Obrázky na stránke
PDF
ePub

necessariam esse in Angelo affirmat, certe non poterit Angelus habere cognitione Dei sine cognitione sui id tamen non erit per se, et ab intrinseco, id est, quia cognitio sui sit necessaria ad illam cognitionem DEI, sed quia aliunde actus cognitionis sui est necessarius, et naturaliter interrumpi, seu suspendi non potest. In quo sensu etiam non potest Angelus cognoscere alium Angelum, vel quamlibet rem aliam, quin simul cognoscat se. Hæc ergo concomitantia generalis est, et ab intrinseca causa proveniens, et ideo de illa hic non tractatur, cum sit quasi per accidens, et ad prædictam quæstionem huic loco extraneam pertineat.

7. Formalis dubii sensus, an possit Angelus naturaliter Deum cognoscere quin se, vel effectum alium Dei simul cognoscat. -Argumenta pro parte negante.-Formalis ergo sensus est, an cognitio sui sit per se Angelo necessaria, etiam ad illum modum absolutum cognoscendi Deum vel e contrario an possit Angelus cogitare illo modo de Deo, etiamsi per possibile, vel impossibile de se actu non cogitet. In quo præterea certum est, si Angelus cognoscat actu alium Angelum, vel quemlibet effectum DEI, posse illo modo cogitare de DEO, etiamsi de se non cogitet, quia per cognitionem alterius effectus potest in cognitionem DEI ascendere, sicut potest per seipsum, ut paulo post dicemus. Difficultas ergo ita proponenda est, ut ponatur Angelus nec seipsum, nec aliquem alium DEI effectum actu considerans. Videtur enim impossibile, Angelum illo modo habere solius DEI actualem cognitionem, quia illa cognitio non potest esse per propriam speciem Dei, quia Angelus illam non habet, nec erit per effectum, quia nullum Dei effectum tunc actu cognoscit, et effectus non ducit in actualem cognitionem causæ, nisi cum actu cognoscitur, ut ostensum est: nec etiam illa esse potest cognitio per causam, ut est per se notum, ergo nullo modo esse potest. Vel aliter, illa cognitio Dei non elicitur a solo lumine intellectus angelici sine aliquo determinante, vel cooperante per modum actus primi, sed, seclusa actuali cognitione alicujus effectus, nihil est, quod possit determinare intellectum Angeli, et cum illo cooperari ad cognitionem DEI, ergo non potest illam habere. Vel aliter: illa cognitio DEI esse debet certa, et evidens in Angelo, quia non est apprehensio sola præscindens a judicio, sed includens certum assensum, quod DEUS sit, et quod talis, vel talis sit : hæc autem evidentia non est immediata et ex termi

nis, ut est per se notum, ergo mediata, ergo per effectum, ergo oportet actu de effectu cogitare.

In con

8. Rationes pro parte affirmante. trarium vero est, quod supra ex D. Thoma diximus, posse Angelum cogitare de Deo, etiamsi de nulla re alia cogitet: cogitare autem nihil aliud est, quam actu cognoscere et considerare. Nam licet rigorose in nobis significet aliquando inquisitionem veritatis nondum satis perfectæ, communiter tamen sumitur pro quocumque actu intellectus, teste Augustino 14, de Trinitate, cap. 7, quod maxime verum est, quando Deo, vel Angelis attribuitur, ergo potest Angelus actu cognoscere Deum, etiamsi nullam rem aliam actu cognoscat, ac proinde etiamsi ponatur a sui consideratione cessare, posset Deum contemplari naturali cognitione. Deinde probatur de illo actu absoluto cognitionis DEI, quia est realiter distinctus a cognitione Angeli, ut dictum est, et non pendet ab illo essentialiter, quia neque ex parte objecti, neque ex parte actus. Primum probatur, quia per illum non consideratur Deus ut causa ipsius Angeli, imo nec ut actualis causa alicujus creaturæ, sed potest abstracte considerari, ut omnipotens. Secundum probatur, quia licet cognitio sui, verbi gratia, sit occasio, vel excitatio quædam ad eliciendum illum actum absolutæ cognitionis Dei, non est tamen causa per se, a qua illa cognitio DEI in fieri et esse pendeat, ergo potest Angelus habere aliquando, si voluerit, hunc posteriorem actum sine priori.

9. Vera resolutio. - Resolutio breviter est, aliter loquendum esse de initio talis cognitionis Dei, seu primo actu ejus ante acquisitum habitum ejus, et aliud de iteratione illius, post habitum acquisitum. Nam prima cognitio absoluta dici non potest ab Angelo, nihil de se, vel de alio effectu actu cogitante. Hoc persuadent priora argumenta. Nam priusqum Angelus in absoluta consideratione Dei sistat, necesse est, ut ad illum mente ascendat: non potest autem naturaliter primo, et immediate ascendere ad ipsum, quia non habet principium quo ascendat, ergo debet prius ascendere per effectum tanquam per medium cognitum, et ideo necesse est, ut præcedat saltem ordine naturæ cognitio sui, vel alterius effectus, et consequenter, ut etiam præcedat cognitio DEI, ut inclusa in cognitione sui, ut inde excitetur, et juvetur ad alium actum cognitionis Dei eliciendum. Unde existimo non satis esse, quod tempore præcesserit cognitio sui, vel effectus

cum respectiva cognitione Dei. Probatur, quia hic actus non potest fieri ab intellectu Angeli nudo et omni actu primo, vel habente vicem ejus destituto, alioqui posset a principio habere talem actum sine alia prævia cognitione, quod repugnare diximus, ergo debet juvari a cognitione sui, vel alterius effectus, ergo oportet, ut illa præsens adsit. Nam si jam non est, nihil juvare potest per scipsam, ut per se constat, nec per virtutem relictam, quia vel nulla est, vel ad summum potuit relinquere speciem sui, quæ postea nihil juvare potest, nisi forte ad eliciendum similem actum cogitationis sui, vel recordationis, quod illum habuerit, et ideo juvare immediate non poterit ad eliciendum absolutum actum cognitionis DEI, sed poterit juvare ad iterum cogitandum de effectu Dei, et consequenter de Deo quasi in obliquo, et inde juvare postea poterit ad cogitandum directe, ac primario et absolute de Deo.

Deo naturaliter quin aliquid aliud omnino cogitet. - Contemplatio quid sit. Assensus scientificus sine cogitatione medii.-Addo vero, postquam Angelus semel absolutam de Deo cognitionem habuit media cognitione sui, vel alterius effectus, posse postea de Deo actu cogitare per similem absolutam cognitionem, seu contemplationem Dei, etiam data hypothesi, quod se vel alium effectum, per quem prius cœpit cognoscere, actu non cognoscat, seu consideret. Hoc probant quæ posteriori loco adducta sunt et videtur in nobis experientia id comprobari, quam majori ratione in Angelis admittere debemus. Quod ex motu contemplationis declarare possumus. Nam ille modus cognitionis Dei videtur pertinere ad rationem contemplationis, quæ Angelis neganda non est. Nam contemplatio est veritas jam inventa, seu cognitæ simplex intuitio, seu speculatio, aut consideratio, quæ idem est, 10. Objectio.Solutio. Objici vero po- quod actualis cognitio, ut docet D. Thomas 2, test, quia sequitur, talem cognitionem Dei esse quæst. 180, art. 3, in corpore ad 1, ubi excelper discursum, quem repugnare Angelo nunc lentiorem contemplationem Angelo, quam hosupponimus. Probatur sequela, quia discursus mini tribuit, ergo postquam Angelus simul est, quando ex uno actu in alium devenitur, invenit (ut ita dicam). Deum, illumque per ita ut posterior ex priori nascatur, ita vero seipsum secundario novit, potest postea illum contingit in illis actibus juxta dicta. Unde e- absolute cognoscere, licet actu non consideret tiam sequitur, non posse Angelum habere medium, per quod ad illum tali modo consiunum actum cognitionis Dei, quin simul duos derandum ascendit. Præterea declarare hoc habeat, quod videtur inconveniens et super- possumus exemplo assensus scientifici in nofluum. Circa priorem partem nunc nolumus bis : nam primum assensum scientificum condefinire, an Angelus sit capax discursus, esto clusionis elicere non possumus, nisi actu coraro illo indigeat, quidquid enim de hoc sit, gitemus de medio et connexionem cognoscanegamus sequelam. Nam licet ex dictis sequa- mus. At vero postquam assensum scientificum tur esse posse aliquam successionem, vel addi- elicuimus et habitum acquisivimus, possumus tionem in actibus, non tamen sequitur esse postea veritatem propositionis scitæ contemproprium discursum. Nam per illos actus non plari et illi assensum certum præbere, etiamsi unum ex alio cognoscitur, sed ex imperfecta de medio actu non cogitemus, ergo ad eumcognitione, vel consideratione unius objecti sit dem modum, servata proportione et cum matransitus ad perfectius attendendum et consi- jori perfectione, simile quid tribui Angelo dederandum illud: hic autem non est discursus, bet in cognitione Dei, de qua tractamus. Tansed transitus ab uno actu ad alium, qui in dem ratio et modus declaratur, quia licet non Angelis locum habet, sive unus illorum ac- possimus in via propriam speciem Dei habere, tuum tempore antecedat, sive tantum ordine tamen postquam per alienas species, seu per naturæ, et sive prior cesset adveniente poste- effectus cognovimus Deum, et qualemcumque riori, sive cum illo simul perseveret. Ad pos- ejus conceptum formavimus, relinquitur in teriorem vero partem dicimus, illud non esse nobis habitus, seu aliqualis species, per quam inconveniens, quia illi actus habent, unde dis- possimus simplici actu directe concipere Deum, tinguantur, etiamsi simul sint, et alioqui cum et de illo cogitare. Ergo multo perfectiori modo per nullum illorum perfecte cognoscatur Deus, id fieri poterit in Angelo. Unde existimo, per et secundus aliquid perfectionis addere possit, primum actum absolutum cognitionis Dei comutile esse potest, non obstante priori, et prior parare sibi Angelum speciem repræsentantem potest esse necessarius, ut sit quasi via ad ul- sibi Deum eo modo, quo per illum actum illum teriorem. concepit, quæ ex vi ejusdemmet actus, seu 11. Casus, quo tandem Angelus cogitet de verbi, aut idoli Dei in illo contenti impressa

in mente relinquitur. Per talem ergo speciem potest postea in similem actum prodire, etiamsi de se, vel de effectu nihil cogitet.

12. Respondetur contrariis argumentis in numero septimo. Et ita cessant difficultates priori loco objectæ. Ad primam enim dico, ilInm actum esse clicitum per speciem Dei, non propriam, id est, perfectam et prout in se est, sed propriam, id est, non communem, licet imperfectam et priori cognitioni proportionatam. Unde sicut prior cognitio non erat formaliter per effectum, seu in effectu, sed originaliter et quasi in virtute, ita illa species esse potest principium similis actus, qui originem etiam trahit ab effectu, quatenus illa species a priori actu manavit, et quasi in semine illum continet, et ideo ad talem actum necessaria non est actualis cogitatio de effectu. Ad secundam vero negamus minorem, quia hæc species ex priori actu relicta potest determinare et juvare potentiam per modum actus primi. Ad tertiam concedo, cognitionem illam esse cum judicio certo et evidente, ad hanc autem evidentiam sufficit naturale lumen intellectus angelici habitualiter, seu in actu primo constitutum per speciem, quæ ab actu evidente manavit et illum in virtute continet, ac repræsentat, sicut in nobis habitualis scientia virtute continet evidentiam medii, ut jam explicuimus. Et hæc de cognitione, quam Angelus de Deo per seipsum habere potest, vel acquirere.

CAPUT XX.

QUALEM DEI COGNITIONEM POSSIT ANGELUS PER SPECIES ALIORUM EFFECTUUM COMPARARE.

1. Certum est sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita et per species aliarum creaturarum illum cognoscere.-Quarstio rero est, utra cognitio præstet. - Ex dictis facile expediri potest, quod supra propositum est de cognitione Dei, quam Angelus per aliarum rerum cognitionem comparat. Nam sine dubio sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita per species aliorum Angelorum. Quia etiam illos cognoscit comprehensive, vel saltem quidditative et consequenter ut sunt effectus Dei, et ut sunt Deo similes, et ad imaginem Dei facti: et non solum per species Angelorum, sed etiam per species cœlorum et aliarum rerum universi agnoscit earum creatorem, ut notarunt Bonaventura in 2, d. 3, 2 part., distinctionis art. 2, quæstio 2,

ad 2, et omnes interpretes D. Thomæ, dicto art. 3. Et est per se evidens: nam si hominibus invisibilia Dei per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, multo magis Angelis. Unde omnia, quæ in toto præcedenti capite diximus de actu, quo Angelus Deum cognoscit per seipsum, applicari possunt ad actum, quo Deum cognoscit per speciem alterius Angeli, coli, terræ et cæterarum rerum: nam per hæc omnia tanquam per media cognita ascendit ad Deum vel uno et eodem actu, vel etiam distinctis, juxta diversos modos tendendi in Deum. Superest igitur, ut de comparatione inter hæc media et cognitiones Dei, quæ ex eis comparantur, dicamus. Cum autem duplicem Dei cognitionem in Angelis distinxerimus, unam conjunctam et identificatam cum cognitione sui, aliam sejunctam et distinctam a cognitione creaturæ, possumus in præsenti vel has cognitiones inter se comparare, vel in singulis membris plures cognitiones respectivas, quæ per varia media fiunt, vel plures absolutas inter se conferre.

2. Resolutio quæstionis quoad an est Dei, et per idem medium.—Item quoad quid est.— Si priori modo fiat comparatio, fieri debet inter illas duas cognitiones, quatenus per idem medium haberi possunt vel propinquius, vel remotius. Et sic etiam in eis considerari potest, quod per utramque cognoscitur Deus quoad quæstiones an sit, et quid sit Deus, aliquo modo. Dico ergo per utramque æque perfecte cognosci, Deum esse, licet per actualem et formalem cognitionem creaturæ, ut ad Deum terminatam videatur expressius cognosci ratio cogens intellectum ad judicandum Deum esse. Unde illa cognitio quoad hoc videtur evidentior: nam alia est evidens in virtute ejus, et quia illi innititur. Nihilominus tamen quoad cognitionem quid sit Deus, absoluta Dei cognitio, et contemplatio videtur perfectior. Tum quia hæc cognitio habet Deum pro primario, et integro objecto, et secundario potest attingere creaturam, ut Deo possibilem secundum aliquam rationem entis creabilis, altera vero cognitio primario respicit creaturam, Deum autem solum secundario, et in obliquo attingit. Tum etiam quia per priorem cognitionem tota mens Angeli majori conatu applicatur ad Deum cognoscendum : et ideo clarius illum cognoscit, pluraque attributa de illo potest distincte cognoscere, sicut jam explicavi, per posteriorem autem per se solum applicatur mens Angeli ad se, vel alium effectum Dei cognoscendum, et consequenter solum attingit

Deum, quantum ad exactam cognitionem effectus necessarium est, ad quod imperfecta et confusa cognitio Dei sufficit. Neque mirum videri debet, si perfectior cognitio ex imperfectiori originem ducat, quia non ducit originem ab illa, ut a causa totali, vel præcipua, sed ut a causa aliquo modo excitante, et adjuvante : principalis autem causa illius majoris perfectionis est lumen intellectus angelici, magis directe, majorique attentione et conatu circa tale objectum operans.

3. Resolutio altera quando cognitiones prædictæ habentur per diversa media. — Primum corollarium ex data resolutione. Deinde si comparemus cognitiones per diversa media, debet comparatio servata proportione fieri, id est, conferendo cognitionem respectivam cum respectiva, et absolutam cum absoluta in eodem Angelo operante cum tota virtute sua, tali actui et medio proportionata. Quia tota ratio dubitationis est in diversitate mediorum, quæ est per se, alia vero inæqualitas, quæ contingere potest ex libertate operantis, magis, vel minus applicantis virtutem suam, est per accidens, et non consideratur. Videri ergo potest, Angelum perfectius cognoscere Deum per effectum perfectiorem, quia cognoscit Deum per effectum, quatenus hic est aliquo modo similis Deo; ergo quo fuerit effectus Deo similior, eo cògnitio Dei per illum erit perfectior. Unde fit, ut Angelus perfectius cognoscat Deum per suam substantiam, quam per cognitionem cujuscumque alterius inferioris effectus Dei, quod videntur omnes communiter docere.

4. Secundum corollarium.-Secundo sequitur, quod Angelus habens alios Angelos sibi æquales et ejusdem speciei, æque perfecte cognoscat Deum per cognitionem alterius Angeli sibi æqualis, ac per cognitionem sui. Patet, quia cognoscit Deum per æquale medium, et per idem lumen, et cum eadem applicatione virtutis. Neque obstabit, quod se cognoscat per suam substantiam, et alium per speciem : nam id non obstat, quo minus æqualis sit cognitio, quia species proportionata objecto tam perfectam cognitionem illius efficit, cæteris paribus ex parte potentiæ, sicut facit ipsum objectum per se assistens potentiæ. Sicut visio Dei non esset minus perfecta elicita per speciem creatam, quam nunc sit per ipsam divinam essentiam, si cætera essent paria, ut supra in propria materia dixi, et Angelus ipse, si per speciem se cognosceret, non minus perfecte se cognosceret, ut supra etiam tetigi. Unde etiam unus Angelus non minus quidditative, et com

prehensive, nec minus clare, et intense cognoscit alium Angelum sibi æqualem per speciem ejus, quam se per suam substantiam, ergonec Deum minus perfecte cognoscit. Consequentia videtur evidens, et antecedens patet, quia ex parte luminis est æqualis efficacitas ad utramque cognitionem: species autem cum sit proportionata objecto, potest adæquate cooperari lumini non minus, quam si ipsum objectum per seipsum immediate cooperaretur. Ratio denique est, quia non est minus perfecta actio, quæ sit per instrumentum, quam quæ sit sine illo, quando instrumentum est proportionatum.

5. Objectio contra proximum corollarium.Solutio. Dices: Deus melius cognoscitur per medium quod immediatius, et melius repræsentat ipsum, sed melius repræsentat Deum substantia Angeli, quam species intelligibilis, ergo. Respondeo, æquivocationem committi : nam revera medium, per quod cognoscitur Deus, non est species, sed est substantia Angeli cogniti per talem speciem at illa substantia non minus repræsentat Deum, quam altera sibi æqualis. Quod si sit sermo de medio incognito, sic substantia Angeli Deum per illam cognoscentis, licet in sua entitate sit perfectior, et similior Deo, quam species intelligibilis alterius Angeli, nihilominus in ratione principii repræsentativi efficienter, non magis, neque propinquius repræsentat Deum, quam species alterius Angeli æqualis, quia sicut species ejus non repræsentat Deum immediate, sed efficiendo cognitionem alterius Angeli æqualis, ita nec substantia Angeli repræsentat immediate Deum, sed concurrendo effective ad cognitionem sui illa ergo differentia nihil refert ad inæqualitatem cognitionis Dei.

[ocr errors]

6. Tertium corollarium proponitur et discutitur. - Bannez cum Victoria sequitur partem affirmationis seu propositum corollarium. Tertio sequi videtur ex dicto fundamento, unumquemque Angelum perfectius cognoscere Deum per speciem superioris Angeli, quam per suam substantiam, quia si causa cognoscitur per effectum, perfectius cognoscetur per effectum perfectiorem, eique similiorem. Dices, hoc esse verum, si cætera sint paria, hic vero non ita esse: nam Angelus se, et æquales comprehendit, non vero superiores. Sed contra hoc est, quia multi censent, Angelum inferiorem comprehendere superiorem. Unde ex hoc principio sequitur hoc corollarium Baunez, et citat Victoriam. Verum tamen, etiamsi Angelus inferior non comprehendat

et ratio ejus procedere. Quia licet demus, Angelum inferiorem non ita distincte cognoscere omnia, quæ eminenter continentur in superiori, vel omnes rationes, au modos, vel habitudines ejus, hoc parum videtur referre ad cognitionem Dei per Angelum cognitum, multo enim plus referre videtur, quod inferior cognoscit Angelum superiorem clare, et quidditative, ut perfectiorem in gradu intellectuali, ae subinde ut magis ad imaginem, et similitudinem Dei. Nam inde ducitur ad melius, et distinctius concipiendam Dei perfectionem in natura intellectuali, et omnipotentia, et similibus attributis.

superiorem, nihilominus videtur corollarium, ponsio.-Dices: licet in his, quæ narrata sunt, sit aliqua æqualitas quoad esse et quoad perfectionem, vel perfectiones de Deo cognitas (nostro loquendi modo) nihilominus esse posse inæqualitatem in modo cognoscendi etiam ex parte rei cognitæ, scilicet, quia distinctius et clarius concipitur, videlicet distinctiorem, vel perfectiorem conceptum de Deo formando, vel per habitudinem ad plures effectus illum concipiendo. Sed contra hoc est, quia per nullum effectum Dei quantumvis perfectum, potest concipi Deus ab Angelo proprio positivo conceptu Dei, sed solum communi aliquo conceptu additis negationibus aliquarum imperfectionum creaturarum, vel respectibus propriis Dei, sed utrumque æque fieri potest, cognoscendo Deum per inferiorem, ac superiorem effectum, ergo. Minor probatur, quia per omnem effectum cognoscitur Deus sub ratione entis a se, et non ab alio et in se, id est, non in alio et actus puri, id est, non compositi et sic de aliis negationibus, quæ non minus per unam cognitionem, quam per aliam adjungi possunt. Et positivus conceptus communis ad summum determinari potest ad conceptum substantiæ spiritualis et intellectualis, qui non perfectius concipitur de Deo coguito per superiorem, quam per inferiorem Angelum, quia semper quidquid positivum ibi est, commune est omni substantiæ intellectuali et solum determinatur ad Deum per negationem compositionis, dependentiæ, aut limitationis. Quoad respectus vero, eo ipso quod Deus cognoscitur omnipotens, cognoscitur sub respectu ad omne creabile, quod vero ipsa creabilia plura, vel meliora cognoscantur, pertinet quidem ad meliorem cognitionem creaturæ, ad distinctiorem autem Dei cognitionem nihil pertinere videtur.

7. Arguitur vero in oppositum.-In contrarium autem esse videtur, quia hæc comparatio fieri potest vel in proprietatibus, et perfectionibus cognitionum, quæ ex parte luminis, et cognoscentis considerantur, vel ex illis, quæ in objecto cognoscuntur, vel ab illo pendent. At ex parte cognoscentis nulla potest fieri comparatio, quia non de diversis Angelis, sed de eodem nunc loquimur, qui per quodcumque medium Deum cognoscat, semper eodem lumine, et eadem intensione, et efficacia operari potest. Nec etiam ex parte rei cognitæ, scilicet Dei, potest esse inæqualitas, quia imprimis idem Deus per quemcumque effectum cognoscitur esse, seu an sit: nam in quocumque effectu tam parvo, quam magno, cognoscit Angelus Deum esse. Item cum æquali evidentia, quia ex parte rei tam necessaria connexio est inter minimum effectum, verbi gratia, materiam primam, et esse Dei, sicut est inter supremum Angelum et Deum, et ex parte luminis cum eadem claritate videt Angelus illam necessariam connexionem, et in hoc consistit evidentia, ergo quoad quæstionem, an est, tam perfeete cognoscit Angelus Deum per cognitionem terræ, sicut per cognitionem sui. Rursus tam evidenter cognoscit Angelus Deum esse infinitum, per terram, sicut per se ipsum, quia utroque medio cognoscit esse creatorem, et tam infinita perfectio, et potentia est necessaria ad creandum minimum effectum, sicut majorem, ergo utroque medio cognoscit Deum esse infinitum, et consequenter omnipotentem, et omnino perfectum, et sic per utrumque medium omnia Dei attributa cognoscuntur, ergo ex parte rei cognitæ æque perfecte cognoscit Deum Angelus sive per seipsum, sive per alium superiorem, aut inferiorem, vel res alias ipsum cognoscat.

8. Instantia contra proxime dicta.

-

9. Assertio prima circa tertium corollarium. -In hoc puncto tria dicenda videntur, distinguendo inter cognitionem, quod Deus sit, vel quid sit. Primum est, per omnes cognitiones, quas unus Angelus de Deo habet, sive per substantiam suam, sive per species aliarum rerum magis, vel minus perfectarum, æque perfecte cognoscere Deum esse. Probatur ex supradictis, quia idem esse de Deo cognoscitur, et cum æquali evidentia per omnes illas cognitiones, ergo quoad hanc partem sunt æquales. Consequentia est clara, quia præcise stando in quæstione an sit Deus, nihil aliud est, in quo po sit esse inæqualitas. Antecedens vero quoad primam partem probatur, quia per quamcumque illarum cognitionum manifestatur Deus ut haRes- bens esse de necessitate et a se, quod esse uni

« PredošláPokračovať »