Obrázky na stránke
PDF
ePub

:

a rebus singularibus earum species accipere, oquendo de rebus naturalibus, ut jam a nobis ostensum est. Et ita ex hac parte non repugnat, Angeli species esse universales: imo inde ostenditur, id esse commodius, ne oporteat Angelum simul habere tot species distinctas, quot successive erunt individua substantiarum, et corporum a principio mundi usque ad finem. Quia vero aliquorum actuum internorum Angeli acquirunt species, ut credimus, ideo postea in particulari dicemus, quid de universalitate talium specierum sentiendum sit. Secundum argumentum speciem aliquam difficultatis haberet, si species intentionalis esset formalis similitudo rei, quam repræsentat non est autem ita, sed est tantum eminens principium, sed virtualis similitudo, quatenus vim habet effectricem cognitionis, per quam res, prout in se est, concipitur, et ideo nihil repugnat, ut species in se indivisibilis habeat superiorem, et universalem perfectionem, per quam possit expressam repræsentationem plurium rerum etiam inter se dissimilium efficere. Imo etiam potest efficere unum simplicem actum sibi adæquatum, qui omnes res illas intentionaliter, expresse, ac distincte repræsentet, quia res, quæ in se sunt distinctæ, et dissimiles, vel etiam oppositæ in verbo mentis eas repræsentante, nullam oppositionem habent, vel repugnantiam, quia ibi altiori modo continentur sicut in divinis ideis varia, et opposita repræsentantur sine oppositione, quam inter se habeant, prout in Deo sunt, hunc enim modum repræsentationis species universales imitantur.

7. Ad tertium.—Tribus modis adæquatum objectum unius speciei dici potest unum.-De primo modo sententia Scoti rejicitur. - Ad tertium de adæquatione objecti respondeo, posse unam speciem, etiamsi plura repræsentet, unum objectum adæquatum habere. Tribus autem modis potest concipi tale adæquatum objectum. Primo quod sit unum unitate reali in rerum natura existente. Secundo ut sit unum per formalem convenientiam omnium repræsentabilium per talem speciem in aliqua differentia, vel prædicato, seu gradu communi in genere entis, ut est unum genus, vel una species. Tertio per solam convenientiam in aliqua conditione, sub qua repræsentabiles sunt, vel cognoscibiles per eumdem actum res omnes, quæ per unam speciem repræsentantur. Primum modum videtur postulare Scotus in objecto cujuscumque speciei intelligibilis, quza ut una species sit principium cognoscen

di plura, necessarium putat, ut primo, ac per se, et adæquate unam rem repræsentet, quæ in se singularis sit, et virtute illa omnia contineat, quæ per talem speciem cognosci possunt. Et solum adhibet exemplum in essentia divina. Sed in hoc sensu negamus, talem unitatem objecti esse necessariam, quia neque ad unitatem potentiæ, vel habitus est necessaria talis unitas in objecto, et ubi invenitur illa unitas objecti, ut in essentia divina, non est unitas principii, quod per modum speciei intelligibilis sit principium cognoscendi plura, sed est unitas objecti primarii, in quo tantum in causa cætera cognoscuntur, quia creaturæ non cognoscuntur per divinitatem immediate, tanquam per medium incognitum, sed immediate cognoscitur ipsa ut objectum, et per illud tanquam per medium cognitum cætera cognoscuntur. Sicut etiamsi Angelus per speciem Solis potest plures proprietates, vel effectus Solis cognoscere, illa species si tantum repræsentat solem immediate, non est universalis in ratione speciei, etiamsi mediate ad plurium rerum cognitionem conferre possit.

8. Circa secundum modum sententia Cajetani et Ferrariensis. Secundum modum unitatis objecti adæquati videntur requirere ad unitatem speciei intelligibilis Cajetanus, dicto art. 3, § Ad objectionem autem contra conclusionem, et Ferrariensis 2, contra Gentes, cap. 98, post 3 concl., § Ad hujus evidentiam, ubi licet indefinite tantum dicere videatur, posse, seu non repugnare, hoc objectum adæquatum constari ex pluribus rebus, sen quidditatibus contentis sub aliquo uno communi quod sit primum et adæquatum objectum speciei, nihilominus videtur sentire speciem plura repræsentantem, non posse aliter esse unam, nisi aliquod commune illis pro objecto adæquato habeat. Infra vero § Ad evidentiam eorum, licet hunc modum defendat, alium statim tradendum etiam admittit.

9. Improbatur primo. - Mihi autem simpliciter dicendum videtur, hunc modum unitatis objecti ad unitatem speciei intelligibilis necessarium non esse, quod notavit Capreolus, dicto art. 3, ad 1, Scoti contra 7 conclus. Et probatur primo, quia species angelicæ, ut dictum est, non repræsentant per se primo naturam communem, sed individua: communes autem naturas solum quatenus in ipsis singularibus inveniuntur, seu quatenus ipsa individua prout inter se magis, vel minus similia sunt, repræsentant, ergo non respiciunt communem naturam ut adæquatum objectum,

sicut habitus per se primo adæquatum objectum respicit.

Improbatur secundo. Secundo quia alias species repræsentans plura individua unius specici, ipsam specificam naturam haberet pro objecto adæquato, et similiter species repræsentans plures quidditates specificas, genus earum ut objectum adæquatum respiceret. Consequens vel per se falsum est, vel saltem non est necessarium, quia alias species repræsentans plura individua, necessario repræsentaret omnia possibilia sub eadem specie, quia respiceret naturam specificam pro adæquato objecto, et consequenter omnia in illius potentia contenta, quia hoc est de ratione objecti adæquati: et simili modo species plurium naturarum sub uno genere, necessario esset species omnium essentiarum specificarum sub illo genere multiplicabilium, quia respiceret genus ut adæquatum objectum. Consequens autem est falsum, ut in superioribus sæpe dictum est, quia alias species hujusmodi necessario repræsentarent infinita individua, vel quidditates sub eadem specie, vel sub eodem genere multiplicabiles et species universales repræsentantes omnia singularia aliquando futura necessario repræsentarent omnia sub illis speciebus, vel generibus possibilia, quod supra improbatum

est.

tum quoddam actuale, sic enim consideratur in quadam parte illius scientiæ, et in aliis partibus considerantur differentiæ, vel modi specialiores sub eadem abstractione, seu ratione scibilis comprehensæ. In speciebus autem intelligibilibus universalibus Angelorum, ut dixi, non datur habitudo per se ad naturam communem, ut communis est, et ideo illa, ut sic, nec ad objectum partiale, nec ad adæquatum objectum speciei, non debet ex aliqua convenientia generica, vel specifica rerum spectari. 11. Tertius modus unitatis objecti explicatur et suadetur. - Tertius ergo modus præferendus est: et dicendum, adæquatum objectum unius speciei universalis esse collectionem, seu multitudinem talium rerum singularium per talem speciem repræsentabilium. Quæ quidem repræsentabilitas non est denominatio ab ipsa specie ut possibili, alias peteretur principium, et idem per idem explicaretur, nec designaretur unitas objecti, quæ in suo genere esset prior, quam speciei unitas: est ergo aliqua convenientia, vel propinquitas inter tales res, vel in modo essendi, vel aliqua hujusmodi conditione, ratione cujus aptæ sunt magis inter se uniri in unius speciei repræsentatione, quam cum aliis rebus. Ex qua convenientia non consurgit aliqua ratio communis repræsentabilis per talem speciem, quæ possit considerari ut objectum repræsentatum et adæquatum, sed consurgit una ratio, ob quam per eamdem speciem repræsentabiles sunt, quæ ratio sub qua solet appellari. Et ita ratio generalis assertionis est, quia ad unitatem potentiæ, vel habitus per se sufficit unitas ex parte objecti in aliqua ratione sub qua, licet in ratione, quæ attingitur, non intercedat. Sicut lumen, et albedo, verbi gratia, licet forte in una ratione communi in genere entis sensibilis ut quod non conveniant, ut in objecto adæquato visus comprehendatur, satis est, quod in modo multiplicandi species, seu immutandi potentiam conveniant, tanquam in ratione sub qua, quæ ad unitatem objecti visibilis adæquati constituendam sufficit. Idemque in sensu communi, et ejus objecto videre licet. Item in una scientia, quæ potest plures species sub una ratione scibilis contemplari, quamvis fortasse de communi genere non consideret. Item una qualitas altioris ordinis virtutem universalem habere solet ad plures qualitates inferiores faciendas, quas respicit suo modo tanquam adæquatum objectum, non propter convenientiam in genere, vel specie entis, sed propter aliquam aliam conditionem nobis sæpe igno

10. Improbatur tertio. - Tertio quia nulla est ratio, ob quam necessarium sit, ut objectum adæquatum speciei intelligibilis universalis sit aliqua ratio communis, seu universalis: tum quia species non est universalis, quia naturam universalem repræsentet, sed quia repræsentat plures res: tum etiam quia in propriis habitibus, seu potentiis non est semper id necessarium : nam visus, verbi gratia, objectum adæquatum habet, etiamsi fortasse non omnes qualitates visibiles in uno genere communi conveniant quod in sensu communi respectu omnium sensibilium certius est et habitus fidei est unus, et tamen non est necesse, ut omnia credibilia in una communi ratione entis conveniant, et in scientiis, verbi gratia, in philosophia sufficit, quod objecta in modo abstractionis conveniant. Quamvis enim interdum ratio generica, vel alia communis præcise, et secundum se consideretur in scientia, nihilominus necesse non est, ut sit objectum adæquatum, quin potius esse potest partiale objectum, si secundum suam præcisam rationem formalem, et actualem spectetur, sicut est in Metaphysica ratio entis præcisa, vel in Physica ratio entis mobilis, ut est tantum to

tam, ratione cujus servant peculiarem proportionem cum tali superiori qualitate, ut in illa virtute contineantur. Et propter eamdem rationem existimo non esse necessarium ad unitatem specici universalis, quod inter res, quas repræsentat, una sit principale objectum alias virtutes continens, quia talis species a nulla illarum per se spectata accipit unitatem, nec etiam est necessarium ex parte ipsarum rerum repræsentatum, quia non oportet, ut una ad alteram ordinetur, vel propter aliam repræsentetur, sed singula possunt per se primo, et propter se repræsentari, et ideo in ratione objecti potest inter eas esse qualitas, sive fortasse contingat in reipsa unam esse perfectiorem alia in entitate sua, vel in essentia, vel in individuo, si sunt plura individua æqualia, hoc enim ad unitatem speciei accidentarium

est.

12. Ad replicam factam in fine numeri secundi.-Atque ita in rigore ad ultimam replicam responsum est, quia non oportet, ut species intentionalis repræsentans plures naturas ejusdem speciei, vel generis, repræsentet omnes naturas sub potentia generis, vel specici contentas, quia potest solum repræsentare aliquas, quibus magis adaptatur propter aliquam conditionem, in qua illæ conveniunt, et ad rationem, sub qua sunt repræsentabiles, conducit. Neque oportet, ut species repræsentans naturam perfectiorem, repræsentet omnes possibiles minus perfectas, neque etiam, ut species repræsentans plura individua, repræsentet omnia æqualia, vel inferiora, quia nulla est inter hæc connexio, quæ necessaria esse videatur, quia plus requiritur ad repræsentandum omnes, quam aliquas, et quia inter aliquas potest esse aliqua propinquitas, vel similitudo, quæ ad veritatem speciei conferat. 13. Non implicat per unam speciem repræsentari infinita. At vero attingitur in illo argumento absoluta quæstio, an possit aliqua species angelica esse ita universalis, ut omnia individua multiplicabilia intra eamdem speciem, vel omnes quidditates multiplicabiles sub uno genere repræsentet. Et ratio dubitandi est, quia illa videntur multiplicabilia in infinitum, et non videtur una species posse repræsentare infinita simul. Respondeo breviter non esse inconveniens, unam speciem repræsentare infinitas naturas essentialiter distinctas sub aliquo genere, vel infinita individua ejusdem speciei, quia ad hoc non est repugnantia ex parte multitudinis repræsentare, quia in divina scientia repræsentantur infinita, et in

visione Dei creata, ut in superiori tomo, et in primo tomo tertiæ partis dictum est. Nec etiam. repugnantia ex parte speciei, quia ad hoc non requiritur perfectio infinita, nec supernaturalis, sed finita in altiori gradu, seu specie naturali potest sufficere, ut in simili explicavit D. Thomas, quæst. de Anima, art. 18, ad. 2, et quæst. de spir. cr., art. 6, ad. 8, et notant Capreolus supra, et Cajetanus, 3 p., quæst. 10, art. 3, et in allegatis locis explicuimus.

14. Duo modi quibus prædicta infinitorum repræsentatio astrui possit et judicium de illis. Duo alii modi in quibus non apparet absolute implicatio.-Potest autem hæc universalis repræsentatio infinita variis modis cogitari. Primo quia potest una intentionalis species repræsentare multitudinem quamdam naturarum contentam inter duos terminos maximum et minimum in perfectione, inter quos sint multiplicabiles naturæ media in infinitum per majorem, et minorem accessum ad extrema, inter se distinctæ vel specie, vel numero. Secundo intelligi potest illa multitudo naturarum, ut in ea detur aliqua natura maxime perfecta, ex parte vero alterius extremi multiplicetur in infinitum secundum naturas essentialiter diversas, et in infinitum minus, et minus perfectas. Et hi duo modi faciliores sunt ex parte excellentiæ, seu perfectionis speciei: nam cum in utroque modo habeat terminum maximum, et finitum in tota multitudine, quam repræsentat, erit finitæ perfectionis intensivæ, licet multitudo repræsentata infinita sit. Non est tamen certum, quod versus imperfectum terminum illa multiplicatio in infinitum producatur, et magis dubium est, an inter duos terminos finitos possint multiplicari mediæ naturæ in infinitum, de quo alias. Tertio modo intelligi potest illa multitudo infinita habens certum terminum ex inferiori parte et versus superiorem partem in infinitum crescens sine termino maxime perfecto, sed in infinitum ad alium perfectiorem, et perfectiorem progrediens. Ac denique intelligi potest multitudo in infinitum ascendens et descendens ex utraque parte, ut in gradu angelico facile intelligi potest. Et in his modis facilius intelligitur multiplicatio infinita, præsertim ascendendo. Sed difficilior esse videtur repræsentatio illius multitudinis per speciem finitam, cum in objecto nullus sit terminus perfectionis finitæ. Nihilominus tamen non video claram repugnantiam in hoc, quod tota illa multitudo per unam speciem repræsentetur. Quia totum illud objectum simpliciter finitum

est, ergo per finitam speciem repræsentari potest. Item quia species finita potest repræsentare Deum, prout est in se quod multo plus est, quam illam multitudinem repræsentare. Item quia non oportet, ut talis species per infinitos gradus augeatur, ut in argumento objiciebatur, sed sufficit, ut sit indivisibilis entitas superioris naturæ et eminentioris entitatis, licet in illo gradu finita sit.

15. De potentia tamen ordinaria aliter sentiendum.-Nihilominus tamen addo, inter species connaturales Angelorum non dari, nec naturaliter dari posse speciem, quæ repræsentet multitudinem infinitam non terminatam ad aliquod extremum finitum, et in illo ordine summe perfectum. Declaratur, et probatur, quia nullus Angelus cognoscit se, vel superiorem Angelum per universalem speciem, quia se cognoscit per suam essentiam, tanquam per speciem sibi adæquatam respectu illius actus, quo se cognoscit, et comprehendit. Et consequenti ratione quemlibet superiorem Angelum cognoscit per singulares species, unumquemque videlicet per propriam, et particularem: quia superior Angelus respectu inferioris est objectum excedens aliquo modo virtutem ejus, et ideo tam actus, quam species repræsentans unum Angelum superiorem, sunt adæquata virtuti Angeli inferioris, ac propterea respectu superiorum non dantur inferiori Angelo universales species sed particulares. Quæ ratio etiam de æqualibus probat, ut statim amplius exponam. Hinc ergo fit, ut species universales Angelorum semper habeant terminum, ascendendo in perfectione rerum, quas repræsentant, quia si species universalis repræsentat. Angelos, vel solos, vel cum aliis rebus, omnes erunt minus perfecti, quam ipse Angelus, cujus sunt species; si vero repræsentet res alias inferiores Angelis, etiamsi infinitas syncathegotematice repræsentet, omnes continebuntur infra totum ordinem angelicum et infra infimum Angelum, ergo nunquam potest species intelligibilis connaturalis Angelo repræsentare infinitam rerum multitudinem ascendendo in infinitum simpliciter in gradu perfectionis, sed solum quatenus sub certo aliquo termino tantæ perfectionis procedi potest in infinitum, vel in individuis æque perfectis, vel in speciebus inæqualibus, et semper minus perfectis versus infimum gradum.

[blocks in formation]

species universales, an necessarium sit omnes ejus species esse universales, vel possit simul aliquas particulares habere: et si in hoc est aliqua varietas, quæ ratio illius reddenda, seu quæ regula in ea servanda sit. Respondeo breviter, inter species Angelorum quasdam esse naturaliter inditas, quæ res ordinis naturalis repræsentant, alias esse acquisitas per actionem creati objecti, quæ internos, et liberos actus mentis repræsentant, aliæ vero esse possunt species supernaturalis ordinis divinitus supra debitum naturæ infusæ, et res supernaturales repræsentantes. Hic de primis tantum agimus, et in eis regula tacta in universum veravidetur, scilicet, unumquemque Angelum, qui per universales species cognoscit, habere illas de omnibus inferioribus rebus, et de solis illis: nam res æquales, et superiores per particulares species cognoscit. Ratio prioris partis affirmantis est, quia supposita capacitate universalium specierum, eadem est ratio universalitatis earum respectu omnium rerum inferiorum ; ergo omnes cognoscit Angelus per universales species. Consequentia est clara, quia non est constituenda diversitas sine fundamento. Antecedens autem probatur, quia ratio universalitatis talium specierum est excellentia virtutis intellectivæ Angeli respectu inferiorum objectorum, ut dictum est. At hæc ratio in omnibus locum habet, ergo. Probatur minor, quia nulla species repræsentans unam tantum rem inferiorem est adæquata lumini intellectus superioris Angeli, ergo omnes tales species infunduntur Angelo universales, id est, res plures simul repræsentantes. At vero pars altera negativa, seu exclusiva in fine superioris capitis probata est, et ex contraria ratione facile ostenditur, quia sicut propria essentia Angeli est quasi particularis species ad cognoscendum seipsum, quia illud objectum est quasi adæquatum tali potentiæ, ita quilibet Angelus camdem servat proportionem æqualitatis ad intellectum alterius Angeli sibi æqualis, si illum habet, ergo unumquemque Angelum talem congnoscit alius Angelus per particularem speciem ejus, et a fortiori de quolibet perfectiori Angelo idem concluditur. Et ita ratio differentiæ inter utramque partem in promptu est, quia repræsentatio, et cognitio unius rei perfectioris ordinis, vel speciei, æquivalet pluribus inferioribus, seu minus perfectis, et ideo species particularis rei majoris, vel æqualis perfectionis cum ipso Angelo cognoscente æquivalet, vel excedit speciem universalem rerum inferiorum, ideoque licet de inferioribus

universales species recipiat, de superioribus, vel æqualibus particulares accipit. De speciebus etiam actuum liberorum, vel internorum, quas Angelus ab ipsis rebus cognitis acquirit, credimus species esse particulares, sicut de speciebus actuum præteritorum supra diximus, et de cogitationibus cordium infra dicemus. Quid autem de speciebus supernaturalium rerum ordinis gratiæ dicendum sit, infra tractando de illarum rerum cognitione videbimus.

CAPUT XV.

perioribus vidimus. Verumtamen et sine fundamento potuit talem habitum, ut supra ostensum est, et non minus gratis in illius universalitate omnes Angelos æquales facit, imo etiam contra rationem, ut proxime videbimus. 2. Quid sentiat Vasquez in proposita quæstione. His ergo omnibus omissis, inter eos, qui universales species Angelis tribuunt, nullum theologum invenio, qui absolute negaverit, perfectiores Angelos per universaliores species intelligere. Solus Vasquez, 1 p., d. 203, quamvis absolute species neget, tamen ex hypothesi, illis positis, dicit, non posse cum fun

UTRUM ANGELI QUO SUPERIORES, EO PER SPECIES damento affirmari, perfectiores Angelos per

UNIVERSALIORES INTELLIGANT.

1. In qua opinione procedat quæstio.Quæstio hæc non videtur habere locum in opinione eorum, qui Angelos per species intelligere negant, quia si species non habent, nec magis, nec minus universales illas habebunt. Quamvis autem hoc ita sit, similis quæstio in ea opinione tractari potest de specie expressa, seu de actu intelligendi, videlicet, an unus Angelus per unum actum, verbum, aut speciem expressam plura cognoscat, seu repræsentet, quam alius. Nam quoad hoc eadem est difficultas, præsertim quia infra ostendemus, de specie impressa, et actu in hoc esse cum proportione loquendum. Potius ergo omittendi sunt auctores, qui negant absolute species universales in Angelis, nam hi consequenter, et a fortiori negant species et actus magis, vel minus universales, sed quia ex eodem fundamento procedunt, non est, quod cum illis amplius disputemus. Deinde omittendi sunt, qui tantum ponunt in Angelis species a rebus acceptas: nam illi etiam in hoc pares faciunt omnes Angelos, et consequenter non admittunt in eis discrimen in specierum universalitate. Loquor autem de his, qui tantum species acquisitas ponunt: nam si qui ponunt acquisitas species singularium materialium, et de naturis universalibus ponunt species infusas, si in istis admittant universalitatem in repræsentando plures naturas, consequenter etiam poterunt illis speciebus tribuere universalitatem majorem, vel minorem pro diversitate perfectionis Angelorum, quibus infunduntur. Tertio prætermittenda est opinio Henrici, qui per contrarium extremum dixit, omnes Angelos cuncta intelligere per unam speciem æque universalem, vel potius universalissimam, talis enim est habitus scientialis, quem ille posuit in omnibus Angelis, ut in su

universaliores species intelligere. Quia etiamsi in hoc non possit repugnantia ostendi, ut ipse etiam concedit, non satis hoc est, ut asseramus, ita esse, quia non repugnat, nisi aliqua positiva ratione id ostendamus. Hic autem, ait, non solum non possumus ratione certa aliquid de hac varietate universalium specierum affirmare, verum nec probabili conjectura aliquid determinate judicare. Fundatur, quia licet ex majori et minori perfectione naturæ angelicæ inferatur major et minor perfectio in speciebus, non tamen sequitur quod hæc inæqualitas perfectionis in speciebus intentionalibus posita sit in majori vel minori universalitate, quia potest illa inæqualitas esse in meliori et perfectiori modo res easdem repræsentandi. Imo etiamsi istæ species infundantur a Deo, ait ab ejus voluntate pendere, quod magis vel minus perfectas species diversis Angelis infuderit, quia cum æquali specie posset perfectior Angelus perfectius intelligere.

3. Refellitur.-Sed hic auctor imprimis non loquitur consequenter, et ad hominem possumus contra illum argumentari, quia in superiori disputatione dixit, suppositis speciebus, non esse negandas Angelis universales species, quia possibiles sunt sine contradictione. Quod si fieri possunt (inquit) id, quod najoris perfectionis est, Angelo denegari non debet, ita ut quo perfectiores Angeli sint, per pauciores species intelligant. Quibus in verbis expresse affirmat non solum universalitatem specierum, sed etiam in illa varietatem cum proportione ad perfectionem naturæ angelicæ esse admittendam, si non repugnet, quæ est communis sententia, ut videbimus: cur ergo gravissimis theologis tribuit, quod sine probabili conjectura locuti sunt, vel quomodo ipse affirmare ausus est, quod nec probabili ratione conjectari posse postea dixit? Deinde supposita non repugnantia talium specierum magis et minus

« PredošláPokračovať »