Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XXIII.

quin visis tangamur, ergo cognoscet motum voluntatis ex motu appetitus resultantem. Respondeo imprimis, concedendo totum, quia

VOLUNTATIS ACTUS NATURALITER COGNOSCERE

NON POSSUNT.

hoc non est contra dicta, quia illud non est vi- QUÆ SIT PROPRIA RATIO, OB QUAM ANGELI ALIENÆ dere actum voluntatis, sed per conjecturam illum cognoscere, quæ conjectura interdum potest esse tanta, ut certitudinem inducat: nam actio externa aliquando evidenter ostendit voluntatem internam. Addo vero, etiam ex motu appetitus non sequi necessario motum primum in voluntate, nisi supposita in intellectu advertentia talis objecti cum tali, et tanta inconsideratione, quia voluntas non movetur ab appetitu, nisi mediante intellectu, nec necessitatur, nisi propter inconsiderationem, et inadvertentiam rationis: dæmon autem non videt actus intellectus in seipsis, ut postea dicam, et ideo licet videat motum appetitus, non videt evidenter inde resultare motum conformem in voluntate, quia non videt, an intellectus statim advertat sufficienter, ut voluntas possit suum motum cohibere. Nec ex solis phantasmatibus potest certo cognoscere, quid ratio advertat, quia ex eisdem phantasmatibus ratio nostra in diversa tendit cogitando, ut recte dixit D. Thomas, quæst. 8, de Veritat., art. 13, ad 4. Et ideo licet de istis motibus possit dæmon magnam conjecturam facere, non tamen absolutam evidentiam etiam ex causis, vel effectibus comparare.

13. Improbabilis consequenter est de actibus voluntatis hujus vitæ. Quid de amore sui in Angelis, et anima separata. — Quapropter cum in nobis in hac vita nulli sint actus voluntatis simpliciter, et per se necessarii quoad exercitium, nulla etiam distinctione opus est, sed simpliciter est asserendum, omnes actus voluntatis nostræ esse Angelis occultos. De voluntate vero Angeli in sua tantum natura spectata, controversia est, an habeat aliquem actum per se necessarium quoad exercitium: nam aliqui existimant, se, et Deum necessario diligere, ita ut quantamcumque considerationem intellectus habeant, non possint talem actum suspendere : qui forte idem dicent de anima separata. Et in hac opinione non censeo inconveniens admittere, talem actum esse notum omnibus, propter rationem supra factum. Fortasse tamen oppositum est probabilius, scilicet, actus illos non esse per se necessarios quoad exercitium, et ideo eamdem universalis assertio etiam in Angelis, et anima separata locum habet, quia etiam illi nullum habent actum voluntatis per se necessarium, neque etiam motus indeliberatos habent.

1. Difficultas aperitur in opinione negante species in Angelis. — Libertas non addit actui realem modum, sed denominationem extrinsecam. In hoc puncto valde laborant theologi, quia revera difficile est. Et aperitur difficultas. Primo, ac præcipue juxta opinionem asserentem, Angelum cognoscere omnia objecta naturalia, seu proportionata suo lumini naturali sine speciebus, solo suo lumine intellectuali a natura dato. Quia intellectus angelicus potens est ad cognoscendos perfecte, et intuitive hos actus voluntatum, et e contrario illi actus sunt objecta intelligibilia in actu, quia spiritualia, et non improportionata angelico intellectui per excessum, ergo poterit illos cognoscere naturaliter, si voluerit. Consequentia videtur evidens quasi ex identitate terminorum, quia idem est habere potentiam naturalem, et naturaliter posse. Antecedens vero quoad utramque partem probatur, primo quia ille actus non habet tantam perfectionem in genere entis, ut ratione illius excedat virtutem intellectivam Angeli nam perfectior est ipsa voluntas, et tamen cognoscitur a quocumque Angelo nec modus, quo fit, libere ad illam improportionem sufficit. Tum quia fieri libere non addit actui intrinsecum realem modum, sed tantum denominationem a potentia agente cum intrinseca potestate non agendi: unde cum Angelus cognoscat voluntatem alterius, utramque partem potestatis, agendi utique et non agendi, in illa videt, et ideo si actus ratione suæ entitatis non est improportionatus, neque propter modum illum erit, quia viso actu, et potentia, videbitur denominatio, quæ inde resultat. Tum etiam quia licet actus libere fiat, postquam factus est, jam est determinatus ad unum, et necessarius illa necessitate, qua id, quod est, necesse est esse, ergo licet ille modus effectionis faciat illum actum improportionatum objectum, ut naturaliter possit cognosci ut futurum, non tamen ut præsens, et jam existens. Tum denique quia actus imperati a libera voluntate etiam fiunt libere, et ideo ut futuri non possunt præsciri, nihilominus tamen jam facti videntur ab Angelo, et sunt objecta proportionata, ergo eadem ratione in actibus elicitis jam factis ex sola liber

tate non oritur improportio, ac proinde ex parte sua visibiles sunt, eo ipso, quod facti sunt ex parte vero Angeli non deest potestas, quia ultra lumen naturale nullum aliud principium agendi est illi necessarium, juxta hanc sententiam : ergo habet in se, et de se potestatem naturalem. Secundo probatur idem antecedens, quia Angelus de facto videt affectus alterius, si ille consentiat, ergo habet in se virtutem sufficientem ad cognoscendos illos, quia consensus alterius non dat illi virtutem, nec auget ejus lumen intellectuale, et ipse non indiget alio principio, nec alia virtute.

2. Ostenditur eadem difficultas in opinione concedente species acquisitas.-Secundo aperitur eadem difficultas juxta opinionem eorum, qui dicunt, Angelum intelligere per species a rebus acceptas: nam possunt Angeli sumere species ab omnibus aliis rebus creatis ordinis naturalis, et actu existentibus, ergo etiam ab istis actibus. Antecedens supponitur in hac sententia, quia Angeli possunt omnia alia cognoscere naturaliter, et hic est modus cognoscendi naturalis illorum. Consequentia vero probatur contra eamdem sententiam, primo quia isti actus sunt intelligibiles actu, ergo si Angelus potest accipere species a rebus materialibus, et ab actionibus nostræ phantasiæ, et appetitus sentientis, cum hæc omnia tantum sint in potentia intelligibilia, poterunt melius eas ab his actibus accipere. Et e contrario isti actus comparati ad substantiam, et potentiam angelicam, sunt objecta inferiora, et (ut ita dicam) minus intelligibilia, ergo si potest Angelus accipere species ab inferioribus, et superioribus objectis, poterit etiam ab his mediis actu existentibus. Secundo quia quando alter Angelus consentit, alius accipit speciem a suo actu, ut illum cognoscat: jam enim illum cognoscere potest, et consequenter per speciem ab illo accipiendam, juxta hanc sententiam, ergo eamdem speciem accipere poterit sine consensu alterius Probatur consequentia, quia Angelus accipit species a rebus per virtutem sui intellectus agentis juxta prædictam sententiam, sed virtus intellectus agentis unius Angeli non minuitur, vel augetur per consensum, vel dissensum alterius, ergo ex se potens est ad speciem accipiendam, altero etiam non consentiente. Quod si quispiam dicat, Angelum non accipere speciem a re aliqua sine cooperatione ipsius objecti, adhuc instatur, quia efficientiam hanc habere poterit actus unius Angeli in intellectum alterius multo melius, quam materiale objectum : ergo ha

bebit illam. Nec dici potest, quod in ea pendeat a voluntate Angeli, cujus est actus, quia ille actus aget per modum objecti intelligibilis, ergo naturaliter agit, ergo independenter a voluntate Angeli, in quo est. Confirmatur a simili: nam supra dicebamus, Angelum cognoscere, rem præteritam fuisse per speciem relictam ex cognitione ejusdem rei præsentis: nam illa species naturaliter manat ex tali actu, nec potest impediri per voluntatem Angeli cognoscentis, ergo similiter si actus voluntatis unius Angeli efficit speciem in alio Angelo, naturaliter illam efficiet, et consequenter per illam poterit unus Angelus cognoscere actum voluntatis alterius sine alia manifestatione, quia ipse actus se naturaliter prodit.

3. Declaratur difficultas in opinione concedente Angelis species inditas. Potentia capax actus secundi est etiam capax actus primi.

[ocr errors]

Futuritio nihil ponit in objecto. - Tertio declaratur difficultas in opinione, quod Angeli cognoscunt per species inditas, quas habent a principio suæ creationis ad cognoscenda omnia, quæ discursu temporis cognituri sunt. Quia unus Angelus ex se et natura sua capax est specierum actuum cujuslibet liberæ voluntatis creatæ, ergo recipit illas inditas a principio, ergo per illas poterit cognoscere hos actus statim, ac fiunt, sine dependentia a consensu ejus, cujus est actus. Primum antecedens patet, quia Angelus est capax naturaliter cognitionis talium actuum, quia tandem aliquo modo illos cognoscit sine supernaturali lumine, sed solo naturali, ergo etiam est naturaliter capax specierum talium actuum. Probatur consequentia, tum quia potentia capax actus secundi, est etiam capax actus primi, tum etiam quia tantum se extendit ex parte objectorum potentia naturalis intellectus receptiva specierum, quantum se extendit potentia naturalis activa intellectionum, quia utraque est objecti proportionati et connaturalis, et ideo utraque inter se servant proportionem, alias non essent bene institutæ, cum potentia naturalis activa intellectus non possit actionem elicere, nisi prius, quatenus passiva est, in actum primum reducatur. Prima vero consequentia principalis rationis videtur supponi ab ista sententia, juxta quam argumentamur. Quia Angeli ex natura sua postulant, ut sint semper in actu primo constituti ad omnes actus secundos, quos virtute naturali elicere possunt, ut hæc sententia supponit, sed Angeli discursu temporis eliciunt actus secundos, quibus hos actus cognoscant, ergo a principio fuerint con

stituti in actu primo ad tales actus secundos, ergo receperunt species inditas alienorum actuum, quos postea per suas intellectiones cognoscunt. Secundo probatur eadem illatio, quia Angelus potest cognoscere hos actus, priusquam fiant, ut possibiles, quoad quidditativam eorum cognitionem : hoc enim non excedit naturalem virtutem Angeli, ergo saltem ad hunc finem habebit species innatas talium actuum. Sicut dicebamus supra, habere Angelum innatas species singularium contingenter futurorum, quia potest semper illa singularia cognoscere quidditative et sub esse possibili, licet non possit illa cognoscere ut futura, idem ergo erit de his actibus. Atque hinc tandem probatur altera consequentia principalis argumenti, quia per species rei singularis possibilis videri potest ab Angelo eadem res intuitive, eo ipso quod talis res existit, ut supra declaratum est, ergo cum Angelus habeat species mei consensus liberi ut possibilis in tali tempore, eo ipso, quod in tali tempore sit talis actus, poterit illum intueri. Et in hoc est magnum discrimen inter actus hos ut futuros et ut jam factos: nam licet Angelus innatas species illorum jam habeat, eosque ut possibiles cognoscat, non cognoscet illos ut futuros antequam fiant, quia futuritio nihil ponit in objecto, ut terminet actum intuitivæ visionis: actualis autem productio illorum ponit in eis entitatem realem, per quam possunt terminare intuitivam cognitionem, ergo eo ipso quod fiunt, videri poterunt ab aliis Angelis eorum species habentibus. Neque potest hoc impedire voluntas ejus, cujus est actus, cum nec diminuat virtutem intelligendi aliorum, nec repræsentationem specierum, neque aliquod velamen (ut sie dicam) actui imponant, quod ejus cognitionem possit impedire.

4. Faria opiniones in expedienda proposita difficultate. Prima recurrit ad negationem divini concursus. In expedienda hac difficultate et ratione reddenda hujus mysterii variæ sunt opiniones theologorum. Prima totam hujus rei rationem veluti physicam in divinam voluntatem reducit. Dicunt enim hujus sententiæ auctores, ex parte Angeli nihil deesse, quominus naturaliter posset hos actus cognoscere, ut discursus facti probare videntur, Deum tamen statuisse non concurrere cum aliquo Angelo ad videndos actus liberos alterius, nisi isto volente et ordinante, quantum ex se est, actum suum ad alterum, ut illum cognoscat. Atque ita rationem, cur illos aliter cognoscere non valeat, solum esse, quia non habet aliter

paratum Dei concursum. Dixi autem, ab istis non reddi aliam rationem physicam, quia moralem rationem, ob quam Deus decreverit, non dare concursum, facile reddent, ut infra etiam nos dicemus. Hanc opinionem tenuit Ochamus, in 2, quæst. 20, ubi de potestate naturali Angeli ad videndos actus absolute loquimur, affirmando Angelum habere illam, de negatione autem divini concursus solum dicit, forte Deum nolle coagere, et consequenter sub eadem dubitatione dicit, quod forte de facto Angelus non cognoscit hos actus. Simili fere modo loquitur Gabriel, lect. 31, in Canon., et in 2, d. 9, quæst. 2, art. 2, nam posita potestate in Angelo, de facto ait, non semper cognoscere hos actus, quia non semper Deus concurrit, unde indicat, non esse de hoc legem statutam, sed suæ voluntati hoc Deum reservasse. Statim vero de dæmonibus simpliciter dicit, Deum non concurrere cum illis, in bonis autem Angelis addit particulam forte. Et hoc sequuntur ibi Bassolus, quæst. 2, Lichetus, quæst. 1, Major, quæst. 3, qui magis determinate in utroque de facto loquitur. Et Holcotus, in 2, 1. 4, ad 2, principale, ubi in summa dicit, totum pendere ex divina ordinatione. Ac denique præcipuus auctor hujus sententiæ videtur fuisse Scotus, qui in 2, d. 9, quæst. 2, ad argumenta secundæ quæstionis absolute affirmat, Angelum posse, de facto autem nihil dicit. At vero in 4, d. 10, quæst. 8, ad 3, de dæmonibus absolute dicit, non cognoscere hos actus, quia non permittuntur, de bonis autem nihil dicit. Et durius loquitur in 4, d. 45, quæst. 4, ad 2.

[ocr errors]

5. Examinatur proxima sententia. Hæc sententia quatenus simpliciter affirmat, Angelum posse viribus suis naturalibus cognoscere hos actus, parum consentanea est Scripturæ, et Patribus, quia Scriptura soli Deo tribuit, quod hæc cognoscat, non certe quia solus ille de facto hæc cognoscat: nam Angeli sancti, et beati hæc cognoscunt vel in Verbo, vel per revelationem, ergo quia solus Deus virtute sua, et nativa potestate hæc potest cognoscere. Et hac ratione dixi supra, ex eo solum quod Christus ostendat se cognitionem cogitationum cordium, non recte inferri immediate, illum esse Deum, quia poterat per supernaturalem revelationem illa cognoscere, etiamsi esset purus homo, tamen quia affirmabat se esse verum Deum, et consequenter profitebatur, se propria virtute cognoscere cogitationes cordium, recte inde ostendebat, se esse Deum, ergo contra hanc doctrinam est, Angelis hanc divinam

proprietatem attribuere. Ad hoc autem duo respondet Scotus,in ultimo loco citato. Unum est, proprium esse Dei hæc cognoscere ut judicem universalem occultorum, quomodo Angeli non possunt illa cognoscere. Aliud est, Deum perfecte, et universaliter ista cognoscere, ita ut a nemine possit impediri, quod non habent Angeli. At primun valde frivolum est, quia ad vim cognitionis, aut scientiæ valde extrinsecum est, quod cum illa conjungatur munus judicis. Nam Scriptura cum in hoc exaggerat singularem Dei scientiam, non minus judicis, sed vim cognoscendi perpendit et commendat. Et Christus revelando cordium occulta, ostendebat se Deum, non ex eo, quod ostenderet se universalem judicem, hoc enim alterius negotii erat, sed præcise ex singularitate cognitionis, ut sancti colligunt. Aliud etiam non satisfacit, quia illo modo etiam cognoscere formicam est propriam Dei, quia solus potest non impediri, vel quia infinito modo cognoscit illam: nam Angelus impediri potest, ne illam cognoscat, si Deus nolit concurrere. Quis autem dicat, solum Deum cognoscere formicam, quia solus cognoscit sine concursu alterius, vel infinito modo. Præterea illo modo diceret aliquis, Angelos posse cognoscere futura contingentia naturaliter, licet possint impediri per negationem concursus divini, et Dei solum esse proprium scire illa perfectissime, et ita ut a nullo possit impediri: consequens autem absurdum est, ergo et illud prius. Probatur hæc ultima consequentia, quia eodem modo quoad hanc partem loquentur Scriptura, et Sancti de cogitatione actuum cordis, quo de cognitione futurum. Ex quo potest converti argumentum : nam Angeli ita ignorant futura, ut et se non possint illa cognoscere, neque ideo non possunt, quia non habent concursum, sed potius, quia non possunt, ideo nec concursum paratum habent, ergo similiter non possunt cognoscere occulta cordium. Probatur consequentia, quia Scripturæ eodem modo de occultis cordium, et de futuris loquuntur, et potestatem illa cognoscendi soli Deo attribuunt, et Sancti similiter utrorumque cognitionem divinitatis signum æqualiter po

nunt.

6. Modus alius explicandi prædictam sententiam. Instatur contra illam. Majoris effugium ad varia exempla removetur. Responderi vero aliter potest, simpliciter dici posse juxta hanc sententiam, Angelos non posse hæc cognoscere, etiamsi impotentia nascatur ex carentia divini concursus, quia illa carentia talis est, ut non sit in potestate eo

rum cooperationem Dei habere: nam cum illa sit conditio necessaria ad operandum, carentia ejus sine potestate habendi illam, inducit impotentiam simpliciter. Sicut si quis esset perpetuo privatus lumine sine potestate illud habendi, vere ac simpliciter dici posset impotens ad videndum. Sed insto imprimis, dictos auctores non ita loqui, imo simpliciter dicere, Angelos posse. Et de facto dubitant, ad interdum sinantur illa potestate uti, vel impediantur. Unde non putant esse denegatum concursum lege certa, et ordinaria : quod autem interdum negetur, si aliquando etiam datur, non satis est ad impotentiam simpliciter, etiam dicto modo explicetur. Deinde si quis omisso modo loquendi illorum auctorum dicat, concursum illum certa et ordinaria lege denegari, et ideo inducere absolutam impotentiam proximam et contrariam potentiæ, quæ includit omnia prærequisita ad agendum, licet in modo loquendi minus repugnet illi dogmati Scripturæ et Patrum, nihilominus in re non satisfacit, nec menti Sanctorum quadrat. Nam illa impotentia non oritur ex natura Angelorum, sed omnino ex voluntate Dei, at Scriptura, et Sancti volunt, illam impotentiam esse intrinsecam creaturæ, et ex imperfectione ipsius oriri : et e converso ob infinitam Dei perfectionem illi esse singulare, hæc omnia posse cognoscere. Et præterea illa sententia dicto modo explicata multum repugnat rationi naturali. Quia alienum est a divina providentia ordinaria, et naturali, non sinere creaturam suos naturales motus agere, vel concursum necessarium, et naturæ debitum omnibus speciebus, et individuis talem potestatem habentibus semper, et statuta lege denegare. Fuissetque valde superfluum, dare Angelis internam potestatem integram ad hæc occulta cordis cognoscenda, et concursum generalem denegare. Ad quam rationem conatur respondere Major variis exemplis in contrarium adductis. Sed nullum est simile. Fatemur enim contingere, naturalia agentia impediri a contrariis, vel ab aliis circumstantiis, ne suos effectus producant, dæmones etiam sæpissime non permitti a Deo totam potestatem, quam habent, exercere, quia omnia perturbarent, aliquando etiam impedivisse Deum actionem causarum secundarum suum concursum denegando. Verumtamen nunquam per solam denegationem concursus impedivit in tota specie, et omnibus ejus individuis usum potestatis naturalis, et quando id facit in aliquo raro casu, miracusolum reputatur. Angelos autem non cognos

cere hæc occulta, non est miraculosum, nec præternaturale, sed est naturalis conditio eorum, quantum ex Scriptura colligitur.

7. Secunda opinio recurrit ad improporticnem inter intellectum angelicum et actus liberos alienæ voluntatis. Sex improportionis rationes. Secunda ratio principalis hujus impotentiæ angelicæ redditur ex parte objecti, nimirum quia liberæ voluntatis actus natura sua est objectum improportionatum naturali intellectui cujuscumque creaturæ distinctæ ab ipsomet exercente talem actum. Rationes autem hujus improportionis plures dantur. Prima est D. Thomæ, in dict. art. 4. Quia isti actus tales sunt, ut voluntas in eis efficiendis extra se soli divinæ motioni, et efficacia subdatur, et ideo soli Deo subduntur quoad cognitionem, extra ipsum operantem. Eamdem rationem habet, dicta quæst 8, de Verit., art. 13, et quæst. 16, de Malo, art. 8, dicens, motum voluntatis humanæ pendere ex altissima causa: id autem, quod cadit sub ordine superioris causæ, non posse cognosci ab inferiori causa, sed solum ab eadem suprema causa, quæ movet, et ab illo qui movetur. Secunda ratio est, quia isti actus sunt formaliter et intrinsece liberi, pendentque intrinsece a causa indifferente, et ideo non minus sunt objecta improportionata, quam res futuræ. Hac ratione utuntur Capreolus et Cajetanus, et ad illam divi Thomæ rationes reducere conantur. Tertia ratio est, quia hoc objectum tale est, ut natura sua aliquam illuminationem ex parte sua requirat, quæ illuminatio sit per voluntatem ejus, qui talem actum liberum habet. Sicut in objecto visibili præter speciem ejus, ac potentiam requiritur lumen objectum illuminans, ita ergo in præsenti hæc est natura talium actuum, ut indigeant illuminatione, seu manifestatione operantis. Ratio autem hujus necessitatis redditur, quia actus isti sunt in altiori ordine rerum ultra res naturales, et ideo nisi aliquo modo ad hunc ordinem per manifestationem redigantur, sunt per se occulti et illuminatione speciali indigent. Et ita etiam aliqui rationem D. Thomæ interpretantur, nam per illam (ut aiunt) explicatur radix, a qua oritur hæc conditio istorum actuum. Quarta ratio est Gregorii, quia ut objectum sit visibile, debet esse sufficienter propinquum cognoscenti: hi autem actus requirunt intimam propinquitatem ad cognoscentem, id est, quod sint in illo tanquam in subjecto, nec sufficit alia propinquitas etiam intima, et per penetrationem, et ideo non possunt nisi ab illo, cui

insunt: et qui illos elicit, cognosci. Quintam fere similem rationem addit Richardus infra citandus, scilicet, quia simplicitas Angeli est alicujus magnitudinis spiritualis limitatæ, in qua est etiam profunditas limitata, et ideo non potest Angelus, seu dæmon intueri cogitationes animæ, quamdiu tenet eas in suo profundo. Unde addit, quod licet daremus, posse dæmonem de novo cognoscere aliquam rem sine nova specie, non posset videre actus cordis, nisi anima poneret illos in suo exteriori, ut ait. Sextam rationem indicat Alensis supra fundatam in magna simplicitate horum actuum. Unde ait, posse cognosci per signa, et non in seipsis quia judicia non sunt tam simplicia, sicut ipsi affectus, seu voluntates. Aliam fere similem rationem habet Richardus quam infra attingam.

8. Expenditur prima præcedens ratio improportionis. — Verumtamen omnes istæ rationes difficiles sunt et satisfacere non videntur. Prima enim D. Thomæ non videtur sufficiens, quia, ut bene argumentatur Durandus, effectus proprii solius Dei, quique ab alio fieri non possunt, postquam facti sunt, naturaliter cognoscuntur ab Angelo, ut patet de substantia animæ, vel Angeli, vel cœli: item de potentiis, habitibus et speciebus inditis uni Angelo a solo Deo, quæ omnia alii Angeli cognoscunt. Dices, D. Thomam loqui de actionibus. Sed contra, quia ex rebus sumitur optimum argumentum ad actiones. Quæ enim est major ratio? Et deinde etiam actio propria Dei, eo modo quo est extra ipsum, potest naturaliter cognosci ab Angelo, ut creatio ipsa, prout est in creatura, infusio speciei intelligibilis naturalis. Denique etiam in his actibus est aliquid per modum qualitatis, et termini, ergo cognoscetur ab Angelo, et consequenter etiam cognoscetur actio intrinseca, per quam fit, quia non est magis occulta, quam terminus. Aliter dici solet, loqui divum Thomam de motibus, qui a creatura fiunt, a solo Deo mota. Sed hoc etiam parum refert : nam a paritate rationis idem sumitur argumentum : nam si ea, quæ a solo Deo fiunt, sunt a creaturis naturaliter cognoscibilia, cur non etiam motus, vel actus, qui ab eodem Deo movente creaturam et illa cooperante fiunt? Deinde non magis actus voluntatis videtur a solo Deo pendere, quam actus appetitus sentientis, vel phantasiæ, nam omnes isti pendent a solo Deo, ut a causa prima et universali, et unusquisque pendet a sua potentia ut a causa propria, et per se: ergo ob hanc dependentiam non magis sunt occulti actus voluntatis, quam

« PredošláPokračovať »