, quia Angelo non infunduntur species suæ substantiæ, vel suorum accidentium, quæ per seipsa, sicut et substantiam videre potest : inter quæ accidentia unum est talis visio, ergo si visio illa nihil relinquit in intellectu Angeli, nullum habebit medium, quo recordetur, et cognoscat se habuisse talem visionem, ergo ut possit postea cognoscere se vidisse rem, et per visionem præteritatem, tanquam per medium cognitum rem fuisse sciat, necesse est, ut ex visione rei præsentis aliqua mutatio, vel acquisitio speciei, aut novi modi ejus per visionem rei præsentis facta fuerit.

11. Probatur secundo. Et augetur hujus rationis vis: nam licet daremus, Angelum habere speciem inditam talis visionis suæ futuræ, et per illam intueri eamdem visionem, quando existit, nihilominus nisi illi fuisset aliquid additum, non posset Angelus post transactam illam visionem recordari, se habuisse illam. Probatur ex dictis de rebus aliis repræsentatis per species inditas Angelorum : nam

ex vi solius speciei non cognoscitur res, ut existens, nisi in reipsa objectum sit præsens, et actu existens, et ideo per talem speciem non cognoscitur de re nondum existente, quod sit futura, et eadem ratione non cognoscitur, quod fuerit præterita, nisi aliquod medium cognitum intercedat, ergo eadem ratione species innata visionis, si esset, posset quidem illam repræsentare præsentem, quando existeret, quia ex parte objecti concurrit conditio necessaria ad intuitivam visionem, non tamen ex vi talis speciei solius posset cognosci, ut præterita, postquam transiit, si sola præcedens species sine ulla mutatione, vel acquisitione remaneret. Nam quod quidam dicunt, satis esse, quod maneat in specie antiqua quædam habitudo ad præteritum actum, quem fecit, frivolum profecto est, quia illa habitudo solum esse potest relatio rationis, quæ nihil est, et multis titulis principium cognoscendi esse non potest, nec fortasse invenitur in Angelo, si illam non fingit, vel ut fingat, cognitionem visionis præteritæ, tanquam termini talis relationis supponere debet.

12. Occurritur fundamento contrariæ sententiæ in numero octavo.-Neque contra hoc obstat fundamentum prioris sententiæ. Primo quidem, quia licet de memoria sensitiva daretur, quod in antecedenti sumitur, consequentia nullius est momenti. Duobus enim modis potest cogitari, memoriam sensitivam fieri. Primo per solam conservationem speciei objecti prius visi sine specie visionis præteritæ, et tunc actus memoriæ tantum erit, iterum cognoscere rem absentem, quam præsentem habui sine ulla cognitione visionis ejus præteritæ, seu quod illam viderim. Secundo potest actus memoriæ esse talis, ut non solum quis iterum rem ipsam concipiat, sed etiam recordetur, se vidisse talem rem. Dico ergo, quod licet daremus, memoriam sensitivam præsertim in brutis fieri tantum priori modo (quod nunc definire nolumus :) nihilominus in memoria intellectiva negari non potest, quin memoria posteriori etiam modo fiat. Probatur, quia in nobis ita experimur, quia non solum recordamur, nos vidisse talem rem, sed etiamsi perfecta sit memoria recordamur, ubi, quando, et quoties illam viderimus, ergo multo magis Angelus hoc genus perfectæ memoriæ habet, illam autem habere non potest, sine reali mutatione, vel acquisitione speciei, ut ostendi. Imo est notanda differentia inter hominem, et Angelum, quia homo non habet species intellectus innatas, sed tantum acquisitas, et ideo

quamvis tantum conservaret in absentia objecti speciem rei visæ, et non visionis ullo modo, per discursum posset cognoscere se vidisse illam, quia experitur se posse recordari talis rei concipiendo illam, unde colligit se habere speciem ejus, et consequenter inferet, se acquisivisse illam, et quia scit, non acquiri tales species nisi per sensus, consequenter inferet, se vidisse talem rem, aut per aliquem sensum illam percepisse. At vero, cum Angelus rerum species innatas habeat, si post transactam intuitionem rei præsentis, nihil aliud, nisi priores species innatas retineret, nullo modo posset per tales species cognoscere, rem illam fuisse, nec directe, et immediate, ut probatum est, nec per illationem formalem, aut virtualem, quia licet in se experiatur, et videat se habere species, quibus illam rem concipere, et abstractive ut possibilem cognoscere potest, inde inferre non potest, se vidisse illam existentem, cum ab illa speciem non acceperit.

13. Ad interrogationes prius factas in eodem numero octavo. Ad priorem.-Ad interrogationes vero illas quid sit id, quod ex visione rei præsentis in mente Angeli relinquitur, et a quo fiat, ad priorem respondeo, esse speciem quamdam propriam præteritæ visionis, quæ quidem immediate, et directe non repræsentat rem prius visam, quia jam Angelus habet permanentem speciem talis objecti, et non est naturaliter capax novæ speciei ejusdem objecti, præterquam quod nec ipsam objectum potest illam imprimere, ergo repræsentat illa species immediate, et directe actum visionis præteritum, ille enim res est spiritualis, et consequenter est objectum actu intelligibile, ergo per speciem repræsentabile. Diximus autem a principio, non dari Angelo speciem inditam talis actus, præsertim in particulari, et individuo, quia ad cognoscendum illum præsentem, quando existit, non erat necessaria species: ut futurum autem cognosci poterat, et ideo, ut cognosci posset tanquam præteritus, necessaria est ejus species. Imo ad eumdem finem necessarium fuit, illam speciem esse acquisitam, et non inditam : nam si esset indita, esset de se indifferens ad repræsentandam rem, tam quæ nunquam fuit, et ideo per illam non posset determinate cognosci, rem fuisse, quia res in tali statu non determinat speciem ad illum repræsentandum, sed determinat res præsens, et actu existens, sicut jam explicuimus, ergo necessarium est, talem speciem esse acquisitam. Et hoc etiam probat ra

tio facta de experientia, quia per actualem cognitionem rei præsentis relinquitur habitualis experientia, ergo necessario debet esse acquisita per cognitionem rei præsentis. Probatur consequentia, quia si omnino esset indita, non esset in experientia fundata. Et ideo in Christo, ut supra dicebamus, licet aliqua scientia fuerit per se infusa, et alia per accidens, nihilominus experimentalis cognitio debuit esse acquisita, quia actus experientia acquisitus dici potest, quatenus ab eo fit, qui experimentum capit: habitualis autem experientia ex actuali relicta esse debet, vel experientia non est.

14. Ad posteriorem interrogationem. Tot manent in mente Angeli species rememoraticæ, quot sunt actus cognoscendi.—Ad alteram interrogationem respondetur, novam speciem fieri ab ipsomet actu videndi rem præsentem, quem prius Angelus habuit: quia nullam aliam magis proportionatam, et propinquam habere. potest, et illa est aptissima, quia actus ille, licet sit cognitio, est etiam objectum cognoscibile, et est intelligibile in actu: unde de se aptum est ad imprimendam sui speciem. Quamvis autem talis species necessaria non sit, ut ille actus, quamdiu adest, videatur ab ipsomet Angelo, quia per seipsum cognosci potest, nihilominus ut sui memoriam conservet, necessarium est, ut speciem, quasi vestigium suum relinquat imo, ut actus ille per talem speciem cognosci postea possit, non solum secundum essentiam, aut possibilitatem, sed etiam secundum existentiam, quam habuit, id est, ut cognoscatur fuisse, necessarium est, ut illa species, per quam cognoscitur, ab ipsomet fuerit accepta, ita ut repræsentet illum non solum ut objectum, sed etiam ut causam; hoc enim discursus factus, judicio meo, satis convincit. Sed instari potest, quia sequitur, Angelum tot acquirere species, quot actus cognoscendi habet, et mutat, quod videtur inconveniens. Respondeo, si omnium, et singulorum actuum precedentium memoria necessaria est, vel perfectioni Angeli valde consentanea, nullum potest esse inconveniens, aliquid semper acquirere, quo actus illi multiplicati ut præteriti cognoscantur. Potest autem quis dicere, non esse distinctas species, sed post primam acquisitam illam postea modificari, et augeri, ut possit cæteros actus repræsentare. Ego vero quia modificationes istas difficile intelligo, nullum inconveniens in illa specierum multiplicatione invenio. Quia ex ea parte, qua sunt acquisitæ, et ab objectis particularibus fiunt, illis commensurantur, et omnino particulares

sunt in repræsentando, et ita possunt facile vel specie, vel numero distingui, et ex parte subjecti nulla est in illa multiplicatione vel repugnantia, vel incommoditas.

15. Objectio.-Solutio.-Ad actum recordationis quæ species concurrant.-Tandem dubitare potest aliquis, quia hic modus cognoscendi præterita videtur esse imperfectus, quia solum est quasi in attestante. Quando enim ego aliquid factum esse cognosco solum per narrationem, et attestationem alterius, imperfecte, et obscure id agnosco: perinde autem se habet Angelus, quando per solam recordationem præteriti actus sui cognoscit rem illi actui objectam aliquando fuisse, quia veluti ipse sibi narrat, quid alio tempore viderit, et non ex reipsa visa, sed ex testimonio proprio (ut sic dicam) assentiatur. Et declaratur amplius, quia illa species, quam Angelus accipit. a suo actu, non repræsentat immediate objectum præcedentis actus, sed ipsum actum dicentem habitudinem ad tale objectum, ergo cognitio rei præterita per talem speciem, non est cognitio per propriam speciem, sed per alienam, ac proinde est imperfecta. Respondeo, cognitionem illam rei præteritæ comparatam ad intuitivam cognitionem rei præsentis dici posse imperfectam, quia revera non potest Angelus ita intueri præteritum, sicut præsens, hoc enim est proprium Dei, ut declaravi. Et ideo cognitio rei præsentis fit omnino immediate, et directe sine medio cognito, ex vi solius speciei, et objecti perfecto modo propositi: cognitio autem præteriti semper fit per aliquod medium cognitum, ut per recordationem, et cognitionem actus præteriti. Nihilominus tamen illa cognitio rei præteritæ est satis perfecta, quantum ex genere suo in crea. tura esse potest, quia ad illam non solum concurrit species actus præteriti, sed etiam propria species rei, quæ præcessit, quæ repræsentat illam, prout in se fuit, et cum omnibus conditionibus existentiæ, quas habuit, simul vero concurrit species præteriti actus, quæ ostendit me lium maxime proprium, et intrinsecum, qui in Angelo reperiri potest, ad cognoscendum rem ita fuisse, sicut per talem speciem repræsentatur.

CAPUT XIII.

UTRUM ANGELUS PER SPECIES INDITAS OMNES RES POSSIBILES ORDINIS NATURALIS COGNOSCERE VALEAT.

1. Declaratio quæstionis. - Diximus de re

bus præsentibus, futuris, ac præteritis; nunc de possibilibus, quæ nunquam futuræ sunt, dicendum superest. Loquimur autem, ut in titulo dicitur, de rebus ordinis naturalis: nam licet ordo naturalis interdum dicatur ille, quem secundum ordinariam legem, et providentiam Deus statuit, sub quo tantum res aliquando futuræ comprehenduntur, nihilominus in præsenti sumitur, ut distinguitur ab operibus gratiæ, et miraculosis, quæ Deo possibilia sunt, et comprehendit res possibiles ejusdem naturæ et gradus, seu generis cum rebus creatis, quamvis illas facere non decreverit, ut sunt aliud universum, vel alii ordines Angelorum, aut aliarum substantiarum, quas sine dubio Deus facere posset. De his ergo rebus est quæstio, utrum Angeli naturalem scientiam talium rerum, et consequenter species inditas illarum habeant.

2. In partem affirmantem videtur inclinare Henricus.-In qua re inter scholasticos solum Henricum invenio, cui pars affirmans attribui possit, quamvis enim ille species eo nomine in Angelis non admittat, ponit tamen scientialem habitum concreatum Angelo, qui illum constituit in actu primo sufficienter ad cognoscendum omnia cognoscibilia naturaliter ab ipso: supra vero ostendimus, habitum illum, si daretur, fore speciem quamdam intelligibilem valde universalem. Quod autem ille habitus sit principium cognoscendi omnia possibilia, declarat Henricus in illo quodlib. 5, q. 14, littera, R, dicens: habitum illum esse perfectum ad omnia ab Angelo naturaliter cognoscibilia, qui virtute est omnino scibilia ab ipso, et naturalem colligationem habet ad ipsa, non secundum quod sunt, vel nata sunt extra subsistere, hoc enim accidit scibili, secundum quod scibile est, ex hoc enim solo est aliquid scibile simpliciter, quia est aliquid per essentiam, habens rationem extra rem in Deo. Unde concludit: Angelo ergo creato, et tali habitu ei naturaliter concreato, habitu illo inclinabitur ad cognoscendum rerum omnium quidditates. In quibus verbis aperte loquitur de quidditatibus omnium rerum possibilium, quatenus scibiles sunt, abstrahendo ab omni ordine actualis existentiæ, ac subinde ut sunt possibiles. Et in eisdem verbis indicat fundamentum, quia omnia possibilia sunt scibilia ab Angelo, quantum est ex parte ipsius, et ad rationem scibilis accidentarium est, quod Deus statuerit creare, vel non creare rem scibilem, ergo omnia possibilia æque repræsentantur per illum habitum. Probatur consequentia, tum quia ille

habitus datur ad constituendum Angelum in actu primo, respectu omnium scibilium ab ipso: omnia autem possibilia sunt æque scibilia, tum etiam quia non est major ratio, cur hæc potius, quam illa repræsentet: nam ex decreto Dei volentis, vel nolentis hæc, vel illa producere, non potest reddi ratio, cum hoc accidentarium sit ad rationem scibilis. Et potest confirmari consequenter loquendo in opinione Henrici: nam si Deus creare decrevisset alios cœlos, vel cum istis qui nunc sunt, vel sine istis, Angelos illos cognosceret per eumdem habitum scientialem, ergo etiam nunc repræsentat illos, licet tantum sint possibiles, quia extrinsecum Dei decretum habitus naturam non immutat, ergo idem erit de omnibus possibilius, quia est eadem ratio. Consequentiæ sunt evidentes, et antecedens patet, quia secundum Henricum ille habitus non multiplicatur propter multitudinem rerum scibilium, alioqui nullo fundamento asserere potuisset, illum habitum nunc esse unum tantum in quolibet Angelo, etiamsi innumera objecta per illum cognoscantur.

3. Quibus eamdem sententia tribui debeat.Secundo, similem fere dicendi modum necesse est ut sequantur, qui dicunt, Angelos non indigere speciebus intelligibilibus ad res quascumque existentes cognoscendas, neque etiam cooperatione effectiva objectorum, nec actuali existentia eorum ad ea abstractive cognoscenda, sed per suam simplicem sui intellectus entitatem esse in actu primo sufficiente, ac completo ad hujusmodi cognitionem: nam ex his principiis sequitur, Angelum in se habere connaturale principium omni ex parte sufficiens ad cognoscenda omnia possibilia, ac proinde licet species non habeat, habere nihilominus aliquid æquivalens speciebus omnium rerum possibilium, vel eminentius illis ac proinde actu etiam posse illa cognoscere, si velit. Probatur, nam quod Henricus tribuit intellectui angelico per unum habitum scientialem, qui sit res distincta ab intellectu Angeli, vel quod alter possit illi tribuere per plurimas species rerum omnium possibilium, tribuit illa sententia intellectui angelico per suam simplicem entitatem : nam per illam solam censet esse tantæ actualitatis, et efficaciæ, quantæ ab aliis cogitatur per compositionem intellectus potentialis cum habitu, vel speciebus. Quocirca licet hæc opinio habitu, vel speciebus non utatur, in re ipsa ponit Angelum in actu primo constitum ad cognoscenda omnia possibilia, vel, quod idem est, habentem

scientiam connaturalem omnium possibilium decreto nunquam erant, sunt de se scibilia se

in actu primo, non per entitatem superadditam, sed per suum simplex lumen intellectuale illam habet.

:

4. Vasquii doctrina hac in re, que constituit secundam opinionem. At vero P. Vasquez, licet illam habeat sententiam, simpliciter negat, Angelos cognoscere res possibiles, quas Deus potest creare, imo neque aliquam illarum, nisi quatenus in potentia activa rerum factarum aliquæ continentur, quæ nunquam erunt. Nam illas dicit posse cognoscere per causas, in quarum virtute continentur, tanquam per medium cognitum, quod postea videbimus directe autem et immediate, quasi per speciem, seu per solum principium incognitum, id omnino negat in disp. 208, capit. 4, in fine, insinuatque duas rationes. Prima est, quia res possibiles sunt infinitæ, ergo non potest Angelus cognoscere omnes, ergo nullam, quia nulla est major ratio de una, quam de alia. Secunda est, quia Angelus non habet aliquod principium naturale, unde singulas talium rerum possibilium cognoscere valeat. Tertiam rationem insinuaverat in disp. 200, cap. 3, in fine, quia possibilia, quæ in sola Dei potentia continentur, non sunt objecta, quæ ipsi potentiæ angelicæ, secundum ejus virtutem naturalem respondeant, et æqualia sint. In quo illa futuris contingentibus a causa libera æquiparat : et ideo circa illa (inquit) ut talia sunt, propria virtute naturaliter operari non potest Angelus.

5. Expenditur proxima doctrina. - NihilNihilominus difficile intelligi, ac defendi potest, quomodo illa duo cohæreant, nimirum Angelum per solum intellectum suum esse sufficienter constitutum in actu primo ad cognoscenda omnia objecta scibilia ab ipso, et nihilominus non posse cognoscere essentias rerum possibilium, quæ nunquam erunt. Oppositum enim videtur imprimis convincere fundamentum Henrici nam ad rationem entis scibilis accidentarium est, quod Deus decreverit, vel non decreverit illud facere, ut patet in scientia simplicis intelligentiæ divinæ, in qua omnia possibilia prius sunt scibilia, quam aliquid Deus de eis decreverit, ergo si ex parte intelligentis non desit principium et virtus intelligendi, respectu cujuscumque intellectus scibilia sunt. Et ratio est, quia sicut res non habet, quod sit possibilis ex voluntate Dei, ita nec quod sit scibilis, sed id habet eo ipso, quod aliquo modo ens est, quia omne ens necessario est verum, et scibile, ergo possibilia, quæ ex divino

cundum esse essentiæ, ergo si talia sint ordinis naturalis (de his enim tantum loquimur) sunt proportionata menti angelicæ, quia comprehenduntur sub objecto adæquato ejus, neque ad hanc proportionem aliquid confert decretum Dei; ergo si intellectus Angeli est de se in actu primo ad res naturales cognoscendas constitutus, profecto est etiam in actu primo ad totum suum objectum adæquatum naturale, quia non est major ratio de una parte, quam de alia, ergo poterit totum illud, seu quamlibet ejus partem cognoscere.

[ocr errors]

6. Impugnatur adhuc. Secundo declaratur, confirmando dicta in opinione Henrici : nam si Deus decrevisset alios cœlos, vel animalia creare, Angelus sine nova specie, vel additione, aut mutatione sui intellectus, per suum lumen posset ita cognoscere, quia non magis tunc indigeret Angelus speciebus, aut aliquo principio addito ad cognoscendas res naturales, quam nunc, illæ autem res naturales essent, ut constat, ergo etiam nunc est in Angelo sufficiens principium cognoscendi res illas, et ex parte objecti, quoad quidditativam, et abstractivam cognitionem nihil desideratur, quia objectum non concurrit effective juxta illam opinionem, et ad terminandam abstractivam cognitionem sufficit realitas essentia possibilis, qualiscumque illa sit, sive ordinata fuerit ad existendum, sive non, hoc enim extrinsecum et accidentarium est. Et confirmatur hoc ex differentia inter notitiam intuitivam et abstractivam, quod objectum terminat cognitionem intuitivam ut actu existens, et ideo illa notitia supponit naturaliter existentiam actualem objecti: abstractiva autem notitia terminatur ad objectum abstrahendo ab existentia, et ideo de se abstrahit ab existentia præsentii, præterita et futura, quia ad solam quidditatem, ut sic, terminari potest, ergo si intellectus Angeli per se est sufficiens principium talis cognitionis, ex parte objecti nihil deest, ut cognosci possit, etiamsi nunquam futurum sit. Tertio argumentor, quia juxta sententiam communem, quod Angelus indigeat speciebus, si Angelus haberet species innatas omnium rerum possibilium, quæ in Dei potentia continentur, posset singulas earum cognoscere distincte ut quidditative, quia ex parte principii habet, quidquid necessarium est, et ex parte objecti nihil requiritur, nisi quod essentiam realem habeat, sed juxta hanc sententiam Angelus sine speciebus super additis, per suum lumen habet, quidquid per spe

« PredošláPokračovať »