Obrázky na stránke
PDF
ePub

objecto intellectus aliquo modo comprehenditur. Ob hanc ergo rationem optime in hunc locum cadit disputatio de DEC ut ab Angelo naturaliter cognoscibili, postquam de aliis objectis naturalibus dictum est, et prius quam de liberis, et supernaturalibus dicamus. Circa Deum autem distinguendi sunt duo modi cognoscendi, supra tractati, scilicet, directe, et per solum medium incognitum, quale est species, vel indirecte, seu per aliud medium cognitum, et de hoc posteriori modo dicemus capite sequenti. Nunc de priori breviter dicendum est, supponimusque ex fidei doctrina, Angelos non posse naturaliter videre Deum sicuti est, visione clara, et intuitiva, illa enim nemini, nisi per gratiam communicatur, ut in superiori tomo dictum est. Ad illam ergo visionem eliciendam certum est, non habuisse Angelos connaturalem speciem Dei, sed an habuerint illam ad aliud genus naturalis cognitionis Dei minus perfectæ, sed tamen directa et immediatæ, hoc controvertitur. Supponimus autem cognitionem Dei immediatam per speciem ejus non posse esse, nisi per speciem propriam Dei, per quam quidditative, ut in se est, cognoscatur: tum quia omnis alia cognitio est vel confusa, vel per negationem, vel connotationem, seu analogiam ad aliud, et ideo esse non potest, nisi per medium cognitum et speciem ejus, vel aliquam ad instar ejus formatam, quæ proinde supponit cognitionem ejusdem medii, et per illud tendit in Deum: tum etiam quia per speciem non potest haberi certa, et evidens cognitio, nisi per illam res proprio conceptu, et prout in se est, cognoscatur: nam inde tantum oritur evidentia rei, quando non est per causam, vel effectum. Hic autem agimus de cognitione naturali Dei certa, et evidente, ergo ut sit immediata ex vi solius speciei, oportet, ut per illam speciem cognoscatur Deus proprio, et quidditativo conceptu, et de tali specie est quæstio, an sit Angelis connaturalis, et ideo a principio eis indita fuerit.

2. Prima sententia affirmans.-Prima opinio affirmat, omnes Angelos in via habuisse speciem propriam Dei, per quam illum in se, et immediate, ac proprio conceptu cognoscere potuerunt. Ita sentit Scotus, in 2, d. 3, q. 9, et in 4, d. 49, q. 11. Quibus locis illam speciem vocat et naturalem, quia est principium cognitionis naturalis, et supernaturalem, quia a Deo libere infunditur, nec potest aliter comparari, quod est dicere esse naturalem quoad substantiam, supernaturalem autem quoad

modum. Verumtamen si in substantia naturalis est, quia Angelus est in potentia naturali ad illam, et quia complet cum intellectu Angeli potentiam activam naturalem ejusdem cognitionis Dei naturalis, profecto simpliciter, et omnimodo naturalis est. Quia quod a solo Deo fiat libere, non satis est, ut supernaturalis quoad modum dicatur, tum quia non habet alium modum magis connaturalem, quo fieri possit, tum etiam quia Deus facit illam ita exigente Angeli natura, tum denique quia alias etiam generatio hominis ratione creationis animæ, supernaturalis dicenda esset. Quamvis autem hoc ad usum vocis pertinere videatur, ad intelligendos auctores, et discernendas opiniones est necessarium: nam Scotum sequitur aperte Bassolus in 2, d. 3, quæst. 3, art. 2, § Contra istam; et tamen in modo loquendi ait, non posse Angelum cognoscere naturaliter Deum per speciem, et nihilominus id posse per speciem supernaturaliter impressam, et deinde supernaturalitatem non aliter, quam Scotus declarat, ac tandem fatetur, per talem speciem semel acceptam Angelum naturaliter cognoscere Deum, sicut est, abstractive: nam quod hæc duo non repugnent, ipse late defendit in quæst. 1 Prologi, art. 2, et idem tenet Major in 2, d. 3, quæst. 2, et nihil distinguit de naturali, et supernaturali, insinuat tamen eumdem sensum in solut., ad 5. Inclinat Marsilius in 2, quæst. 7, a 1, in 2 cjus p., concl. 8. Item Ochamus ibi quæst. 14 et 15, et quæst. 1 Prologi, art. 5, in principio, et ad dub. 9, et 10, et ibi Aliacensis, quæst. 1, art. 2, Gabriel, quæst. 1, art. 3, et 2, d. 3, quæst. 2, art. 3, in 2, illius p. concl. 3, qui de possibili loquuntur, asserendo, de facto vero dubitando, quia non putant esse modum omnino naturalem, in quo etiam cum dicta ambiguitate loquuntur.

3. Fundamentum superioris sententiæ. Fundamentum hujus sententiæ est, quia non repugnat dari hujusmodi speciem Dei propriam, quæ sit principium cognoscendi illius essentiam abstractive, et talis cognitio non excedit vires naturales Angelorum, si eis talis species detur, ergo data est illis. Consequentia clara est ex superius dictis, quia connaturale est Angelo habere species omnium rerum, quas naturaliter potest cognoscere, et ad omnes actus cognitionis naturali suo lumini in proportionatos. Antecedens vero quoad priorem partem probatur primo, quia notitia abstractiva non includit intuitivam, sed ab illa prescendit, ergo potest esse sine illa, ergo potest dari species repræsentans Deum abstractive

et non intuitive. Nec repugnabit habere prius talem cognitionem Dei, quam visionem, quia licet ordine executionis cognitio abstractiva supponat intuitivam, quando ab illa ducit originem, tamen quando principium cognitionis abstractivæ aliunde infunditur, non oportet, ut intuitiva cognitio præcedat. Altera vero pars ejusdem antecedentis non probatur a Scoto, sed supponitur ut clara: nam sola visio intuitiva Dei excedit vires naturales creaturæ, de cognitione autem abstractiva non est cur facultatem naturalem Angeli excedat. Denique allegat Scotus, Augustinus, 4 de Genesi, et aliis locis, ubi de cognitione matutina Angelorum tractat, et tribui illam omnibus Angelis ante lapsum, unde fit, non potuisse illam ponere in sola visione intuitiva Dei, quia hæc non fuit in omnibus Angelis : ergo non potuit esse nisi hæc cognitio Dei abstractiva per propriam speciem.

[ocr errors]

[ocr errors]

4. Vera sententia negans probatur auctoritate.— Probatur etiam ratione. — Cognitio Dei quidditatira semper est supernaturalis. Et intuitiva. Intuitica Dei cognitio nihil addit quidditativæ ipsius cognitioni. — Dicendum nihilominus est, Angelis non esse connaturalem hanc Dei speciem, nec illis esse in principio datam, et consequenter non habuisse propriam, et quidditativam cognitionem essentia Dei. Hæc est sententia D. Thomæ, 1 p., q. 56, artic. 2, quam ibi Cajetanus, et omnes Thomistæ sequuntur, et idem sentit Alensis, 2 p., q. 24, memb. 1, tenet Capreolus, in 2, d. 3, q. 3, art. 1, concl. 6 et art. 3, ad argumentum contra illam, et ibi Ægidius, et alii frequentius. Idem sumitur ex Durando, q. 3 Prologi, num. 7, ubi opinionem Scoti impugnat. Et eamdem satis indicat Henricus, quodl. 4, q. 9, potestque attribui Augustinus, lib. 2 Gen., ad litt., c. 8, quatenus species creaturarum dicit fuisse inditas Angelis a principio: de specie autem creatoris nunquam meminit. Hanc etiam assertionem probavi, lib. 1 de Trinit., cap. 11, ubi propriam rationem a priori hujus resolutionis attigi, nimirum, quia cognitio quidditativa Dei est supernaturalis quoad substantiam, ita ut non possit esse connaturalis intellectui creabili, nedum Angelis jam creatis, ergo species, quæ sit talis cognitionis principium, est ejusdem supernaturalis ordinis, ac subinde non potest esse connaturalis Angelis. Consequentia est optima, quia actus primus, et secundus ejusdem ordinis sunt: nam servant inter se proportionem, tum etiam quia actus Frimus propter secundum datur. Unde si se

cundus non est naturæ debitus, nec primus esse potest. Antecedens vero probatur, quia visio intuitiva Dei est actus supernaturalis tam Angelis, quam hominibus, ut est certum, et probatum in superiori tomo, tract. 2, lib. 2, cap. 7 et 8, juncto cap. 18. Sed cognitio Dei quidditativa non potest esse nisi intuitiva, ergo etiam talis cognitio est supernaturalis Angelo. Probatur minor, quia per cognitionem quidditativam necessario cognoscitur Deus ut ens actu existens, imo ut necessario existens, ergo videtur intuitive. Antecedens probatur, quia per cognitionem quidditativam cujuscumque. rei cognoscuntur omnia illa prædicata, quæ sunt de essentia rei cognitæ, et maxime illa, in quibus ab aliis distinguitur: sed de essentia Dei est actu existere, qui essentialiter ens necessarium, seu a se, ut aliis locis late probatum est, ergo si cognitio Dei est quidditativa, necessario ostendit illum actum existentem. Et declaratur, quia cognoscens Deum quidditative, necessario cognoscit, illum esse sapientem, sed non minus est de essentia DEI esse existentem, seu actu ens, quam esse sapientem, ergo eadem necessitate cognoscitur Deus existens, per eamdem quidditativam cognitionem. Idemque argumentum ex quolibet alio attributo Dei sumi potest. Prima vero consequentia probatur, quia visio intuitiva solum addit quidditativæ in creaturis, ut terminetur ad rem existentem, ut existens est, sed hoc includit formaliter, et essentialiter cognitio quidditativa Dei, ergo necessario est intuitiva. Atque ita respectu Dei cognitio intuitiva nihil addit quidditativæ, sed explicat quid in illa necessario includatur.

5. Effugium. - Destruitur. - Responderi potest ex Scoto, cognitionem intuitivam non solum addere, quod sit rei existentis, sed etiam quod sit rei præsentis, possum enim cognoscere rem alibi existentem, quam ergo non intueor, quia præsens non est. Sic ergo ait posse Angelum cognoscere Deum, ut in se est, et ut actu existentem, non tamen videre præsentem, ac proinde nec illum intueri. Verumtamen ne divertamus ad quaestionem generalem de conditionibus ad intuitivam cognitionem requisitis, loquendum est de sola cognitione Dei, et respectu illius dicimus, idem argumentum procedere de illa conditione. Nam præsentia illa non potest intelligi nisi vel secundum tempus, vel secundum localem propinquitatem. Adde tertio sine interjecto impedimento, quod rem cognitam occultet: sed omnibus his modis cognitio quidditativa Dei necessario est rei præsentis. Primo secundum existentiam, et du

rationem, quia necessario cognoscitur Deus, ut actu existens, et ut æternus, et consequenter ut nunc durans, et coexistens cognitioni sui. In hoc autem consistit præsentia secundum tempus, seu durationem, ut per se patet. Secunda præsentia secundum locum, si includat propinquitatem localem, ad sensum pertinet, in intellectu vero non est necessaria ad intuitivam cognitionem, ut infra de Angelis ostendemus. Verumtamen licet admittatur, etiam illa deesse non potest in cognitione quidditativa Dei, quia ipse non potest esse distans secundum essentiam vel substantiam ab aliqua re creata, ergo nec ab Angelo illum cognoscente, ergo ex hac parte non cognoscet illum, ut absentem, sed ut præsentem. Item ratio facta de existentia, fieri potest de præsentia. Quia per cognitionem quidditativam necessario cognoscitur de Deo, quod sit immensus, et ubique, quia hoc est de essentia Dei, ergo necessario cognoscitur Deus, ut præsens. Tertia vero conditio ad præsentiam necessaria nullo modo deficere potest in cognitione intellectuali, si supponitur esse cognitio rei existentis, et præsentis, seu indistantis, prout in se est: quia impossibile est tali cognitione supposita, objectum, aut existentiam ejus, vel præsentiam occultari. Tum quia quando aliqua res inter objectum, et potentiam interposita occultat objectum, impedit cognitionem, ergo e contrario si cognitio non impeditur, nec impediri potest per rem interpositam, nec intuitiva cognitio impediri potest. Tum etiam quia genus illud impedimenti solum habet locum, quando cognitio fit per medium, accipiendo nimirum speciem ab ipso objecto per interpositum medium, ut in visu, vel auditu, etc., cognitio autem intellectualis pura, ut angelica, non fit per tale medium, et maxime respectu objecti immaterialis, ergo in cognitione mere intellectuali non habet locum tale genus impedimenti. Ut, verbi gratia, quia Angelus videre potest, ut nunc supponimus, quæ in locis distantibus existunt, licet in mediis locis sint aliæ res, vel corpora cujuscumque conditionis interposita, intuitionem rei distantis impedire non poterunt, quia illa cognitio non fit per medium, et per illam videtur res, ut existens in tali loco, et tali modo cum cæteris conditionibus existentiæ, et ita corpora interjecta non obstant, quominus res videatur, ut præsens intellectualiter licet materialiter (ut sic dicam) præsens non sit. Ergo nullo modo potest cognito Dei quidditativa, per quam cognoscitur ut existens, et immensus, ac subinde realiter præsens, propter im

pedimentum aliquod non esse intuitiva visio. Et hæc possunt a fortiori confirmari ex eo, quod supra diximus, licet res creatæ non habeant ex se, et ex intrinseca necessitate existentiam, nihilominus si supponantur existentes, et per propriam speciem cognoscantur ut in se sunt, non posse illam cognitionem non esse intuitivam.

6. Confirmatur tandem prædicta vera sententia a posteriori. - Divina essentia sine personis intuitive cognosci nequit.—Potest tandem a posteriori confirmari assertio, quia si Angelus per naturalem speciem, et cognitionem possit cognoscere Deum quidditative, posset etiam naturaliter cognoscere, essentiam divinam esse in tribus personis, et de facto cognoscendo Deum per talem speciem, consequenter etiam cognovisset Trinitatis mysterium. Consequens non videtur admittendum, ergo. Ad hoc respondet Major, negando sequelam, quia non est necesse, ut qui cognoscit rem aliquam, cognoscat omnia, quæ sunt illi rei intrinseca, sive abstractive, inquit, sive intuitive illam cognoscat. Sub intelligit autem Trinitatem solum esse intrinsecam divinæ essentiæ, et ideo non sequi, cognita essentia, cognosci Trinitatem. Addit etiam, se non loqui de cognitione actuali, sed de specie, et potentia efficiendi talem cognitionem. Sed hoc ultimum parum refert, quia tota difficultas est de potestate completa per speciem, nam illa supposita, in voluntate Angeli est actum ejus habere, et si a principio talem speciem habuit, verisimilius est etiam actum habuisse. De primo autem puncto alibi ostensum est, non posse divinam essentiam sine personis intuitive videri. Unde cum ostensum sit, non posse esse cognitionem quidditativam essentiæ divinæ, quin sit intuitiva, consequenter concluditur, per talem cognitionem videri ętiam personas. Deinde directe etiam potest demonstrari prima sequela, quia esse communicabilem tribus personis est de essentia divinæ naturæ, sed per cognitionem quidditativam cognoscitur quidquid est essentiale, ergo per talem actum cognoscitur divina essentia, ut communicabilis multis, et ipsamet communicabilitas quidditative cognoscitur, qualis, et quanta sit, et consequenter quod sit ad tres personas. Imo cum in Deo nihil sit potentiale, non cognoscetur ut potentialis, sed ut actualis communicatio,quam sine personis concipere nemo potest. Hoc autem totum tribuere Angelo, ut illi connaturale, absurdissimum est. Quid enim amplius per beatificam visionem in Deo cognoscitur, ex his

maxime, quæ intra ipsum formaliter sunt? Aut cur talis cognitio non beatificaret Angelum, et in Dei amorem voluntatem ejus ex necessitate induceret, eamque impeccabilem redderet? esse ergo Angelus per talem cognitionem, ac subinde per naturam beatus, quod dici non potest.

7. Respondetur contraria sententiæ fundamento.-Ad fundamentum ergo contrariæ sententiæ imprimis dicimus, in quæstione versari, an species creata Dei prout est in se, sit possibilis: nam Thomista negant esse possibilem, qui idem dicent de specie, qua Deus quidditative cognoscatur, quia non potest esse principium talis cognitionis, quin sit principium intuitivæ visionis. Unde si quæ sunt rationes suadentes, unam speciem non esse possibilem, eædem ad alteram, si altera dicenda est, applicari possunt, quod sane in ea sententia consequenter dictum est. Ego vero absolute loquendo, non censeo impossibile infundi speciem qua Deus quidditative cognoscatur. Dico tamen esse impossibile infundi speciem, quæ sit principium quidditative cognitionis Dei, et non intuitiva. Imo etiam alterius Angeli, seu objecti creari dico esse impossibilem speciem, quæ sufficiat ad illud quidditative cognoscendum, et non ad illum intuitive videndum, si tale objectum, seu Angelus in reipsa supponatur existens, ut ex dictis de modo, quo Angelus intuetur res existentes per innatas species, manifestum est. In Deo autem nulla est necessaria hypothesis, quia actualis existentia in ipsa DEI essentia quidditative includitur. Quapropter sicut species, quæ sit principium videndi intuitive Deum, non potest esse naturalis, nec proportionata lumini naturali Angeli, nisi per lumen gloriæ clevetur, ita nec illa species, qua Deus quidditative, et prout in se essentialiter est, cognoscatur. Et inde respondetur facile ad probationem in argumento inductam, quod licet in aliis objectis creatis abstractiva cognitio possit præscindere ab intuitiva, in Deo, non potest propter specialem rationem, quam in hoc habet, quod est objectum existens essentialiter. Ad testimonium autem Augustini de cognitione matutina respondemus, apud Augustinum non distingui a visione clara, et intuitiva Dei, ut in sequenti tractatu videbimus, et ibi exponemus, quomodo Augustinus cognitionem matutinam omnibus Angelis tribuerit, de quo etiam in libro quinto hujus tractatus dicemus.

CAPUT XVIII.

UTRUM ANGELUS PER SUAM SUBSTANTIAM NATURALITER DEUM COGNOSCAT.

1. Duplex cognoscendi medium.-Supponitur in hoc titulo quod supra dictum jam est, Angelum posse naturaliter cognoscere Deum, ac subinde per aliquod medium: quia cognitio, quæ non fit per ipsam substantiam, vel speciem rei cognita, sine aliquo medio cognito non fit. Nam (ut sæpe dixi) duplex est medium cognoscendi, scilicet incognitum, quod est species, et cognitum, quod ad causam vel effectum reducitur, ut nunc alia extrinseca media relinquamus. Et medium quidem incognitum semper necessarium est, quia sine aliqua specie non potest fieri cognitio. Est tamen differentia, quod quando cognitio immediate est de ipsa re in seipsa sine alio medio cognitio, fit per propriam speciem objecti cogniti, vel per essentiam ejus unitam potentiæ per modum speciei: quando vero res cognoscitur per aliud medium cognitum, tunc cognoscitur per speciem alienam, utique ipsius medii: cum ergo ostensum sit, Angelum non cognoscere Deum naturaliter per propriam speciem ipsiusmet Dei, relinquitur, solum posse illum cognoscere per speciem alienam, utique per speciem illius rei, quæ est medium cognitum, per quod Deus cognoscitur: vel per propriam essentiam Angeli cognoscentis. Prius ergo de essentia ipsius Angeli, postea de aliis mediis, tandemque de comparatione dicemus.

2. Resolutio affirmans. - Dubium de modo hujus resolutionis. — Sententia statuens Angelum cognoscere per propriam substantiam Deum tanquam per medium non cognitum.-Primum igitur certum est unumquemque Angelum per suam substantiam, per quam seipsum cognoscit, cognoscere etiam Deum. Ita docet D. Thomas, q. 6, 56, art. 3, et contra Gent., cap. 98, et interpretes eisdem locis, quos statim referam. De modo autem, quo Angelus Deum cognoscit per suam substantiam, sunt tria dubia. Primum quod in hoc capite tractamus, est, utrum Angelus immediate per suam substantiam cognoscat Deum, vel tantum media cognitione sui. Cum enim sit certum, Angelum per suam substantiam cognoscere seipsum et Deum, difficultas est, an cognitio sui et Dei, se habeant tantum quasi concomitanter, vel habeant ordinem per se, ita ut cognitio sui sit via ad cognoscendum Deum. Priorem modum sequi videntur Capreolus ubi supra in probatione

conclusionis, et clarius in responsione ad primum Scoti contra 6 concl., et expressius Ferrariensis, dicto cap. 98, in secunda ejus parte, § Ad ejus evidentiam, 1 et 2. Qui non negant, posse Angelum cognoscere Deum per suam essentiam, ut per medium cognitum, sed dicunt, non tantum illo modo, sed etiam immediate tanquam per speciem licet inadæquatam et imperfectam. Hos sequitur Cumelius, dicto art. 3, licet obscurissime loquatur, et citat etiam Cajetanum, dicto art. 3, sed id non dicit clare, licet respondendo ad 2 Scoti id indicet, nisi exponatur modo infra dicendo. Indicat Alensis, 2 part., quæst. 24, memb. 1, quatenus distinguit cognitionem Dei per substantiam tanquam per imaginem Dei, a cognitione Dei per effectus. Allegatur etiam Henricus, sed sine causa. Fundamentum esse potest, quia Angelus est quædam similitudo Dei, licet imperfecta, impressa a Deo, ergo habet rationem speciei res pectu Dei.

3. Pars negans.-Prima assertio.-Probatur ratione.-Prioris sententiæ auctores quid respondeant.-Contraria sententia sumitur ex Bonaventura, in 2, d. 3, 2 p., art. 2, q. 2, ad 4 et 6, et Richardo, d. 4, art. 1, q. 1 et 2; Bassolo, d. 3, q. 3, art. 2, concl. 1 ; et sequuntur ex modernis Vasquez, Molina et Pesantius. Potest autem controversia esse de modo loquendi in uno sensu, et in alio de re, et in priori non oportet contendere, sed veritatem explicare, in posteriori autem hæc posterior sententia præferenda est. Utrumque breviter declaro. Nam imprimis assero, non posse Angelum cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per principium directe cognoscendi Deum ut immediatum objectum, præciso omni medio cognito: atque in hoc sensu non posse dici, Angelum cognoscere Deum per suam substantiam, ut per speciem, vel per medium incognitum. Hoc est, quod posterior sententia intendit. Et probatur, quia non potest Angelus cognoscere Deum per suam substantiam, non cognoscendo seipsum, itaque si per impossibile Angelus non se cognosceret, non posset per suam substantiam cognoscere Deum, ergo signum est essentiam Angeli per se tantum spectatam non esse principium cognoscendi Deum, sed solum ut cognitam. Antecedens videtur per se notum, nec a Doctoribus prioris sententiæ aperte negatur. Videntur tamen negare illationem, et tacite ad consequentiam respondere, ex illo antecedenti solum sequi, utramque cognitionem sui, et Dei simul necessario fieri ab Angelo per suam es

sentiam, non quia illa essentia solum, ut cognita, sit ratio cognoscendi Deum, sed quia simul est ratio cognoscendi se, et Deum, et se quodammodo propinquius, et cum majori proportione. Et ideo non posse quidem Angelum naturaliter uti (ut sic dicam) sua essentia, ut principio ad cognitionem Dei eliciendam, quin simul eliciat cognitionem sui, nihilominus tamen non uno tantum modo esse rationem cognoscendi Deum, scilicet, ut medium cognitum, sed etiam ut rationem cognoscendi per se sufficientem.

4. Improbantur tamen.-Verumtamen etiam in hoc sensu non placet illa sententia, et potest urgeri consequentia, quia non solum naturaliter, verum etiam nec supernaturaliter est separabilis cognitio Dei per substantiam Angeli a cognitione ipsius Angeli, sed essentialiter pendet ab illa, seu illam includit: ergo signum est, Angeli substantiam non esse principium immediatum cognoscendi Deum, sed solum quatenus primo est ratio cognoscendi seipsum. Consequentia videtur clara, quia sola concomitantia non sufficeret inducere necessitatem etiam in ordine ad potentiam Dei, imo etiam naturaliter gratis asseritur, et sine fundamento. Antecedens autem probatur primo, quia non potest Angelus per suam substantiam immediate formare aliquem conceptum Dei, si seipsum non concipiat. Aut enim ille conceptus Dei esset proprius illius, ut est in se, et hoc nemo dicit, et a fortiori improbatur ex dictis in capite præcedenti, vel cognoscitur Deus conceptu connotativo, et talis conceptus necessario supponit conceptum Angeli, ad cujus instar Deus concipiatur, ergo est ordo per se, et omnino necessarius inter illa duo objecta, ut per essentiam Angeli cognoscibilia: ergo quod illud medium sit cognitum, per se supponitur ad cognitionem Dei. Secundo, prima cognitio Dei per substantiam Angeli est illa, per quam certo, et evidenter cognoscit Angelus, Deum esse absque usu alicujus speciei intelligibilis alterius rei, sed impossibilis est illa cognitio evidens de Deo, quod sit, nisi Deus videatur aut in se, aut in aliquo effectu suo, sed in se non potest evidenter cognosci existens, quia non cognoscitur in se, nec prout in se est, nec quidditative, ergo illá certitudo, et evidentia debet fundari in cognitione alicujus effectus, quia non est alius, nisi ipsemet Angelus, ergo talis cognitio evidens Dei per se essentialiter supponit, vel includit cognitionem ipsius Angeli, ergo est medium cognitum, et solum ut tale potest esse ratio cognoscendi Deum.

« PredošláPokračovať »