Obrázky na stránke
PDF
ePub

me, de intentione exponit, dicens: Hanc aulem intentionem nemo cognoscit, unde merito dixerat Deo: Tu cognovisti semitas meas. Idem confirmat Cassianus, collat. 7, cap. 13, afferens alia Scripturæ loca. Unde tandem Gennadius, de Ecclesiast. dogmatibus, cap. 81, dixit: Internas animæ cogitationes diabolum non videre certi sumus.

qui ea formavit. Non opus erat Jesu testibus Et præterea circa id : Non erat qui cognosceret ad eas, quas formarerat mentes cognoscendas. Cyrillus, lib. 2, in Joann., cap. 19, expendens verba in Nathanael, Rabbi, tu es filius Dei. Noterat (inquit) soli Deo corda hominum patere. Id cum inesse Domino perspexisset, filium Dei profitetur et lib. 3, cap. 3, ponderat, solitum fuisse Christum corda Judæorum aspicere, cogitationisque motus eorum examinare, et ad ea, quæ illi mente versabant, orationem accommodare. Qua re maxime natura se Deum esse ostendebat, quod libr. 4, cap. 5, exemplo demonstrat Origenes, libr. 1, in Job, circa verba illa, Circuiti terram. Videns (ait) universa, que opere fiunt, ea cero quæ in corde, atque in animo tractantur, nesciens. Basilius, libr. 3, contr. Eunomium ex verbis Pauli ↑ Corint. 2, supra citatis, sic divinitatem Spiritus sancti probat: Quemadmodum nemo alienus, ac peregrinus intrinsecas potest animæ cogitationes inspicere, ita qui cum Deo in secretis cum eo communicat, non est alienus, vel peregrinus ab eo, quia profunditatem ejus investigare potest. Indicat Damascenus, lib. 2, cap. 3, quatenus dicit, Angelos nec linguam, nec aures habere, quia circa sermonis adminiculum cogitationes suas, atque consilia inter se communicant, in hoc enim supponit Angelum non cognoscere alterius cogitationes, vel consilia, nisi ab illo sibi communicentur.

8. Notatio circa dicta testimonia. —Notatio altera.-In his autem Patrum testimoniis duo sunt observanda. Unum est, sæpe hoc Patres loqui in particulari de cordibus hominum, id est, de eorum cogitationibus, seu affectibus, ut Augustinus exponit, Psalm. 25, enarrat. 2, circa id: Ure renes meos et cor meum, nihilominus tamen idem a fortiori intelligunt de voluntatibus angelicis, quia non minus est domina suorum actuum voluntas angelica, quam humana, nec ratio aliqua in voluntate humana inveniri potest, cur actus ejus sint aliis occulti, quæ non in Angeli voluntate magis militet. Sed loquuntur Patres frequentius de hominibus, quia ad ipsos et ad mores ipsorum instruendos loquebantur, sicut Scriptura etiam loquitur. Aliud est, sæpe etiam solum dicere Patres, cor hominis esse occultum aliis hominibus, sicut dixit Gregorius 25, Moral. c. 7: Aliena corda humanis oculis clausa sunt et nescitur, qui repellitur, quia penetrare nequeunt, que ab unoquoque cogitantur: et lib. 18, cap. 27, alias 31, de hominibus in beatitudine dicit, quod uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, unde significat nunc occultari cor unius hominis aliis hominibus propter corporis impedimentum, quod sine dubio Angelis obstare non potest. Verumtamen Gregorius ibi noluit causam adæquatam reddere, sed hominibus magis familiarem. Et in priori loco statim dicit cogitationes, que latent homines, supremum judicem non latere, et similiter alii Patres omnem creaturam excludunt, nam statim addunt, solum Deum cogitationes internas cognoscere, et illa particula nemo, sæpe in hoc sensu in Scriptura sumitur.

7. Idem, ut certum supponit Augustinus, dict. libr. 2 Retract, capit. 30, ut supra retuli, et idem significat tract. 32, in Joan, et clarius in Psalm. 7. Opera nostra (inquit) possunt esse nota hominibus, sed quo animo fiant, solus ille norit, qui scrutatur corda, Deus; et libr. 10 Confession., cap. 2, tanquam singularem Dei excellentiam prædicat: Cujus oculis nuda est abyssus humanæ conscientia, et in Psalm. 41: Abyssus abyssum invocat, per abyssum cor hominis interpretatur: Quid enim (ait) est profundius hoc abysso? Cujus cogitatio penetratur? Cujus cor inspicitur? et infra: Que tamen abyssus nuda est oculis Dei, utique solius. Et Psalm. 41, expendens verba Pauli 1, Corinth. 4: Nolite ante tempus judicare, etc. Antea quam hoc fiat (inquit) in hac peregrinatione mortalis vitæ quisque cor suum portat, et omne cor omni corde clausum est. Item in Psalm. 141, illa verba: Effundo in conspectu ejus, etc., de VARIE OPINIONES CONTRA RESOLUTIONEM SUPEinterna oratione exponit, quæ cogitatione fit, et subdit: Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille ridet, qui remunerat. Unde ibidem Prosper eadem verba exponens, ait, id est, in secreto cordis, quod solus Deus audit, et videt.

CAPUT XXII.

RIORIS CAPITIS REFERUNTUR ET REJICIUNTUR.

1. Opinio Durandi in præcedenti capite, num. 4, jam tacta rejicitur. - Ex dictis in præcedenti capite, certitudo assertionis in eo posita

sufficienter probatur, et consequenter inde improbantur nonnullæ opiniones theologorum, quæ non solum improbabiles, sed etiam parum tutæ mihi videntur. Prima fuit Durandi, qui in 2, d. 3, quæst. 7, num. 18, et quæst. 8, num. 6, ausus est dicere, Angelum licet non videat actus voluntatis futuros, videre tamen illos statim, ac existunt, quod sine dubio erroneum est. Et ideo idem Durandus, d. 8, q. 5, post longam disputationem rem indecisam relinquit tanquam dubiam, et utrinque probabilem. In quo valde etiam errat, rem certam in dubium revocando. Et ab hac opinione non multum discrepat Scotus, in 2, d. 9, quæst. 2, ad 1, secundæ opinionis, et in 4, d. 45, q. 4, ad 2, nam simpliciter videtur docere, Angelos posse cognoscere virtute naturali occulta cordium, et de facto cognoscere. Et ita illi tribuit Marsilius, in 2, quæst. 8, sed de illius sententia dicemus melius in capite sequenti.

2. Opinio Argentinæ exploditur. - Altera opinio ad hanc proxime accedens, quæ eidem Durando non multum displicuit, dicit Angelum posse videre affectus voluntatis, quando sunt; non tamen videre, quales sint, id est, an sit amor, vel odium, complacentia, vel displicentia, fuga, vel prosecutio. Ita Argentina, d. 7, quæst. 1, art. 2, in fine, ubi nullam rationem adducit de actu voluntatis, sed solum de actu intellectus, de quo in capite vigenti tertio, dicemus. Hæc ergo opinio omnino rejicienda est, quia et immediate repugnat multum doctrinæ sanctorum in Scriptura fundatæ et deinde per evidentem consequentiam ostendi potest, vel illam destruere, vel repugnantia dicere. Quia si Angelus videt actum voluntatis, videt illum in se et intuitive, ergo videt, qualis sit, ergo videt, an sit odium, vel amor. Quod argumentum, ait Durandus, esse efficax, si supponatur distinctio specifica inter actus voluntatis odii, vel amoris : posse autem solvi, si quis mordicus defendat, omnes actus voluntatis esse ejusdem speciei. Sed imprimis hoc satis est ad absolutam efficaciam rationis, quia dicere, inter actus complacentiæ, et displicentiæ, et similes, non esse differentiam specificam, satis improbabile et incredibile est, ut ipse etiam Durandus fatetur. Verumtamen, etiamsi non esset differentia specifica, satis esset numerica, quæ certe negari nullo modo potest inter actus complacentiæ et displicentiæ ejusdem rei. Unde fit argumentum, quia visio intuitiva Angeli terminatur ad rem singularem, ut est in se, quia universalia non videntur, et quia cognitio Angeli perfecta est,

ergo videt an sit actus amoris, vel odii. Probatur consequentia, quia neque in reipsa fingi potest actus, qui non sit determinatus in ratione amoris, vel odii, vel alia simili: neque etiam potest quis ex amante fieri odio habens, quin actum mutet, vel realem modum actus. At vero Angelus, si videt actum, videt omnem realem modum ejus, præsertim essentialem et individualem, ergo repugnantia dicit illa sententia, affirmans Angelum videre actum, et negans videre qualis sit.

3. Hercæi opinio refellitur a Durando, ut parum cohærens. - Tertia opinio est Hervæi, in 3, d. 8, quæst. 3, dicentis, cognoscere Angelum actus voluntatum, seu cordium, quoad substantias eorum, et species et habitudines ad objectum determinatum, vel per modum fugæ vel prosecutionis, denique quoad omnia, præterquam quoad gradum intensionis, vel conatus. Quam sententiam merito impugnat Durandus, tanquam non consequenter loquentem: quia si Angelus videt intuitive et evidenter amorem voluntatis meæ, cur non videbit intensionem talis amoris, cum species repræsentet rem, sicut est, et lumen Angeli non minus sit sufficiens ad modum intensionis, quam ad actum intuendum. Respondet Hervæus, rationem esse, quia species unius Angeli remote repræsentat existentem in corde alterius, et per speciem remote repræsentantem minus exacte res videtur. At hoc frivolum est, quia vel Hervæus loquitur de re cogitata ab alio Angelo, vel de ipsa cogitatione alterius Angeli: si de objecto cogitationis alterius loquatur, impertinens est ratio, quia hic non agimus de cognitione objecti, sed de cognitione actus. Unde licet sit verum, quod per speciem cogitationis alterius Angeli non ita perfecte cognoscatur res cognita ab alio, sicut ab illo cognoscitur, non inde sequitur, cogitationem ipsam non exacte videri ab alio, si illam per speciem ejus cognoscit. Eo vel maxime, quod simul ac unus Angelus videt amorem vel cogitationem alterius de tali re, potest simul uti specie, quam habet tam amoris, quam rei amatæ ab alio, et sic utrumque perfecte cognoscere, ac subinde videre amorem non solum quoad entitatem, sed etiam quoad intensionem. Si vero loquitur Hervæus de actu ulterius Angeli, et species ejus, quam alios habere concedit, quid est, quod ait, illam speciem remote repræsentare talem actum, aut per illam remote cognosci. Nam talis species immediate repræsentat ipsum actum, et cognitio, quæ per illam fit, immediate etiam ad illum termina

tur, ergo æque potest quoad intensionem ac quoad entitatem, vel alias conditiones intelligi. A. Eadem opinio temeritatis arguitur.-Merito ergo refellitur Hervæus, quod inconstanter loquatur: multo vero magis reprehensibilis est, eo quod audacter ac temere ausus sit tantam testimoniorum multitudinem suo arbitrio interpretari, ac si in eis tantum dicatur, solum Deum cognoscere de corde humano, quid plus diligat, vel quantum diligat, non vero quod et quid diligat, vel odio habeat, cum fere omnes Patres citati absolute de ipsis actibus, seu cogitationibus cordis loquantur, et soli Deo cognitionem earum reservari testentur. Et certe Christus Dominus non revelabat in quo gradu intensionis Judæi hoc vel illud cogitabant et proponebant, sed absolute cogitationes eorum se nosse monstrabat, et inde divinitatem suam ostendebat, ut sancti colligunt. Et ad hunc modum facile possunt reliqua testimonia contra istam sententiam induci. Quod autem fuerit fundamentum ejus, et quomodo ei satisfaciendum sit, in capite sequenti, reddendo rationem veritatis Catholicæ declarabitur.

[ocr errors]

Alter sensus magis inquem habere potest. tentus ab Henrico.-Sed de hac sententia idem judicium, quod de præcedenti ferendum est: non enim potest ab audacia et temeritate excusari sic limitando Scripturæ, et Patrum sententias, quia non de sola intentione, sed absolute de omnibus actibus liberæ voluntatis loquuntur. Nam Scriptura non de uno vel alio actu, sed de ipso corde hominis dicit, solum Deum illud nosse aut intueri. Et Christus non solum revelando intentiones, sed etiam cogitationes de his vel illis rebus, divinitatem suam ostendebat. Deinde non loquitur Henricus consequenter, quia non magis potest ipse reddere rationem, cur lateat Angelum intentio mea, quam amor, vel voluntas mea, ergo si unum negat, quia non invenit rationem, neget etiam aliud, vel si non audet utrumque negare, et unum credit sine ratione propter auctoritatem, credat etiam aliud, quia non minus eadem auctoritate confirmatur. Præterea hæc sententia non solum sine ratione est, sed etiam contra rationem. Quod ita ostendo, quia per intentiónem vel intelligit Henricus specialem actum voluntatis distinctum ab electione, usu et aliis, prout communiter philosophi morales loquuntur, vel intelligit specialem modum interni actus, seu quemcumque actum voluntatis quoad proprium motivum ejus. Henricus sine ulla dubitatione non loquitur in priori sensu, nullum enim actum realiter a voluntate elicitum et ab ea distinctum, eique additum putat esse occultum naturali cognitioni Angeli, quia ratio, quam de cogitationibus adducit, in omnibus æque procedit, quia omnes sunt res creatæ, et naturales entitates habent, ac proinde sunt cognoscibiles. Unde manifestum est, si supponamus communem doctrinam moralem, quod intentio voluntatis est specialis actus ejus, contra rationem dici, illam non posse cognosci ab Angelo in seipsa, si alii actus possunt naturaliter ab eo videri, quia etiam alii actus sunt liberi et boni, aut mali moraliter, et e contrario etiam intentio habet naturalem entitatem propriam et per propriam speciem repræsentabilem. Alium ergo sensum intendit Henricus, dicit enim intentionem non esse aliquid intelligibile ultra substantiam voluntatis, sed esse quemdam respectum in illa fundatum et ab ea in re non distinctum, et nihilominus illo respectu cæteros actus dirigi, et ideo prout sic directos, cognosci non posse naturaliter, quia nec ille respectus cognosci valet.

5. Opinio Henrici. - Quarta fuit opinio Henrici, quodl. 3, quæst. 13, dicentis, Angelum cognoscere actus elicitos voluntatis amoris vel odii et hujusmodi, non tantum per effectus, sed in seipsis, ut circa tales res versantur amando, vel odio habendo, vel in universum per modum prosecutionis, aut fuga, nihilominus tamen non cognoscere, ad quem finem illos dirigat, qui illos habet. Nam hoc ait latere omnem creaturam de voluntate alterius, et hoc esse secretum Deo reservatum, quod vocat mentis intensionem, et virtutem internam. Atque hoc secundum videtur dixisse Henricus, ut aliquo modo Scripturis, et Patribus responderet, aliam enim rationem non affert. Primum autem probat communi difficultate infra tractanda, quia non apparet ratio ob quam isti actus in rerum natura positi sint objecta cognitioni naturali Angelorum improportionata. Quæ ratio tam de actibus intellectus, quam voluntatis procedit. Et ideo Henricus licet in principio illius quæstionis de solis actibus intellectus loqui videatur, postea extendit sermonem ad actus affectionis in voluntate conceptos. Unde in summa sententia ejus est, solam intensionem voluntatis latere Angelum, reliquos vero actus etiam liberos voluntatis cognoscere.

6. Refellitur ut temeraria.-Et purum consequens.—Et ut contraria rationi in uno sensu

7. Qui etiam reprobatur.—Cur sola voluntas divina velit sine reali additione actus.

Sed hæc sententia hoc modo explicata singularis est, et prorsus intelligi non potest. Primo quidem, quia intentio voluntatis aliquid positivum, et liberum est, non per modum potentiæ, sicut est ipsa voluntas, sed per modum actus. Ergo per intentionem aliquid vult libere voluntas, quod antea non volebat, et ideo vel meretur tanquam bene operans, vel demeretur tanquam peccans, non pure omittendo, sed aliquid committendo, seu agendo, ergo impossibile est intelligere talem intentionem sine omni entitate, vel modo reali positivo addito voluntati, et distincto ab illa. Probatur consequentia, tum quia per illam intentionem aliter se habet voluntas, quam prius, realiter, ac positiva, tum etiam quia non est alia ratio, ob quam alii affectus actuales voluntatis aliquid necessario addant voluntati distinctum ab illa, nisi quia per illos vult aliquid, quod antea non volebat, tum præterea quia alias voluntas creata per seipsam, et sine mutatione physica sui inciperet velle, intendendo hoc, vel illud, quod incredibile est. Nam de sola voluntate divina propter infinitam ejus credimus, per æternum, et necessarium actum velle libere hoc, vel illud sine additione reali, et in ipsamet hoc non admitteremus, nisi ab æterno omnia, quæ vult, immutabiliter vellet, vel, quod perinde est, si in tempore posset incipere aliquid velle cum ergo voluntas creata de novo incipiat aliquid intendere, quod est velle, impossibile est, quod in faciat sine reali mutatione sua, ergo necesse est intentionem esse aliquid reale distinctum ab ipsa, erit ergo cognoscibilis ab Angelo, si quidquid reale de novo in voluntate est, ab Angelo est cognoscibile. Tum denique, quia intentio non potest esse tantum respectus rationis sine fundamento reali, quia talis respectus non potest esse nisi voluntarie excogitatus, ut per se patet: hoc autem fundamentum non est sola potentia voluntatis nam potest esse ipsa potentia cum cogitatione talis objecti, et aliis requisitis, et talem intentionem non habere, ergo est aliquid aliud reale additum voluntati, et consequenter, vel non est respectus, sed absolutum, vel si est respectus, erit realis, transcendentalis saltem, et non tantum rationis. Ac subinde non erit ex eo capite magis occulta, quam cæteri actus voluntatis.

8. Improbatur deinde Henricus quoad actum voluntatis propter finem intrinsecum. Tandem impugnatur illa sententia, quia duplex cogitari potest intentio voluntatis, una est ntrinsece inclusa in actu, quatenus in objec

tum, propter intrinsecum ejus motivum tendit: alia est quia intenditur aliquid propter rationem illi extrinsecam, ut eleemosyna propter vanam gloriam, vel propter satisfactionem pro peccatis. Quando intentio est prioris modi, impossibile est videre intuitive realem actum, seu affectum voluntatis et non videre, qua intentione fiat: quia si ego sum affectus ad scientiam propter honestatem ejus, ille actus affectionis habet specialem modum realem intrinsecum, et (ut est probabilius) essentialem ex tali objecto, et motivo intrinseco, ergo si Angelus videt intuitive, et quidditative talem affectum, necessario videt qua intentione fiat, quia in eo actu intendere nihil est aliud, quam velle propter talem honestatem propriam talis objecti, ergo non potest esse magis occulta intentio, quam affectio in tali actu. Idem est de actu amoris, vel odii propter malitiam in objecto inventam. Quod si distinguamus in his absolutam voluntatem, quam vocant simplicem, quamque D. Thomas ponit ut distinctam ab intentione et priorem illa, ab una ad alteram efficax sumitur argumentum. Quia non potest Angelus videre intuitive talem voluntatem, vel amorem alicujus, quin videat motivum amandi, cum quo habet intrinsecam connexionem, ergo etiamsi ultra illum actum voluntas habeat intentionem consequendi tale bonum, eodem modo cognoscetur ipsa intentio, tam quoad substantiam actus (propter generalem rationem Henrici, quæ si efficax est, de omnibus procedit) quam quoad esse intentionis, quia est essentialis tali actui, et cognoscitur quidditative. Unde etiam necesse est, ut quoad formale motivum, et rationem finis cognoscatur, quia inde specificam rationem essentialem, seu entitativam accipit, ut ex 1, 2, suppono. Quæ ratio æque procedit de omni ratione reali, quæ sit modus intrinsecus actus, quia si Angelus videt actum intuitive, profecto videt omnem realem modum in eo existentem: neque major repugnantia in uno, quam in alio cogitari potest, ut contra præcedentem opinionem dicebamus.

9. Item quoad actum propter finem extrinsecum.-Atque idem discursus applicari potest ad intentionem finis extrinseci, quia si actus ipsi quoad substantiam cognosci possunt, etiam quoad hanc relationem cognoscentur, quod est cognoscere de actu, qua intentione fiat. Probatur ergo assumptum, quia actus voluntatis non refertur ad finem extrinsecum, nisi per imperium alterius actus, quo finis ille intenditur, et in cujus virtute alter actus eli

Gent., et aliis locis citatis semper hoc ad voluntatis libertatem reducit, ut videbimus. Unde etiam Thomista in hanc sententiam inclinant.

[ocr errors]

citur, seu fit, sed Angelus videns actum imperatum, videre etiam potest imperantem, quia ita est res distincta actu existens in voluntate, sicut actus imperatus, et in utroque procedit æqualiter Henrici fundamentum : videndo autem utrumque actum, videt qua intentione uterque fiat, quia de ipso actu intentionis id videt ex vi objecti ejus, quia illum quidditative cognoscit, nt in proxime præcedenti puncto probatum est: videndo autem actum electionis, seu imperatum, etiam videt et efficaciam imperantis, et emanationem imperati, quia utrumque perfecte cognoscit, seu comprehendit, ergo necessario etiam videt, propter quem finem actus imperatus fiat. Denique relatio talis actus interni voluntatis in finem extrinsecum necessario addit aliquid reale ipsi voluntati in aliquo actu ejus, quia illa relatio non fit, nisi volendo, nec velle fit sine actu: ergo si alii actus videntur ab Angelo, etiam iste videbitur, ut jam probatum est, ergo videtur relatio ad finem extrinsecum, quæ per illum fit. Nec refert, quod relatio sit actualis, vel virtualis tantum, quia prior fit per actum præsentem, de quo ratio facta procedit, posterior fit in veritate actus præteriti, qui etiam videri potuit, et memoria retineri, et virtus ejus præsens, quatenus aliquid physicum, seu reale est, poterit etiam videri.

10. Quinta opinio asserens actus voluntatis necessarios, non autem liberos cognosci ab Angelo. Quinta opinio esse potest, aliquos actus elicitos voluntatis non posse cognosci ab Angelo, aliquos vero illi esse notos. Duplices enim sunt actus a voluntate eliciti, quidam liberi, alii naturales, quia nimirum necessario fiunt hos ergo posteriores dicit hæc opinio, non esse improportionatos cognitioni angelicæ, sed tantum priores. Et ratio discriminis reddi potest, quia posteriores actus non prodeunt a voluntate, ut voluntas est, sed ut quadam natura est, ut D. Thomas loqui solet, et ideo non transcendunt ordinem aliorum effectuum naturalium: sicut ergo Angelus alias res naturales cognoscit, ita et illos actus. Secus vero est de actibus liberis, quia ad superiorem quemdam ordinem pertinent, ut post caput sequens explicabimus. Potestque hæc sententia tribui D. Thomæ, quia ubicumque docet, non posse Angelum cognoscere actus cordis, seu a voluntate elicitos, ex libertate ejus rationem reddit. Sic enim dicto art. 4, dicit, actiones internorum habituum non cognosci ab Angelo, quia unusquisque utitur habitibus, cum vult, ut in diet. cap. 154, 3 contr.

11. Non est probabilis opinio quoad actus necessarios ex inadvertentia. Verumtamen ut hæc opinio probabilis sit, distinguere oportet de actibus, qui sine libertate fiunt: nam quidam sunt, qui per se et ab intrinseco habent fieri quasi per naturalem dimanationem, ut est amor in Patria, supposita visione et intra naturæ ordinem aliqui censent, Angelum hoc modo amare seipsum necessitate naturali et fortasse etiam Deum ut auctorem naturæ, saltem amore concupiscentiæ propriæ. Alii actus sunt, qui per se habent fieri libere, per accidens vero contingit naturaliter fieri ex defectu animadvertentiæ intellectus, ut sunt motus primo primi in nobis. De his posterioribus non est vera, nec probabilis dicta opinio. Primo quia in his actibus magis considerandum est quod est per se, quam quod est per accidens: sed isti actus per se et natura sua petunt libere fieri, ergo sequuntur proprietatem actuum liberorum, ut propterea sint extra objectum naturale rerum ab Angelo scibilium. Secundo quia idem actus a voluntate elicitus omnino immutatus in se manens et prius non libere factus, potest incipere esse liber, addita solum in intellectu majori advertentia, ergo si antea esset notus, etiam postea cognosceretur per idem principium, per quod antea cognoscebatur. Dices, cognosci quidem etiam postea quoad totam entitatem suam, non tamen cognosci, an liber sit. Sed contra, quia si actus ipse voluntatis in se cognoscitur, multo magis cognoscetur advertentia intellectus major, vel minor, quæ illum antecedit: cognita autem advertentia cognoscetur, an ille actus liber sit, necne, ergo si tales actus cognosci possent, quando non sunt liberi, etiam libere facti cognoscerentur. Denique ut isti actus sint occulti, quando fiunt hoc, vel illo modo, oportet, ut substantia eorum occulta sit et quod desit principium necessarium ad intuendos illos, prout in re sunt facti, ut capite post sequenti declarabimus, ergo utcumque fiant, semper sunt occulti.

12. Evasio. Responsio. Dices: esto non cognoscat Angelus, vel dæmon hos actus voluntatis in seipsis per proprias eorum species, videbit saltem in motu phantasiæ, et appetitus sentientis, quia ex isto naturaliter sequitur motus internus voluntatis et dæmon optime novit, non esse in potestate nostra,

« PredošláPokračovať »