Obrázky na stránke
PDF
ePub

cum et idem est. Quod alteram vero partem jam probatum est illud antecedens, quia ex parte medii tanta est necessitas et connexio cum esse Dei in minimo effectu, sicut in maximo. Et hæc ratio directe probat de quacumque cognitione Dei respectiva, seu intime conjuncta cum cognitione effectus, ita ut per eumdem actum fiat, consequenter vero etiam procedit assertio in cognitionibus absolutis, quibus Deus solus per se et directe cogitatur, ut ens necessarium et a se, abstrahendo ab actuali consideratione alicujus effectus in particulari: nam illa etiam cognitio est de eodem esse Dei et non potest excedere aliam in evidentia, cum inde illam accipiat, quatenus ab illa procedit aliquo modo et in ea, vel in virtute ab illa relicta nititur, ut supra declaravi.

10. Assertio secunda. Secundo dicimus, si consideretur Angelus, ut cognoscens, quid sit Deus per solos materiales effectus, non perfectius cognoscit illum per effectum perfectiorem, quam per minus perfectum, nec perfectius per plures, quam per singulos, nisi valde improprie et secundum quid. Probatur, quia non plures perfectiones, nec majori evidentia cognoscit Angelus de Deo per plures, vel meliores effectus materiales, quam per unum minus perfectum, ut probat ratio posteriori loco facta, neque etiam ex vi talium effectuum concipitur Deus clariori modo, aut magis distincto, ergo nullus excessus perfectionis in illa cognitione per meliores effectus materiales considerari potest, quia non est alia proprietas cognitionis, in qua excessus ille spectari possit. Probatur autem minor, quia nulla res materialis est ad similitudinem, vel imaginem Dei. Unde omnes simul non transcendunt rationem vestigii, quia non conveniunt cum Deo in proprio gradu ejus, qui est intellectualis, nec in proprio essendi modo indivisibili et spirituali. Et ideo per hæc omnia materialia media non potest formari de Deo conceptus, nisi valde metaphoricus et improprius Dei, qualis etiam per minimum effectum formari potest. Et hæc ratio de omni Dei cognitione fundata in his effectibus procedit, sive sit per eumdem actum, quo effectus cognoscitur, sive per diversum. Et ita ad utramque cum proportione applicanda est assertio.

11. Objectio contra proximam probationem. -Solutio.-Dices, etiam in rebus materialibus sunt diversi gradus: nam præter gradum substantiæ invenitur gradus viventis et cognoscentis aliquo modo, ergo etiam inter effectus materiales perfectius cognoscetur Deus ab An

gelo per effectus viventes, quam per non viventes, et perfectius per cognoscentes, quam per carentes cognitione: nam per hos cognoscetur Deus, ut vivens et cognoscens, non per alios. Respondeo, etiam per effectum non viventem cognosci, Deum debere esse viventem et cognoscentem, quia cognoscitur esse infinitæ perfectionis, et consequenter habere optimum modum essendi et operandi, et ideo Angelus non minus hoc penetrat ex cognitione effectus imperfecti, quam perfectioris, et ex hac parte æqualiter cognoscit, quid sit Deus per illos effectus. Aliunde vero, quia vita et cognitio materialis non attingit gradum vitæ et cognitionis divinæ, ideo non conducit ad concipiendum magis proprie et distincte Deum. Quod si est aliquis excelsus, est valde imperfectus et metaphoricus. Ad eum modum, quo lux etiam corporalis habet quamdam majorem proportionem, ad cognoscendas per illam proprietates Dei, tamen quia illud solum est per quamdam proportionalitatem et metaphoram, ideo respectu Angeli parum, vel nihil conducit ille effectus ad cognoscendum melius Deum, quam per alios effectus materiales cognosci possit. Et hoc magis ex sequenti assertione confirmabitur.

Probatur

12. Assertic tertia bipartita. prior pars assertionis. - Tertio dicendum est, Angelum perfectius cognoscere, quid sit Deus per seipsum, vel per aliquem alium Angelum, quam per omnes materiales effectus : inter ipsos autem Angelos parum conducere ad augendam Dei cognitionem, quod per cognitionem sui, vel aliorum, vel inferiorum, vel superiorum fiat. Quæ assertio de utroque etiam modo cognoscendi Deum, sive per eumdem actum cum ipso effectu, sive per distinctum accipienda est, servata proportione. Et non fit comparatio in veritate, aut certitudine, vel evidentia cognitionis, quia in his non potest esse inæqualitas, cum eadem sit veritas cognita, eademque ejus necessitas, et idem lumen angelicum, per quod cognoscitur: sed fit comparatio in modo cognoscendi, et concipiendi eamdem veritatem per media diversa. Et sic probatur prior assertionis pars, quia inter Deum, et Angelos (idemque de anima rationali intelligendum est) est peculiaris convenientia, et formalis similitudo in gradu intellectuali, propter quam dicitur homo factus ad imaginem Dei, quod perfectiori modo convenit Angelo, ut docet D. Thomas, 1 p., q. 93, art. 3, et ideo Angelus non cognoscit in se Deum, ut in qualicumque effectu, sed specialiter ut

in similitudine, et imagine, utique cognita, ut supra declaravi, et ideo ex vi cognitionis sui, vel alterius Angeli specialiori quodam modo magis proprio, et distincto cognoscit Angelus Deum, quam per omnes inferiores effectus. Et quoad hoc verissime dicitur, quod licet Angelus non cognoscat in. Deo majorem perfectionem, ac subinde nec plura attributa per hoc medium angelicum, quam per inferiora, nihilominus simpliciter cognoscit illum perfectius, quoad quid est, quia secundum conceptum magis proprium, seu minus remotum cognoscit vitam, cognitionem, et sapientiam Dei, et proprium gradum quasi specificum, in quo Deus existit. Sic enim dixit D. Thomas supra similitudinem Angeli ad Deum esse quodammodo in ratione specifica, et ideo gradum imaginis attingere. Atque hæc assertio evidentius considerari potest in illo actu cognitionis, quo Angelus per se primo contemplatur Deum, non cogitando actu, vel per illum actum de creatura, nec de imagine creata, ut creata est, sed transeundo statim ad Deum repræsentatum in illa imagine, ex præsupposita cognitione ejus, vel ex virtute quasi habituali inde relicta, ut supra explicavi, cum D. Thoma, qui de hoc actu specialiter loquitur in dicto art. 3, q. 8, de Verit, ad.. 18. Per hunc ergo actum Angelus expressius cognoscit Deum cum omni perfectione intellectuali summa in illo gradu, et altiori modo concipit ipsum, quam per inferiora media, quia ad concipiendum nititur in ejus imagine aliquo modo propria, et formali, et in hoc directe, ac præcipue incumbit, ut illum, ejusque perfectiones pro viribus concipiat.

13. Posterior assertionis pars priori non repugnat, et probatur. Hinc tamen videri potest difficilis altera pars : nam si ratio imaginis in medio cognoscendi confert ad meliorem cognitionem Dei, cur perfectior imago non inducet perfectiorem cognitionem, cæteris paribus. Sed nihilominus illa pars non repugnat priori. Et declaratur, ac probatur in hunc modum, quia in gradu eadem est similitudo omnium Angelorum ad Deum, et in uno Angelo non est major convenientia in numero perfectionum, aut attributorum, ut sic dicam, sed omnes sunt in omnibus, licet in uno sint perfectiores, et cum majori participatione divinæ perfectionis, quam in alio. Hæc autem differentia inter Angelos parum videtur referre ad cognoscendum de Deo distinctius, aut clarius, quid sit, quia per cognitionem cujuscumque Angeli, etiam perfectissimi, positive solum co

gnoscitur Deus, ut substantia intellectualis, et ut hic conceptus fiat proprius Dei, addenda est negatio aliqua, sed utrumque æqualiter fieri potest per cognitionem cujuscumque Angeli, quia gradus intellectualis præcise spectatus in omnibus æqualiter, et univoce invenitur, et sicut Angelus cognoscendo Deum per seipsum, removet a Deo omnes imperfectiones, quas in se videt, scilicet, compositionem, limitationem, etc., ita etiam cognoscit esse removendam omnem talem imperfectionem in quocumque gradu, et modo, et hoc ipsum cognoscit de Deo per cognitionem cujuscumque alterius Angeli, sive inferioris, sive superioris, ergo quoad hoc tam perfecte cognoscit Deum per alios, sicut per se, et per inferiores, sicut per superiores. Neque apparet, quæ major perfectio esse possit in cognitione Dei, ratione medii perfectioris, cum illa major perfectio ad formandum de Deo meliorem conceptum, aut magis proprium, non solum specificum, verum etiam genericum, aut analogum non conducat.

14. Occurritur argumentationi facta initio præcedentis numeri.-Unde non obstat argumentatio illa: ratio imaginis conducit ad perfectiorem cognitionem, ergo perfectior imago conducet ad cognitionem magis perfectam. Negatur enim hæc illatio, quia ratio imaginis addit novam convenientiam formalem in gradu quasi specifico cum Deo, quam non habent effectus, qui non sunt ad imaginem Dei. Majoi autem perfectio intra latitudinem imaginis non addit novam formalem convenientiam cum Deo, nec facit, ut ratione illius modo altiori, aut magis proprio, aut expresso concipiatur Deus, et ideo non est similis ratio. Et propter hanc fortasse causam D. Thomas nihil dicere curavit de modo, quo Angelus cognoscit Deum per species aliorum effectuum Dei, sed de sola cognitione Dei per substantiam Angeli cognoscentis mentionem fecit, et illam quasi unicam Angelo tribuit, non enim id fecit, quia alias negare voluerit, sed quia illa est cognitio maxime connaturalis Angelo, et quasi inseparabilis ab illo. Et aliæ, quæ esse possunt per species rerum materialium, ab illam non attingunt, quæ vero per species aliorum Angelorum haberi possunt, nihil perfectionis intensivæ addunt priori cognitioni: extensiva autem multiplicatio per se clara erat, nec speciali explicatione indigebat. Et per hæc sufficienter patet responsio ad rationem dubitandi pro utraque parte positas.

15. Dubium incidens resolvitur.-Hinc etiam

versarum rerum videtur potentiam operantis magis ostendere, et sic conferre ad meliorem cognitionem ejus. Sed, ut dicebam, hoc augmentum extrinsecum est, respectu potentiæ, præsertim ubi per singulos effectus cognoscitur infinitas potentiæ vel certe dici posset, conducere ad quoddam augmentum extensivum potentiæ, non tamen ad augmentum intensivum quidditatis, vel perfectionis Dei.

facile expeditur dubium hic incidens, nimirum, an Angeli perfectiores perfectius cognoscant Deum, quam inferiores. Dicendum est enim ex parte cognoscentis perfectius cognoscere, quia majori lumine, et clariori, ac simpliciori actu, ut per se notum est. Ex parte vero rei cognitæ non perfectius, quia nec per media magis necessaria Dei existentiam cognoscere possunt, neque de ejus essentia possunt magis proprium, vel expressum conceptum formare, neque plures perfectiones ratione distinctas, saltem respectu nostri, superior Angelus de Deo cognoscit, quam inferior, ergo UTRUM UNUS ANGELUS INTERNOS ACTUS VOLUNTAex parte rei cognitæ non perfectius cognoscit inferiorem, quam ipse inferior seipsum, utique ex parte rei cognitæ, licet ex parte cognoscentis lucidius, et clarius cognoscat. Eodem ergo modo se habent, respectu Dei, quia unusquisque cognoscit de Deo, quidquid naturaliter a qualibet creatura cognosci potest.

16. Quæstiones aliæ de Angelorum cognitione resolvuntur.-Objectio.-Responsio.-Hinc etiam cessant interrogationes aliæ, quæ hic fieri solent, scilicet, utrum perfectius cognoscat Angelus Deum per suam substantiam, et per speciem alterius rei simul, quam per solam substantiam suam, vel per solam speciem. Item, an perfectius per speciem repræsentantem simul omnes cœlos solos, quam per repræsentantem unum tantum Angelum. Item, an perfectius per unius Angeli supremi, quam omnium inferiorum simul, vel quam per speciem totius universi, si totum per unam speciem repræsentetur, vel si pluribus speciebus fingamus, Angelum simul, ac perfecte ad eamdem cognitionem uti. In his enim omnibus, et similibus censeo, si in medio, per quod cognoscitur Deus, includatur gradus intellectualis, non cognosci perfectius Deum, etiamsi cum re illius gradus conjungantur res inferiorum graduum, nec minus perfecte etiamsi non conjungantur: nec etiam referre, quod plures Angeli, vel unus tantum in illo gradu cognoscantur, quia ratio facta in secunda parte tertiæ assertionis æque in his omnibus procedit. Et eadem ratione plus conferet cognitio unius Angeli ad cognoscendum melius Deum, quam cognitio plurium, vel omnium rerum corporalium sine gradu intellectuali. Et eadem ratione multitudo effectuum cognitorum non faciet Angelo melius cognoscere Deum, si omnes illi inferiores effectus gradu rerum corporalium non transcendant, ut ex prima assertione, et ejus ratione colligitur. Solum videtur obstare, quia pluralitas effectuum di

CAPUT XXI.

TIS ALTERIUS SINE ILLIUS CONSENSU COGNOSCAT.

1. Cogitationes cordis in homine partim spirituales, partim materiales. - Materiales cordis cogitationes secundum esse physicum, non vero morale Angelis innotescunt.- Hactenus dictum est de cognitione rerum naturalium, nunc ad ordinem rerum liberarum ascendimus, quia licet in entitate sua ejusdem ordinis esse possint cum aliis rebus naturalibus, nimirum cum substantia, et potentia, a quibus manant, nihilominus in genere objecti cognoscibilis ad alium ordinem pertinere censentur, propter rationem inferius assignandam. Inveniuntur autem hi actus tam in hominibus, quam in Angelis in utrisque autem eamdem rationem in hac parte habent, et ideo de omnibus intelligitur quæstio: nam Scripturæ etiam testimonia, quæ de hominibus tantum sæpe loquuntur, ad Angelos indifferenter a Patribus extenduntur, ut videbimus. Solent autem in Scriptura isti actus vocari cogitationes cordium, quando Angelos latere dicuntur, et idem attente considerandum est in homine, qui intelligendo phantasmata speculatur cogitationes cordium partim in superiori, ac spirituali parte animæ, partim in inferiori,et sensibili reperiri. In præsenti ergo non est quæstio de parte sentiente, sive quoad internum sensum, seu phantasiam, vel cogitativam, sive quoad appetitum sensitivum: nam de his consentiunt theologi cum Augustino, 12, de Trinitate, cap. 17, et D. Thoma, locis infra citatis, posse Angelum virtute naturali cognoscere actus internos nostræ phantasia, et appetitus sentientis intuitive quoad totam entitatem eorum, vel emanationem a potentiis propriis, etiamsi eos lateant proprietates morales eorum, quas per respectum, vel denominationem ab actibus voluntatis habere possunt, quod ad alterum membrum disputandum pertinet. Ratio autem hujus partis est, quia isti actus sunt

materiales, et ex natura sua necessarii, prout a suis potentiis eliciuntur, et ita per se non sunt actus morales, neque ad naturam rationalem, ut rationalis est pertinent, et ideo non sunt per se occulti,nec de illis testimonia Scripturæ loquuntur, ut videbimus.

2. Notationes aliæ pro præsenti quæstione. -Conjecturalem cognitionem cogitationum cordis naturaliter habere possunt Angeli.-Probatur.—Rursus in actibus mentis distinguendi sunt actus intellectus, et voluntatis, qui in hoc differunt, quod actus voluntatis sunt formaliter liberi, actus vero mentis solum per denominationem ab actu voluntatis, ut nunc supponimus, et ideo quæstiones de illis distinguimus, quia non sunt omnino ejusdem rationis, et prius de actibus voluntatis agimus, in quibus doctrina certior est. In ipsa tamen voluntate possunt actus necessarii, et liberi distingui: liberi enim sunt, qui ad præsens proprie pertinent, obiter tamen etiam de naturalibus dicemus. Denique distinguendus est duplex modus cognoscendi internum affectum liberum voluntatis, scilicet, vel imperfecte, et in alio, ac per conjecturam, vel perfecte, et in se, seu intuitive. De priori modo non movemus quæstionem, quia certum est, posse dæmonem conjectari ex effectibus sensibilius internis, et externis, quid homo cogitet mente, aut velit, quia invisibilia Dei hoc modo cognoscimus: quid ergo mirum, quod per signa sensibilia possit Angelus conjectare internum effectum ? Item interna voluntas habet effectum sensibilem, qui est notus Angelo, ergo per effectum poterit conjectare causam cum majori, vel minori verisimilitudine juxta modum connexionis effectus cum causa, vel secundum alias circumstantias occurrentes. Denique homines possunt hoc facere, ut experimento constat, ergo multo subtilius id possunt facere Angeli virtute naturali, seu dæmones.

Animadversio circa citatum locum ex Augustino.-Et ita docet D. Thomas, 1 part., q. 57, art. 4, et aliis locis infra citandis. Et Hieronymus in id Matth. 15. De corde exeunt cogitationes. Non debemus (ait) opinari, dæmonem occulta cordis rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus æstimare, quid versemus intrinsecus. Idem Augustinus, 1. 12 Genes. ad litter., cap. 17, et lib. de Divinat. dæmon., cap. 5. Neque in lib. 2 Retract., cap. 5, assertionem hanc retractavit, quoad substantiam ejus, sed quoad specialem modum ibi obiter dictum, ut D. Thomas supra notavit. Nam rem ipsam potius in dict. cap. 5, confirmat, dicens: perve

nire ista ad notitiam dæmonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed quia in priori loco dixerat, ex cogitationibus internis. interdum resultare in corpore cogitantis quædam signa nota dæmonibus, et nobis occulta, hoc secundum retractat, non tanquam falsum: sed tanquam audacius dictum, eo quod occultum et sciri ab hominibus nequeat. Si enim nos talia signa latent omnino, unde scire possumus, in re ipsa dari, et Angelis esse nota? Non omittam autem advertere, Augustinum in eo libro de Divinatione dæmonum, procedere in ea sententia, quod dæmones habent corpora aera, et sensus acutissimos, quibus celerrime, et subtiliter vident, et ideo illa signa sensibilia nimist subtilia in ipsis corporibus excogitasse, quæ a dæmonibus sentiri possint, etiamsi nobis non pateant, et de cognitione internarum affectionum sensibilium, vel cogitationum phantasia nullam mentionem fecisse, cum tamen hæc sint præcipua signa, quibus uti possunt dæmones, licet non lateant.

3. Prima assertio de fide, in exposita quæstione. - Probatur ex Scripturis. His ergo suppositis dicendum est de actibus liberis voluntatis, et eorum certa, et evidenti cognitione in seipsis. In quo puncto omissis particularibus opinionibus theologorum, assertio catholica est, Angelum non posse naturaliter actum, seu consensum liberum voluntatis creatæ in se certo, ac evidenter cognoscere, vel intueri, nisi ab habente talem liberum affectum alteri manifestatur. Quam assertionem ita indistincte sumptam censeo esse de fide, licet in modo explicandi possit fortasse aliqua opinionum dissensio intervenire, vel permitti. Et ita in ea consentiunt D. Thomas, supra, et quæst. 16, de Malo, art. 8, et quæst. 9, de Verit., art.13, et 3, contr. Gent., cap. 154, ubi late Ferrariensis, et Cajetanus, et alii expositores, dicto art. 4, Alensis, 2 part., quæst. 26, in 3, Bonaventura, in 2, d. 8, part. 2, art. 1, quæst. 6, et ibid. Capreolus, Richardus et alii theologi, quos in discursu hujus, et sequentis capitis referemus. Et probatur primo ex Scriptura, in qua proprium Dei esse dicitur occulta cordium intueri. Testatur hoc Paulus 1, Corinth. 14, dicens : Si omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians, quod vere Deus in vobis sit. Quam asseverationem ita Paulus refert, ut etiam approbet, et prophetiæ necessitatem, et efficacitatem commendet. Occulta ergo cordis

revelare ad verum donum Prophetiæ spectat, et ideo proprium etiam est solius Dei ista cognoscere. Unde in secundo capite ejusdem epistolæ dixerat idem Apostolus: Quis hominum scit, quæ sunt hominis, nisi Spiritus hominis, qui in ipso est? quod maxime propter occultos animi affectus dictum est. Et ob eamdem rationem solus Deus dicitur posse hominum corda scrutari 3, Reg. 8. Tu solus nosti cor omnium filiorum hominum: et idem sensus habetur 1, Paralipom. 28, licet exclusiva expresse non addatur: Omnia corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Id enim quasi proprium, et speciale Deo tribuitur. Unde lib. 2, cap. 6, ait Salomon: Redde uniquique secundum vias suas, quas nosti habere in corde suo, tu enim solus nosti corda filiorum hominum. Unde Psalm. 43: Ipse novit abscondita cordis; et Psalm. 7: Scrutans corda et renes Deus, et Jerem. 17: Pravum est cor hominis, et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego Dominus scrutans cor. Ubi Hieronymus, Hinc discimus, quod nullus cogitationum secreta cognoscit, nisi solus Deus. Similia habentur Sapien. 1, Actor. 1, Roman. 8, ubi tanquam singulare Deo ponitur cognoscere, et scrutari corda. Et præsertim ad Hebr. 4, dicitur de Verbo Dei, quod sit, discretor cogitationum et intentionum cordis.

4. Durandi evasio circa allata testimonia.Ex sacra pagina refellitur.-Hæc autem testimonia conatus est enervare Durandus,dicens, proprium esse Dei cognoscere cordis affectiones absolute, scilicet omnes tam futuras, quam præteritas, vel præsentes: cognoscere autem cogitationes tantum jam factas, non esse proprium Dei, sed Angelis etiam esse possibile; ac proinde allegata testimonia in priori sensu esse intelligenda. At hæc glossa erronea est, et textum destruit. Primo, quia Paulus aperte loquitur de præsentibus cogitationibus, et in comparatione, quam in posteriori testimonio facit, aperte dicit, quod sicut ea, quæ sunt in voluntate Dei, nemo scrutatur, nisi spiritus Dei, ita nec liberas hominis voluntates. Secundo, quia in aliis testimoniis loquitur Scriptura vel de cogitationibus, quas homo actu præsentes habet, et illas dicit solum Deum cognoscere, ut in dicto loco 2 Paral. 6, vel de cogitationibus, quibus vel offenditur, vel colitur Deus, quæ ab ipso solo judicantur et puniuntur, vel præmiantur: istæ autem sunt eogitationes non futuræ, sed quæ jam factæ sunt. Ulterius vero addi potest illud 1, Reg. 16. Homo videt ea, quæ patent, Dominus autem intuetur cor: et

illud Actor. 2. Tu, Domine, qui corda nosti omnium: et quod Petrus dixit ad Jesum Joan. 21. Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te; ubi satis expresse de actu præsenti loquitur. Et licet in illis verbis non addatur exclusiva, aperte significatur, neminem posse intueri internum amorem, nisi qui omnia scit.

5. Refellitur etiam aliter ex Scriptura.Unde quarto addere possumus illa testimonia, in quibus Evangelistæ notant, Christum Dominum fuisse cogitationum internarum jam existentium cognitorem, ut indicent, illud fuisse certum signum divinitatis ejus. Ut Matth. 9: Cum vidisset Jesus cogitationes eorum, et c.12: Jesus autem sciens cogitationes eorum ; et Luc. 15: Ut cognovit Jesus cogitationes eorum, et cap. 11. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit. Ex quibus verbis sic argumentatur Hieronymus Jerem. 17: Jesus videt cogitationes et nullus potest internas cogitationes videre, nisi solus Deus, ergo Christus est Deus. Quæ argumentatio efficax est, supposita doctrina, qua Christus dicebat, se esse Deum : nam alioqui etiam homo sanctus, vel Angelus potest per divinam revelationem internas cogitationes cognoscere, sed nunc satis nobis illo argumento ostenditur, solum Deum posse sua naturali virtute internos voluntatis actus cognoscere. Atque hoc modo dicta testimonia Matthæi, et Lucæ exponunt alii Sancti, inde divinitatem Christi probantes, tum super dicta loca, tum alibi, Hieronymus, Matth. 9 et 11, Ambrosius, Luc. 5, et 1, Corinth. 2, Chrysostomus, hom. 30 et 42, in citata verba Matth. 9 et 11, ubi alia testimonia Scripturæ sacræ allegat, et eodem modo divinitatem Christi ex illo effectu colligit, eumque imitatur Theophylactus, cisdem locis, et optime ibi Christianus Druthmarus ait: Ad cogitationes eorum respondit Dominus, quasi diceret: si legistis, quia nullus potest peccata dimittere, nisi solus Deus, similiter legistis, quod nullus potest hominum cogitationes scire, nisi solus Deus. Et similia fere habet Petrus Chrysologus eadem verba tractans, serm. 50.

6. Deinde assertio ex Patribus probatur. Unde potest veritas communi consensu, et traditione Patrum comprobari. Optimum est Athanasii testimonium cognitionem cogitationum cum cognitione futurorum æquiparantis in quæst. 27, ad Antioch. Præscius (ait) rerum, et cordium cognitor solus est Deus: nec enim vel Angeli cordis abscondita, vel futura videre possunt : et Chrysostomus, homil. 23, in Joann. Humanorum cordium cognitio solius Dei est,

« PredošláPokračovať »