Obrázky na stránke
PDF
ePub

cies intelligibiles habet, juxta communem sententiam, ergo consequenter loquendo, non potest in illa sententia negari, quin Angelus res illas cognoscere possit. Denique qui habet scientiam habitualem, potest illa uti circa quamlibet partem objecti ejus, nisi impediatur, sed Angelus juxta illam sententiam habet scientiam habitualem omnium rerum possibilium, quia scientia habitualis Angeli in illa opinione non est nisi lumen ejus intellectuale, ergo potest illa uti circa res possibiles, quia naturaliter nullum habet impedimentum, nec Deus ex eo solum quod tales res ad existendum ordinaverit, tale impedimentum apponit, ut per se notum videtur : ergo si Angelus non indiget speciebus, potest naturaliter cognoscere omnia possibilia, neque unum sine alio cohærenter affirmari potest.

7. Ad primam rationem in numero quarto.-Et hoc maxime confirmatur rationibus prædicta sententiæ, quia non minus a suo fundamento, seu intento dissonant. Ad primam enim de infinitate, ac multitudine rerum possibilium licet concedatur prima consequentia cum consequente, de collectione tota illud intelligendo, id est, Angelum, licet sine speciebus ex vi sui luminis res intelligat, non posse simul cognoscere totam collectionem rerum possibilium: nihilominus secunda illatio, quod nullam possit cognoscere, nullius momenti est, quia potest attendere ad singulas et non ad totam collectionem. Unde probatio illa quod non major ratio de una, quam de alia, probat recte quod habitu seu in actu primo sciat omnia, non vero in actu, quia in hoc major ratio facile redditur ex libertate arbitrii. Et ita illo argumento solum probatur, Angelum posse cognoscere singulas, vel quamcumque illarum distributive, non tamen collectionem totam simul. Quod si argumentum procedat de omnibus distributive, sic neganda est prima consequentia, quia licet res possibiles sint infinitæ, poterunt juxta illam sententiam simul in habitu sciri, seu in actu primo, et potentia activa completa non minus, quam in passiva, quæ potentia activa potest in actum reduci divisive circa omnes, seu circa quamlibet signatam, licet non possit simul reduci in actum completum circa omnes collective.

Ad secundam. Secundum autem argumentum, quod proxime contra hoc procedit, assumit aliquid contrarium assertioni illius sententiæ. Nam si lumen angelicum per se et sine specie est sufficiens principium ad res naturales cognoscendas, cur illud idem non

erit principium ad cognoscendas singulas res possibiles, cum extrinseca Dei ordinatio, quod res possibilis sit aliquando futura, vel non sit, neque objectum in ratione scibilis mutet, nec efficacitatem luminis ad cognoscendum minuat.

Ad tertiam. Unde etiam non video, quomodo possit subsistere, quod in tertia ratione sumitur, res tantum possibiles non esse objecta, quæ angelicæ potentiæ secundum virtutem naturalem respondeat et æqualia sint. Quia illæ res, etiamsi non sint futuræ, sunt res ordinis naturalis, et si Deus illas facere decrevisset, essent proportionata angelicæ potentiæ, ergo etiam nunc sunt proportionatæ, seu æquales lumini intellectivo Angeli in ratione objecti scibilis et potentiæ cognoscitivæ, hæ namque rationes (ut sæpe dixi) propter ordinationem extrinsecam Dei, ut res sit, vel non sit, non variantur.

8. Tertia opinio. Probatur. Tertia opinio in hoc puncto esse potest, habere unumquemque Angelum species omnium rerum naturalium possibilium, per quas possit illas quidditative et abstractive cognoscere, etiamsi illæ species et plures sint, ac propriæ qualitates distinctæ ab intellectu et vicem objecti supplentes. Probatur primo, quia omnes istæ species sunt connaturales Angelo secundum potentiam receptivam et naturalem inclinationem ejus, ergo illi a principio infunduntur. Consequentia tenet ex dictis in capite præcedenti. Antecedens vero ex his, quæ in præsenti diximus, suaderi potest; quia ordinatio extrinseca Dei circa actuale esse objecti scibilis non mutat naturam potentiæ cognoscitivæ, vel objecti scibilis, ergo eadem est capacitas naturalis in intellectu Angeli, eademque inclinatio naturalis ad hæc objecta scibilia et species eorum, sive ad existendum ordinata sint, sive non sint. Secundo quia alias sequitur, privari Angelum perpetuo cognitione et speciebus infinitarum rerum a se naturaliter scibilium, ad quam scientiam et species naturalem inclinationem habet: hoc autem nimis violentum Angelo videtur, ergo non sunt illi hujusmodi species rerum possibilium denegandæ. Tertio addere possumus, non repugnare, dari Angelo species inditas omnium possibilium, ergo cum hoc sit consentaneum naturæ ipsius, ut ostensum est, non est ei denegandum. Antecedens probatur, quia tres repugnantiæ afferri solent, illæ autem vel repugnantiæ non sunt, vel non subsistunt.

9. Excluditur prima repugnantia, quæ af

[ocr errors]

ferri posset contra hanc tertiam opinionem. Excluditur secunda repugnantia. — Infinita numero objecta possunt repræsentari per finitas numero species. - Excluditur tertia. - Prima repugnantia est, quod sequatur, Angelum scire infinita, ad quam jam responsum est, si intelligatur de scientia in habitu, non esse inconveniens nedum repugnans; si vero de scientia in actu tota simul, id non sequi, ut jam declaravi: si tandem de scientia in actu non tota simul, sed per successionem in infinitum, sic conceditur, posse esse infinitam syncathegorematice (ut vocant) seu in infinitum, quia poterit nunc Angelus unam rem possibilem contemplari, postea aliam et deinde aliam, et sic in infinitum, nunquam tamen perveniet ad terminum, neque exhauriet totum illud objectum scibile, et ideo nunquam actualis scientia erit actu infinita. Secunda repugnantia est, quia sequitur Angelum habere simul infinitam multitudinem specierum intelligibilium, quæ admittenda non est, quia erit quoddam infinitum in actu in multitudine, seu quantitate discreta transcendentali, quod infinitum etiam in spiritualibus repugnat. Responderi autem potest, vel juxta opinionem, quæ negat repugnare, dari infinitum in actu in multitudine specierum intentionalium spiritualium dicendo, infinitas res intelligibiles posse per finitum numerum specierum repræsentari. Nam una species angelica universalis potest repræsentare infinita in aliquo genere, vel specie, ut infra videbimus, ergo omnia objecta creabilia possunt sub gradibus, seu ordinibus, aut generibus numero finitis comprehendi et ita poterunt etiam repræsentari per finitum numerum specierum, quarum singulæ singula ex illis capitibus universalibus cum omnibus rebus sub illis contentis repræsentent. Tertia repugnantia est, quia sequitur, Angelum comprehendere omnipotentiam Dei, omnes ejus effectus comprehendendo. Sed hoc inconveniens non sequitur, tum quia non cognoscit Angelus simul omnes illos effectus, tum etiam quia licet simul omnes illos cognosceret, non cognosceret illos in Verbo (tunc enim fortassis sequeretur comprehensio) sed cognosceret illos in seipsis et per omnes illos simul nunquam cognosceret Deum prout in se est, ac proinde nec quidditative, nedum comprehensive. Eo vel maxime, quod non sunt illi, de quibus loquimur, omnes effectus omnipotentiæ divinæ, quia solum de effectibus naturalibus tractamus. At præter omnes hujusmodi effectus possibiles potest Deus facere effectus gratiæ et ef

vel

fectus miraculosos, qui fortasse non possunt per proprias species repræsentari : nulla ergo repugnantia in hoc apparet, quod Angeli species omnium rerum naturalium possibilium species concreatas habeant.

10. Vera sententia.—Probatur. Abstractiva cognitio in Deo fundatur in intuitiva. Nihilominus communis opinio nobis magis probatur, quæ affirmat, species concreatas Angelis directe solum esse de rebus singularibus aliquando futuris et consequenter de speciebus, aut generibus in illis contentis. Hanc sententiam supponit aperte D. Thomas, 1 part., quæst. 56, art. 2, ad 4, ubi ait, quod si Deus facturus fuisset novum Angelum, quem nunc non fecit, aliam speciem intentionalem creatis Angelis indidisset, quam nunc eis non infundit. Et consentiunt ibi expositores, et in q. 55, art. 2, et ibi specialiter Alexander Pesantius, concl. 6, et Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 11. Et probatur primo, quia non est naturale Angelo cognoscere possibilia, quæ nunquam sunt existentiam habitura, ergo non est, cur credamus, species omnium illorum Angelis infundi, cum solum propter naturalem cognitionem, id est, naturæ debitam, infundantur. Antecedens declaratur et probatur primo, quia illarum tantum rerum species sunt connaturales Angelo, seu naturaliter illæ debitæ, quas nimirum res illa posset naturaliter cognoscere, si ab ipsis scientiam capere posset, quia naturæ auctor ea tantum supplet, quæ naturalis ordo rerum postulare videtur. Secundo quia omnis cognitio rerum possibilium ab existentibus sumit initium, hicque videtur esse connaturalis ordo seu ratio cognoscendi, et ideo non est naturale cognoscere primo, et per se possibilia, quæ nunquam sunt existentiam habitura. Id declaratur optime ex divina scientia, quæ non versatur circa possibilia, nisi ex comprehensione sua essentiæ existentis: nam intuendo et comprehendendo se, in se cognoscit possibilia et ita etiam in Deo abstractiva cognitio fundatur in intuitiva saltem ejus rei, in qua altera continetur. Multo ergo minus potest esse naturale Angelo directe et per propriam speciem cognoscere omnia possibilia nunquam futura, sed si aliqua cognoscit, id non est per species earum, sed per species aliquarum rerum existentium, in quibus aliæ virtute continentur. Sic enim dicetur Angelus cognoscere ea, quæ sunt in potentia causarum naturalium, ut postea videbimus: ea vero omnia, quæ in sola Dei potentia continentur, naturaliter non potest cognoscere per ipsam potentiam cum

illam, prout in se est, non cognoscat, ergo nullo modo connaturali potest illas cognoscere, ac subinde nec species illarum connaturaliter postulat. Tertio argumentari possumus, quia Christi anima per gratiam non accepit scientiam omnium possibilium, ut communior habet sententia, ergo multo minus illam postulant Angeli per naturam.

11. Ad primam probationem in numero octaro. Ad secundam probationem. - Confirmabitur autem hoc amplius oppositionibus contrariis satisfaciendo. Ad primum argumentum negamus assumptum, nimirum omnes has species esse connaturales Angelo, et ad probationem dicimus, imprimis, esse discrimen inter potentiam intrinsecam activam, seu quasi activam per naturalem emanationem et potentiam pure receptivam, nam prior ab intrinseco determinatum habet effectum, quem producere suo modo potest: potentia autem receptiva de se est indifferens ad multa et determinatur ab agente, a quo in actum reducitur : et sic materia prima licet sit capax plurium formarum, una contenta est, ad quam ab agente determinatur. Sic ergo cum potentia Angeli ad species intelligibiles receptiva tantum sit, non potest actuari simul per omnes, quas potest recipere, sed illis tantum, ad quas secundum ordinem rerum ab auctore naturæ præstitutum consequenter determinatur. Nam sola capacitas passiva non sufficit, ut dixi, sine debito ordine naturali, cui etiam naturalis appetitus conformari censetur. Nam licet non fundetur in cognitione intrinseca, nihilominus in suo gradu est ordinatus, ita ut censeatur natura appetere metaphorice, quod ordinate appeteret proprie, si cognitionem haberet. Ordinate autem solum appetuntur species illarum rerum, quæ primario existunt, quia illæ sunt per se aptæ ad immutandam potentiam, ut directe cognoscantur, aliæ vero, quæ non sunt, nec futuræ sunt, non sunt per se primo cognoscibiles, sed tantum prout in existentibus continentur, et ideo appetitus etiam naturalis, seu naturale debitum non extenditur ad ea, quæ tantum possibilia sunt. Et ita etiam responsum est ad secundam, quia scibilia naturaliter, prout distinguuntur a supernaturalibus, miraculosis et liberis, duplicia sunt, videlicet, scibilia remote, aut proxime. Priori modo dici possunt naturaliter scibilia ab Angelo pure possibilia, quia si existerent, sub cognitionem naturalem caderent, tamen proxime non sunt scibilia, quia non habent statum accommodatum ad naturalem scientiam pro

priam, et distinctam rei in se. Priori modo concedo, multa esse naturaliter scibilia, quæ Angelus nescit, illa vero non est ignorantia propria, et privativa, sed nescientia negativa, quia non est carentia scientiæ debitæ, sed tantum remote possibilis, ac proinde talis nescientia non est violenta, quia contraria scientia non est naturaliter debita, ut declaratum est.

12. In tertio argumento petitur dubium, an fuerit possibile simpliciter, et de absoluta potentia dari Angelo species omnium rerum possibilium, esto non fuerint debitæ, nec possibiles secundum ordinariam legem. Quod dubium tractavi in tom. 3, disp. 27, sect. 4, tractando de scientia infusa animæ Christi, et in eam partem inclinavi, quod non implicet contradictionem communicari creaturæ scientiam omnium rerum possibilium extra Verbum, et per species infusas, ac lume intellectuale supernaturalis ordinis. Quod nunc etiam probabile censeo et consequenter, fateor tertiam rationem de comprehensione Dei efficacem non esse, ut in toto illo loco latius docui. Propter alias vero duas rationes addo in præsenti, quod licet absolute non repugnet, habere species omnium possibilium rerum, nihilominus repugnat habere tam exactam cognitionem, seu repræsentationem per species naturales et commensuratas lumini naturali angelici intellectus. Quia non admittimus, posse tam plenam scientiam dari per infinitam multitudinem specierum intelligibilium, quia omnem talem multitudinem infinitam impossibilem esse censemus. Si autem sunt finitæ, necessarium est, ut singulæ infinitas rerum species repræsentent, quia aliter non possunt omnes species rerum possibilium exhaurire: tales autem species non possunt esse connaturales Angelo, quia licet Angelus possit habere species universales, ut infra dicemus, non tamen adeo, ut una infinitas rerum naturas et species, repræsentet. Ratio est, quia quidquid repræsentatur per unam speciem angelicam, potest ab Angelo unico simplici actu cognosci, ut postea dicemus: non potest autem Angelus habere actum, quo simul infinita cognoscat, actum (inquam) naturalem, et suæ virtuti naturali proportionatum, quia non videtur possibile per lumen naturale finitum ad infinita simul attendere, proprie, ac perfecte singula intelligendo, ergo non potest dari species connaturalis Angelo, quæ una existens infinitas res præsertim specie diversas repræsentet. Secus vero esse potest per species, et lumen supernaturalis ordinis,

et ideo major repugnantia ex hac parte est in hoc, quod Angelus habeat species innatas, et proportionatas naturæ suæ, quæ omnes res possibiles repræsentent, quam fuerit in scientia per se infusa animæ Christi, quæ altioris ordinis fuit, ut ibi dixi.

CAPUT XIV.

UTRUM ANGELORUM SPECIES UNIVERSALES SINT, VEL PARTICULARES.

[ocr errors]

1. Quæstionis sensus. Prima opinio. Sensus hujus quæstionis ex superioribus notus est, non enim vocamus speciem universalem, eo quod solam naturam universalem sine singularibus repræsentet : nam hoc modo dictum jam est, habere Angelos species rerum singularium, quæ naturas etiam universales non abstractas, sed prout in singularibus sunt, repræsentant. Speciem ergo universalem appellamus ex parte rerum repræsentatarum, si plures et distinctæ illæ sint particulares autem dicentur species, quæ singulas tantum res repræsentant. In hoc ergo sensu est prima opinio dicens, omnes Angelorum species esse particulares, id est, per unam speciem, unam tantum rem repræsentari, ac subinde tot in Angelo multiplicari species, quot res ab illo per species cegnoscuntur, vel cognosci possunt. Ita sentiunt de speciebus rerum singularium omnes, qui docent, non esse infusas Angelis, sed a rebus desumi, Scotus, in 2, d. q. 10, Bassolus, q. 3, Major, quæst. 6, Richardus, art. 7, q. 2, et quia isti doctores distinguunt in Angelis species repræsentantes naturas universales ab speciebus singularium, ideo cum proportione de illis dicunt, unam speciem intelligibilem unam tantum specificam naturam repræsentare, et sic de cæteris.

2. Ejus fundamentum. Fundamentum præcipuum quoad individua esse videtur, quia Angelus sumit species singularium a rebus, ergo non potest una esse plurium rerum, quia non potest una, et eadem species a pluribus rebus accipi, tum quia actiones talium specierum inter se differunt, tum etiam quia prima res singularis sui tantum speciem efficit, altera vero, quæ deinde succedit, non potest augere, vel quasi extendere præcedentem speciem, non est enim intelligibilis talis extensio, ergo efficit etiam suam propriam speciem, et sic de cæteris. Secundo tam de speciebus acquisitis, quam de infusis sive individuorum, sive naturarum argumentantur, quia species est res

indivisibilis repræsentans rem,cujus est species, sed non potest eadem forma indivisibilis esse similitudo plurium rerum dissimilium, ergo nec potest una species esse plurium rerum. Probatur consequentia, quia repræsentatio speciei est per assimilationem, et si tantum sit plurium rerum, ut inter se similes sunt, non erit principium cognoscendi illas, ut distinctæ sunt; ergo oportet, ut repræsentet eas, quatenus distinctæ, et aliquo modo dissimiles sunt, quod videtur impossibile. Tertio quia sicut habitus speciem sumit ab objecto, ita etiam species, est enim quidam habitus dicens transcendentalem habitudinem ad rem, quam repræsentat, ergo una species unum debet habere adæquatum objectum, ergo unam rem tantum repræsentare potest. Probatur hæc consequentia, quia si repræsentat plures res, neutra earum erit adæquatum objectum, neque ambæ simul esse possunt, nisi sub aliqua ratione communi, et consequenter species non repræsentabit res illas secundum propria, sed tantum secundum illam rationem communem, et ita non erit species plurium particularium, prout talia sunt. Quod si dicatur, rationem communem esse adæquatam objectum, non ut præcisam, sed ut plura sub se continentem, ad quæ repræsentanda etiam secundum propria species extenditur. Contra hoc obstat, quia sequitur, per talem speciem repræsentari infinita, vel individua, si ratio illa communis specifica sit, vel si sit generica, repræsentabit infinitas essentias specificas, quæ sub eodem genere multiplicari possunt: hoc autem excedit limitationem formæ finitæ, quia talis species habebit infinitam perfectionem: nam quo species repræsentat plures res, vel naturas, eo est perfectior, et sic ascendendo in numero rerum repræsentatarum, perfectio speciei semper crescet, ergo si infinita repræsentet, infinitæ perfectionis erit.

3. Prima conclusio. Probatur. Dicendum nihilominus est primo, non repugnare unam speciem intelligibilem repræsentare plures res singulares vel numero tantum, vel etiam specie differentes. Hanc assertionem supponit D. Thomas, 1. p., q. 55, art. 3, et est communior theologorum opinio, quos statim in secunda assertione referemus. Et probatur ratione, primo quia nulla ratio repugnantiæ assignari potest, ut patebit facile solvendo rationes contrariæ sententiæ, suadentes talem speciem esse impossibilem, nihil tamen probant, ut in fine videbimus. Secundo id declarat D. Thomas a priori, quia istæ species im

mediate infusæ a Deo, de his enim tantum loquimur, sunt quædam participationes exemplarium, seu idearum divinarum, sed idea simplicissima Dei repræsentat res plures, cur ergo ab illa non poterit prodire aliqua illius participatio, quæ in plurium rerum repræsentatione illam imitetur, licet neque in modo, neque in multitudine, et varietate illam possit exæquare? Certe nulla potest reddi ratio, quia ad repræsentandum plura modo limitato, non est, cur sit necessaria perfectio simpliciter infinita qua necessitate seclusa, in aliis fiet facile æquiparatio. Et ita valida sit illatio a forma increata ad creatam, non quia hæc sit æqualis illi, sed quia potest illam imitari in eo, quod infinitam perfectionem non requirit. Quia ad perfectionem ideæ increatæ pertinet, ut possit sese communicare per quamdam eminentem participationem, quæ infinitatem simpliciter non includat.

4. Richardi responsio ad proximam rationem refellitur.—Quod autem Richardus et alii respondent, etiam dari singulas ideas singularum rerum, vel naturarum, et in Deo esse posse infinitas ideas, in Angelo autem non posse esse infinitas species, frivolum est, quia ideæ non multiplicantur in Deo secundum rem, sed secundum rationem : nos autem loquimur de idea, quatenus in reipsa est res simplicissima et repræsentet plura et inde concludimus, non repugnare hoc formæ creatæ in suo gradu. Sicut autem illa forma divina per habitudinem ad plures res distinguitur a nobis in plures ideas ratione distinctas, ita potest species repræsentans res plures, licet in re una sit, ratione distingui in plures per habitudinem ad res repræsentatas. Hic autem de unitate reali agimus, non rationis. Tertio id declaratur ex eodem D. Thoma quia species est proximum intelligendi principium efliciens, sed duæ virtutes activæ diversorum effectuum, et ordinis inferioris possunt uniri in una virtute superiori, ut D. Thomas supra ponit exemplum in humana prudentia comparata ad particulares quasi prudentias animalium et 2. cont. Gent., cap. 98, id declarat per virtutes eminentiores causarum universalium: Nam species hæc (inquit) est universalis virtute ad modum formæ agentis in causa universali, quæ quanto fuerit universalior, eo ad plura se extendet, et efficacius producet. Sicut ergo in aliis virtutibus creatis hoc non repugnant, non est, cur in speciebus intelligibilibus impossibile cogitetur.

5. Secunda conclusio probatur auctor.

Intelligibiles Angelorum species sunt universales. Probatur ratione. Dico ergo secundo, Angelorum species intelligibiles universales esse. Ita docet D. Thomas, dicta q. 55, art. 3 et 2, contr. Gent., cap. 96 et 98, et in 2, d. 3, q. 3, art. 2, ubi Capreolus, q. 2, art. 1, concl. 7, et art. 3, ad argumenta contra illam, et Bonaventura, 2. p. distinctionis, art. 2, q. 1, ad 1, Ægidius, 2 p. distinctionis, q. 2, art. 2, dub. 3 et 4, Argentina, q. 2, art. 4, et omnes Thomista, ac moderni in citatis locis. Et tenuit Albertus, de quatuor coæquævis, 1, p., q. 5, art. 12. Et idem sentit Henricus, quodlib. 5, q. 14, ponens in Angelo unum habitum, qui sit principium cognoscendi omnia, nam illum esse speciem intelligibilem supra ostendimus. Probatur primo, quia hæc specierum universalitas non est impossibilis simpliciter, ut ostensum est, nec etiam excedit gradum perfectionis ordinis naturalis, quia tota illa perfectio unius speciei potest esse in entitate ordinis naturalis, quia nec ex objecto, nec ex modo, nec alio capite supernaturalitatem includit. Possunt ergo tales species universales esse connaturales alicui substantiæ creatæ intellectuali, ergo de facto tales species connaturales sunt Angelis creatis, ac subinde tales sunt species, quæ a principio illis infusæ fuere. Probatur consequentia, primo quia Angeli sunt in supremo gradu substantiarum intellectualium, et in illo habent magnam intelligendi efficaciam, et virtutem, ergo verisimile est, habere vim intelligendi superiorem, et quæ per unum principium plura valeat intelligere, quia virtus quo perfectior est, eo est simplicior, et magis unita. Secundo quia quod homines singula individua per singulas species cognoscant, provenit ex imperfectione, et ex modo acquirendi species per sensus : ergo cum Angeli sint superioris ordinis, et habeant altiorem modum obtinendi species, et possint facile universales species recipere, hoc est naturali eorum perfectioni ac excellentiæ sui luminis magis consentaneum : nam quæ in inferioribus divisa sunt, in superioribus inveniuntur unita. Tertio potest hoc confirmari solvendo argumenta in oppositum : nam ex illis constabit, nullam esse in hoc modo intelligendi repugnantiam, vel difficultatem, imo esse maxime consentaneum perfectioni intelligendi, quam in Angelis reperiri verisimillimum est ac proinde non esse illis denegandam.

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »