Obrázky na stránke
PDF
ePub

signa fieri? Dicet aliquis, sicut non est conveniens Angelos non posse suos conceptus in seipsis ostendere, sed tantum in his signis, ita e contrario non est conveniens, excludere ab Angelis manifestationem suorum conceptuum per hæc signa. Nam inde fit, ut quoties Angelus vult suam mentem alteri communicare, cogatur ad ostendendum illam in se, et non tantum in signo: ac subinde non esse inter Angelos locutionem cui credere oporteat ex testimonio et auctoritate loquentis, nec esse inter eos fidem angelicam, ut sic dicam, sicut est inter homines fides humana, quod videtur diminutum et imperfectum. Unde consequenter fiet, ut ex natura rei inter Angelos non possit esse deceptio, nec mendacium, quod etiam videtur gratis dictum. Item in Angelis datur fides divina, quæ sine revelatione fundata in his signis, non videtur posse intelligi; imo neque illuminatio videtur esse posse in Angelis sine hujusmodi signis. Præterea locutio Angeli non semper est immediate de proprio actu suo, sed etiam de re a se cognita, directe ac proxime esse potest, quomodo ergo erit sine his signis ad placitum significantibus res? Nam per species intelligibiles rerum esse non potest. Idem est, si unus Angelus alteri loquatur, narrans immediate actum quem in alio videt, nam actum alterius non potest in ipsomet ostendere, ergo opus est, ut per hæc signa illum manifestet. Sed ad hæc omnia respondebimus in sequentibus, ostendemusque per alium verum locutionis modum, posse hæc omnia sine his signis ad placitum subsistere et explicari, quantum naturæ angelicæ convenientia, vel necessaria esse possunt.

ex natura sua, dicunt etiam huic modo loquendi locum relinqui, quia potest aliquis alteri loqui de re sibi jam nota, sicut nos etiam Deo loquimur. Mihi tamen imprimis non videtur verisimile, hunc modum loquendi per signa ad placitum esse unicum et necessarium, ita ut non possit unus Angelus alio modo, aut via cogitationem alterius cognoscere. Moveor, quia hic modus cognoscendi per signa ad placitum est valde imperfectus: nam per talia signa non cognoscitur res in se, et consequenter, nec veritas locutionis evidenter videtur, sed solum creditur per quamdam fidem auctoritati loquentis innixam: non est autem verisimile solum hoc modo posse Angelum ad cognoscendos actus internos alterius prævenire, ergo. Major nota est, quia ex vi signi ad placitum,non datur principium, quo res significata prout in se est, cognoscatur: sed Angelus ex se non habet principium cognoscendi actus alterius in seipsis, ergo per sola signa ad placitum non potest perfecte illos cognoscere. Minor per se etiam clara videtur, quia licet expediat actus internos Angelorum ita esse occultos, ut sine manifestatione habentis eos, aliis non pateant, tamen quod sit prorsus impossibile naturaliter Angelis, illos clare intueri, etiam volentibus et consentientibus illis, quorum sunt tales actus, et quantum in se est facientibus, ut aliis clare pateant, nimium est, et magna imperfectio naturæ angelicæ videtur esse. Quia illi actus non excedunt naturalem virtutem intellectus angelici, cujus signum est, quia unusquisque potest cognoscere proprios actus intuitive, ac perfecte. Ergo etiam debet Angelus habere aliquam naturalem viam habendi species, per quas possit perfectam cognitionem talium actuum consequi eorum domino consentiente. Propter hoc ergo mihi verisimile non est, totam locutio- UTRUM UNUS ANGELUS NIHIL EFFICIENDO IN AUnem Angelorum ad hæc signa revocari, nec esse aliam viam, qua certius, et evidentius unus Angelus alteri actus cordis sui manifestare possit.

25. Resolutio auctoris.-Angeli non utuntur signis instrumentalibus.—Instantiæ variæ.Responsio ad illas. - Unde tandem concludo longe probabilius videri, in Angelis non reperiri talia signa, nec talem locutionis modum. Hoe multo plus quam probabiliter persuadent, omnia, quæ de his signis inquisivimus. Nam sunt difficillima intellectu, et alias non sunt sufficientia, ut ostendi, et consequenter non sunt necessaria. Quo ergo probabili fundamento credemus locutionem Angelorum per talia

CAPUT XXVII.

DIENTEM ACTUS SUOS ILLI MANIFESTET.

1. Prima opinio generalis.-Secunda opinio generalis.-Sublatis signis instrumentalibus, sed ad placitum significantibus, quibus inter homines locutio fieri solet, difficile nobis est assequi, quia alius modus locutionis possibilis sit, et ideo a theologis varii modi hujus locutionis excogitati sunt. Inter quos generalis quædam convenientia et differentia notanda est, ut melius singulas opiniones examinemus. Quidam ergo locutionem hanc fieri putant, sine aliqua efficientia Angeli loquentis in audientem, imo sine additione alicujus rei, quæ in Angelo audiente fiat, per quam principium

aliquod, ad cognoscendos actus loquentis accipiat, sed solum quia ex parte loquentis tollitur velamen (ut sic dicam) suorum actuum, seu objective tantum aperitur secretum, quod statim alter virtute sua cognoscere potest. Alii vero putant necessariam esse aliquam efficientiam loquentis in audientem: et in utroque modo sunt variæ opiniones, quas in hoc capite proponemus, judicium de singulis ferendo, ut quam veriorem esse credimus eligamus, in capite vero sequenti quibusdam difficultatibus satisfaciemus.

2. Primæ generalis opinionis explicatio prima, quod locutio sit cogitatio reflexa super ipsas cogitationes directas.-Prima opinio est, unum Angelum non aliter loqui alteri, quam cognoscendo, quia eo ipso quod cognoscit aliquid, sibi loquitur, et per idem verbum quo sibi loquitur, potest aliis exprimere suum conceptum, vel rem per illum conceptam, et ita loqui alteri, vel de suo actu, vel de re per suum verbum repræsentata,quia verbum mentis, licet respectu elicientis formaliter illi repræsentet, nihilominus etiam aliis repræsentare potest objective, immediate quidem seipsum, mediate vero, et quasi instrumentaliter, rem per ipsum verbum ab alio cognitam. Non quidem significatione ad placitum, ut dicebat Majer, præcedenti capite allegatus, sed repræsentatione naturali, quatenus verbum illud dicit habitudinem naturalem ad objectum suum per modum expressa imaginis ejus. Declarat autem hæc opinio, non quamcumque cogitationem Angeli habere rationem locutionis, etiamsi fortasse aliis nota sit: sed illam tantum quæ est reflexiva, vel quasi reflexiva super actum de quo fit locutio. Nam concipiendo directe rem aliquam, nondum aliquis loquitur alteri,quia nondum manifestat alteri suum conceptum ex intentione sua, etiamsi alias conceptus ipse ab aliis cognosci possit eo modo, quo res aliæ sine ipsarum locutione cognosci possunt. Oportet ergo, ut aiunt, Angelum habere actum reflexum, quo explicet se habere talem conceptum de tali re, et tunc per hunc eumdem actum explicat alteri suum conceptum et ita etiam loquitur. Et simili ratione, quoad actus proprios, et elicito a voluntate, Angelus cognoscendo illos in se, quasi reflexe, per eumdem actum, quo suum affectum cognoscit, illum alteri manifestat. Hanc sententiam late docet Vasquez, d. disp. 211, cap. 11, et tribuit Henrico, quodlib. 5, q. 15, et Hervæo in 2, dist. 41, q. 11, Majori, dist. 9, quæst. ult. Imo eliam D. Thomam pro sua sententia allegat,

sed mens ejus longe alia est, de qua postea. Major etiam in alio sensu longe diverso locutus est, scilicet de signis ad placitum, ut supra notavi. Henricus autem obscurissime loquitur, ut vix mens ejus intelligatur, Hervæus vero licet aliqua ex parte inclinare videatur, supponit tamen falsam sententiam circa actus mentis Angelo notos, vel occultos, ut supra visum est. Itaque sententia illa, prout ab illo auctore proponitur, singularis, et propria ipsius est.

3. Fundamentum proposita explicationis.Fundamentum unicum est, quia locutio Angeli est actus intellectus Angeli loquentis, ergo actus ipse intellectus est quasi nutus, seu signum, aut verbum quo unus Angelus loquitur alteri. At non est signum ad placitum, ut jam dictum est,,ergo naturales cujus significationis fundamentum non potest aliud excogitari, nisi connexio, quam habet cum suo objecto, quod repræsentat: ergo non potest melior modus locutionis angelicæ excogitari. Majorem probat ex Patribus Theophylactus 1, Corinth. 13, ex quo hæc verba refert: Siquidem potentia quadam intelligendi, qua invicem divina communicant sensa, Angelorum est lingua. Ex quibus colligit, Theophylactum dicere linguam Angelorum esse potentiam intellectivam eorum, ac proinde vocem esse ipsum verbum, quod in se formant ; et Theodoretus ibidem, ait: Angelorum linguas dici, non que sensu, sed intelligentia percipiuntur, per quas et universorum Deum laudant et inter se disserunt. At laus et disputatio actus intellectus sunt, ergo intellectus ipse est lingua Angeli, ac proinde actus ejus locutio est. Beda, in lib. 2, in Job., cap. 7, circa verba illa: Si subito apparuerit, etc., de Angelis, ait, quod volunt, illico enuntiant, enuntiare autem intellectus actio est. Et hæc opinio ratione etiam potest suaderi, quia loqui est exprimere, et significare conceptum proprium, vel res alias cognitas, vel est præcipere, aut rogare et petere, quæ omnia ad intellectum pertinent.

4. Rejicitur proposita explicatio.—Hæc vero sententia propter multa non placet. Primo enim supponit, locutionem unius Angeli ad alium consistere in actu pure immanente in Angelo loquente, sine actione aliqua, quæ ad loquentem transeat, et consequenter Angelum non habere vim ad excitandum locutione sua alterum ad audiendum : quia per actum immanentem, ut talis est, non potest alterum excitare, sed extrinsece denominare, et ita consequenter fatetur dictus auctor. Consequens

est contra D. Thomam, et profecto contra rationem, ut infra videbimus. Secundo supponit illa sententia cogitationes intellectus per se, et natura sua esse manifestas omnibus Angelis, ac proinde locutionem in Angelis non fieri per se propter manifestandas aliis cogitationes intellectus, sed propter solos actus voluntatis, esse manifestationem necessariam. Hoc autem falsum est, ergo et assertio. Major probatur, quia si Angelus loquitur ad alium cogitatione sua, et verbo mentis suæ, vel illud verbum est occultum alteri Angelo, vel per se manifestum: si dicatur primum, necessarium erit aliud verbum intellectuale, ad manifestandum illud, et de illo alio eadem redibit quæstio, et in infinitum procedetur: si vero verbum illud per se notum est Angelis aliis, eadem ratione quodlibet aliud verbum, seu cogitatio mentis erit nota aliis, et consequenter propter illius manifestationem nulla erit locutio necessaria. Dici vero posset, conceptus mentis directos de rebus ipsis esse occultos aliis Angelis, eosque per locutionem manifestari: conceptus autem. reflexos de prioribus conceptibus directis, vel de actibus voluntatis, non esse occultos, sed ab omnibus Angelis cognosci. Sed hæc distinctio gratis datur, quia non est major ratio de quibusdam cogitationibus, quam de aliis, nec Scriptura vel Patres inter hos distinguunt, sed generaliter loquuntur, et ideo vel de omnibus dicendum est esse occultos, vel omnes esse per se notos aliis, aliter Scripturam, et Patres interpretando. Et ita consequenter concedit ille auctor, hoc fundamentum jaciendo, ad illam sententiam declarandam. Et consequenter ait, posse unum Angelum loqui alteri de cogitationibus mentis, non ut illas de novo manifestet, sed ut ex parte sua illas ad alterum ordinet, secus vero esse de affectionibus voluntatis, quia cognosci ab alio non possunt, nisi per locutionem manifestentur. Hoc vero fundamentum a nobis satis improbatum est.

5. Et præterea argumentor tertio: nam inde sequitur, locutionem de cogitationibus mentis, esto non sit impossibilis inter Angelos quoad illam directionem, ordinarie esse inutilem, et otiosam, quia nullam utilitatem in eis habere potest, locutio autem sine utilitate otiosa est. Assumptum declaratur, quia homo quando de re alteri nota illi loquitur, id facit, vel quia ignorat illi esse notam, vel ut eam melius declaret, aut intelligat, aut de illa per alium certior fiat, velut alium ad considerationem moveat, vel certe propter aliam, si qua esse potest, similem utilitatem. Nihil au

tem horum habet locum inter Angelos, maxime secundum illam sententiam, quia si Angelis notæ sunt cogitationes intellectus omnium aliorum, nullus aliorum potest cogitationem suam alium ignorare, vel imperfecte illam cognoscere, vel confirmatione, aut majori certitudine indigere, cum sciat posse illam in se intuitive, ac perfecte videre, agimus enim de locutione præcise, ut ab illuminatione distinguitur. Utilitas autem excifandi alium ad considerationem rei, quam per se noscere potest, non habet locum in Angelis, juxta dictam sententiam, ergo talis locutio est prorsus inutilis et otiosa.

6. Occurritur objectioni contra proximum tertium argumentum. -- Dices, hoc argumento probaretur esse otiosam locutionem ad Deum. Respondeo non esse simile, nam locutio ad Deum in homine, si voce sensibili fiat, multas habet utilitates respectu ejusdem hominis. Nam per illam locutionem excitatur ad majorem mentis attentionem, et ad cordis affectum, et per illam cultum, et reverentiam offert Deo. Si vero fiat pura mente, magis fit actibus voluntatis, et intellectus, quibus anima se subjicit Deo, et dependentiam ab illo recognoscit, et ideo honestissima, et utilissima est talis locutio, tam intellectualiter, ut sic dicam, quam moraliter. In Angelis vero inter se, vel non inveniuntur hæ utilitates, vel certe non considerantur in locutione, sed per se fit ad communicandum inter se conceptus suos, et consilia, ut dixit Damascenus, 1. 2, de Fide, c. 3. Unde sicut Patres docent cogitationes mentis esse per se occultas Angelis, ita cum de communicatione, vel locutione illarum loquuntur, profecto supponunt esse liberam loquentibus, non solum quoad intentionem, seu directionem, quæ voluntarie fit, sed etiam quoad earum manifestationem, et ad hunc finem præcipue ponunt in Angelis locutionem. Et sic D. Thomas, q. 109, a. 1, locutionem, ait, in Angelis fieri, ut conceptu mentis unius innotescat alteri, et ad primam ait, quando rult Angelus manifestare alteri suum conceptum, statim ab alio cognosci, supponens, antea non cognoscere, et ad hoc ordinari ad alium, ut ab illo cognosci possit.

7. Evasio.-Impugnatur.—Quarto sequitur ex illa sententia, non posse Angelum cognoscere suum affectum, propositum, aut intentionem voluntatis, quin illos actus aliis manifestet. Consequens videtur absurdum, ergo. Sequela patet, quia eo ipso quod Angelus habet illam cognitionem quasi reflexam de actibus

[ocr errors]

suæ voluntatis, illa cogitatio de se nota est omnibus, quia in illa tanquam in naturali signo cognoscitur objectum ejusdem cogitationis, juxta illam sententiam. At illud objectum est actus internus voluntatis, ergo eo ipso, quod cognoscitur reflexe, ille actus manifestatur aliis. Quod si quis dicat, manifestari quidem objective, nondum tamen fieri de illo locutionem, quia deest ordinatio. Hoc non solvit, sed auget difficultatem, tum quia sequitur actus interiores voluntatis, fieri notos ab Angelo sine locutione, quod est contra omnes, et contra rationem actuum occultorum: tum etiam quia illa ordinatio nihil addit pertinens ad excitationem mentis alterius, nec ad manifestationem actus, quantum est ex se, ut ille auctor concedit, unde magis pertinet ad quamdam moralem denominationem, et considerationem, quam ad physicam locutionem, ut infra declarabo. Minorem autem, seu consequens esse absurdum, probatur, quia voluntatis actus ita est incognitus, ut sine consensu ejusdem voluntatis, ab aliis extra Deum cognosci non possit.

[ocr errors]

8. Effugium. Improbatur. Dices, eo ipso quod Angelus de suo affectu cogitare, cumque reflexe cognoscere vult, debet illum notum facere, etiamsi nolit, quia illa voluntas est efficax, saltem virtualiter, cum Angelus non ignoret, eo ipso quod de suo effectu cogitet, illam cogitationem posse ab aliis cognosci, et per illam ipsum etiam affectum, altera vero uolitio, tantum esse poterit inefficax, et secundum quid scilicet, nollem. Sed profecto hoc ipsum est magnum inconveniens, et alienum a modo loquendi Scripturæ, et Patrum superius tractato, nimirum, quod non possit homo vel Angelus considerare suum desiderium, aut internum voluntatis propositum, vel affectum præsentem, vel præteritum quin a dæmone cognosci possit, etiam ipso homine invito. Imo hinc ulterius sequitur, ordinarie ac regulariter loquendo dæmonem cognoscere interiora desideria et consensus hominum, quod dici non potest. Sequela, probatur, quia vix potest homo desiderare, quin advertat, et cognoscat suum desiderium, nec consentire potest interius, quin se consentire advertat : nam priusquam homo consentiat, de consentiendo cogitat, ideoque quasi necessitate naturali, dum præbet consensum, simul, seu consequenter cognoscit se consentire. Cujus signum est memoria, quæ de præcedenti consensu relinquitur, nisi enim præsens cognosceretur, non posset in memoria relinqui, ergo eadem

fere necessitate naturali, vel saltem morali, cognosceret dæmon internos hominis assensus et peccata, quod absurdissimum reputo.

9. Quinto displicet valde illa sententia, quia consequenter dicit, non posse unum Angelum alteri manifestare secretum cordis sui, seu affectus suos, quin omnibus illos manifestet, esto non dicatur omnibus loqui, si ad unum tantum dirigat conceptum suum. Itaque (ut nostro more explicem) non poterit Angelus loqui alteri, nisi publice, et ad eum modum, quo nos alta voce coram multis loquimur, et consequenter necessario permittendo, ut alii audiant, si velint: quod etiam ille auctor consequenter concedit. Et patet sequela, quia non potest Angelus loqui de actu suæ voluntatis, quin de illo reflexe cogitet at hæc cognitio reflexa nota est omnibus natura sua, et illa cognita cognoscitur objectum ejus, juxta illam sententiam, ergo qui sic loquitur alicui, necessario manifestat suum actum omnibus, et quoad rem physicam, cum quadam æqualitate, quia non magis unum excitat, quam alium, quia nullum excitat, nec aliter quam in tali signo omnibus suum affectum manifestat. Solum erit differentia moralis, seu in denominatione extrinseca, quæ ex intentione manifestandi actum potius uni quam alteri, oritur, quæ certe parum ad rationem occulti, seu secreti actus refert. Consequens autem non esse admittendum, quia non solum communi doctrinæ, sed etiam rectæ rationi contrarium est, infra ostendemus. Sexto argumentari possumus, quia si oporteret, angelicam locutionem fieri per aliquem actum interiorem, per seipsum aliis Angelis naturaliter notum, multo facilius, et cum minoribus incommodis tribueretur actui voluntatis, quam intellectus, ut in sequenti opinione explicabo.

10. Ad fundamentum contrarium in numero tertio.-Ad verba Theophylacti. Nec fundamentum contrariæ sententiæ solidum est. Primo quidem, quia licet demus locutionem Angeli esse actum intellectus, non sequitur esse actum naturaliter notum aliis sine voluntate, et consensu habentis illum, nec sequitur notum fieri aliis sine peculiari ordinatione, vel etiam sine efficientia voluntaria loquentis. Deinde facile negari potest, intellectum et non voluntatem esse linguam Angeli. Nam locutio ad Deum pure mentalis, vel sola voluntate fit, certe sine illa non fit: et principaliter in ea consistit, ut in lib. 1, de Oratione, et cap. 4 et 5, declaravi. Unde facile potest idem de Angelis dici. Nec doctores sacri, qui allegantur,

vel

contrarium significant. Nam verba Theophylacti juxta versionem a Philippo Montano emendatam, sic habent: Angelis porro lingua est intellectualis, vis nimirum illa, qua sibi mutuo divinarum rerum intellectum, ac divinas cogitationes impertiunt. Ubi non in generali, sed in speciali de illa locutione tractat, quæ est illuminatio, de qua in libro quarto ex professo dicturi sumus. Possunt tamen verba cum proportione universaliter intelligi. In eis vero non dicit linguam esse ipsum intellectum, sed intellectualem esse, id est, spiritualem, et alterius ordinis a lingua corporea: ut de voluntate dicere solemus, non esse appetitum sensibilem, sed intellectualem, et ita licet lingua Angeli sit. ejus voluntas, etiam erit lingua intellectualis, et erit cis, qua sibi mutuo Angeli cogitationem impertiunt. In his autem ultimis verbis, obiter noto, illis significari illam linguam non esse vim aliquam naturaliter communicantem, seu repræsentantem, quod significat, sed esse vim voluntarie ac libere deferentem ad unum sensa et cogitationes alterius. Nam verbum ipsum impertiendi hunc modum communicationis significat.

11. Ad verba Theodoreti in eodem numero tertio. Ad dictum Bedæ. Atque eodem modo loquitur Theodoretus, dum ait: Angelorum linguas intelligentia percipi, hoc enim generale est: nam voluntas etiam intelligentia percipitur. De laude autem Dei dixi, in dict. cap. 5 libri primi, de Orat., laudationem pure mentalem supponi ad locutionem, essequein intellectu recognitionem divinæ excellentiæ: constitui autem in ratione locutionis, respectu Dei per affectum voluntatis, quo talis recognitio fit, ut quantum est ex parte nostra illi innotescat; respectu vero Angeli, per illum actum, in quo est locutio inter Angelos, sive sit intellectus, sive voluntatis, ut ibi latius exposui : Theodoretus autem loquitur de laude Dei, ut illam inter se Angeli per locutionem communicant, et ita facile potest voluntati tribui. Idemque cum proportione de disputatione intelligendum, quia disputatio in se, quatenus in quadam inquisitione, vel judicio consistit, opus est intellectus, tamen quatenus per locutionem communicatur potest esse voluntatis quoad executionem, licet per rationem dirigatur. Denique Beda, licet dicat Angelos, quæ volunt illico enuntiare, non dicit illam enuntiationem esse aliquid distinctum a voluntate. Imo paulo antea dixerat, quorum (id est, Angelorum) collocutionem, ego existimo, mobilem quemdam voluntatum fuisse consensum, etc.

Frustra ergo allegantur hi Patres, cum indifferenter fere, de intellectu et voluntate loquantur, quia revera utraque potentia concurrit, et ipsi non subtiliter disputant, in qua earum sit propria locutio, quamvis necessitatem sensibilium signorum excludant. Illud vero (quod ad rem maxime pertinet) etiam intendunt, ac docent, locutionem illam fieri inter Angelos ad manifestandum inter se, quod erat occultum, idque non sine consensu voluntatis fieri.

12. Secunda explicatio opinionis primæ generalis, quod locutio fit directio conceptum. Judicium auctoris de mente Alensis, Bonaventuræ, Alberti et Henrici.-Hac ergo sententia omissa, est secunda valde celebris in scholis, quæ docet unum Angelum loqui alteri, solum ordinando per voluntatem conceptum suum ad alium, id est, volendo, ut suum affectum liberum, aut cogitationem suam alter intelligat. Nam per hanc solam voluntatem fit patens alteri Angelo, quod prius erat occultum, et ideo ab illo per species, quas habet concreatas, statim videri potest, quod ad locutionem sufficit. Unde juxta sententiam hanc locutio angelica, non concurrit per se ad auditionem alterius, sed tantum, ut removens prohibens. Hæc est opinio Capreoli, in 2, dist. 11, quæst. 1, ubi maxime in concl. 3, et in solutionibus argumentorum id explicat. Sequitur Cajetanus, 1 p., q. 107, art. 1, et multi moderni Thomista. Tribui etiam solet Alensi, 2. p., quæst. 27, memb. 6. Sed ibi solum affirmat, locutionem angelicam per nutus fieri, et declarat, hos nutus non esse aliquid distinctum a conceptu Angeli loquentis, ut ordinato per voluntatem ad alterum : quo modo autem hi nutus ad notitiam alterius perveniant, ibi non explicat, nec negat Angelum loquentem aliquid in audientem imprimere, quid vero alibi senserit, infra dicemus. Allegatur etiam Bonaventura 2, dist. 10, quæst. 1, et maxime videri potest favere in solutione ad penultimum. Tamen si attente legatur, contrarium docet, ut infra ostendam. Nec aliud sentit Albertus, quia etiam pro hac parte allegatur in secunda parte tr. 9, quæst. 35, artic. 2. Citatur etiam Henricus, quodlib. 5, q. 15, sed tam prolixe, et obscure loquitur, ut mens ejus vix percipiatur, et ideo illum omitto.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »