Obrázky na stránke
PDF
ePub

pertinet. Secundo supponit Augelum habere species innatas, per quas possit hos actus intelligere, si ab altero non occultentur. Tertio supponit hos actus esse occultos quamdiu non vult, ut ab alio videantur, quia illa nolitio est quasi velamen, quo occultantur. Unde concludunt per solam voluntatem Angeli loquentis fieri locutionem, quia per illam ordinando suum actum ad alterum, tollit Angelus impedimentum, quod illum occultat. Confirmat hoc Cajetanus, quia actus ordinatus ad alterum per illam voluntatem, pertinet ad illum, ad quem dirigitur, ergo hoc satis est, ut ab ipso cognosci possit, quia unusquisque Angelus ea, quæ ad se pertinent cognoscere potest.

14. Pradictam directionem aliter explicat Durandus. Hanc opinionem sequi videtur Durandus, 2, dist. 11, q. 2, num. 12, sed loquitur in sensu longe diverso. Putat enim ille, cogitationes cordis non esse occultas Angelis, ac proinde locutionem inter Angelos non esse necessariam, ut unus alteri suos conceptus, vel affectus manifestet: nam alius per se potest illos cognoscere, sed solum fieri locutiones ut unus Angelus ad alterum actus suos dirigat: ad hoc autem sufficit voluntas Angeli loquentis, etiamsi nihil in illo faciat : quam sententiam duobus signis confirmat Durandus. Unum est de locutione inter homines, nam si Petrus ad Joannem alta voce loquatur coram multis, non dicitur loqui ad omnes, sed ad solum Joannem, etiamsi alii eamdem vocem audiant, et intelligant, quia Petrus solum ad Joannem sermonem dirigit, quamvis ex illa directione nulla major immutatio in Joanne, quam in aliis circumstantibus fiat, ergo similiter, ut Angelus dicatur loqui specialiter alicui, satis est quod ad illum actus suos ordinet, et non ad alios, licet illi æque cognoscant. Aliud argumentum est, quia nos loquimur Deo, quamvis illi pateant omnes actus nostri, quæ locutio solum fit per directionem spiritualem nostrorum actuum ad Deum. Ergo idem poterunt Angeli inter se facere. Tertium argumentum addere possumus, quia nos loquimur ad Angelos, et ad Sanctos, in quibus nihil facimus, neque illos immutamus, sed ordinando nostros actus ad ipsos, ergo idem esse poterit in Angelis inter se. Denique alii etiam doctores, qui dicunt Angelos habere intrinsecam potestatem naturalem ad videndos actus cordis, de facto tamen non permitti, eos videre, quia non habent paratum Dei concursum facile possent huic opinioni consentire, dicendo Deum dare concursum Angelo, eo ipso quod alius per voluntatem ordinat ad illum

suum actum : ac proinde per hanc ordinationem unum Angelum loqui alteri, sine efficientia in ipso, sed quia statim sit simpliciter potens ad videndum tales actus, quia tam habet Dei concursum, qui antea illi denegabatur.

45. Rejicitur Durandus. - Verumtamen ut ab hac posteriori opinione incipiam, illa supponit falsum fundamentum, scilicet Angelis esse notos actus cordis natura sua, et maxime de facto, ut putat Durandus. Quo sublato fundamento ruit ejus opinio, et exempla non sunt ad rem, quia deest illis, similitudo, quæ in argumento supponitur. Et præterea primum exemplum in rigore falsum sumit: nam realiter et physice ille qui alta voce coram multis loquitur, omnibus loquitur, etiamsi non ad omnes sermonem dirigat. Probatur, quia locutio illa revera supponitur esse de re occulta omnibus audientibus, et consequenter per locutionem illam omnibus rem antea ignotam manifestari. At vero illa manifestatio non fit sine significatione rei occultæ, quæ sufficiat ad immutandum omnes adstantes, etiamsi non ad omnes sermo ex intentione loquentis dirigatur, ergo illa significatio non fit sine locutione ad omnes, quia locutio non est nisi expressio mentis per aliquod signum sufficiens ad notitiam rei occultæ alteri dandam. Et ne forte sit de nomine quæstio, dici posset illum, qui sic loquitur, physica ratione ad omnes loqui, licet morali consideratione, ad illum specialiter loqui dicatur, ad quem directe sermonem ordinat. Nam ad physicam locutionem respectu omnium satis est, velle loqui alta voce, quæ et omnes possit immutare, et ab omnibus intelligatur, sive loquens intendat ab omnibus audiri, sive id tantum permittat, hoc enim ad physicam locutionem accidentarium est. Et patet, quia illo loquente alii omnes vere ac physice ab illo audiunt, ergo ille ad omnes etiam physice loquitur. Nam hæc correlativa sunt. Igitur specialis intentio ordinandi sermonem ad alteram personam, solum est necessaria ad moralem modum loquendi altêri.

16. Impugnatio altera contra Durandum et reliquos auctores secundæ explicationis.-Accedit præterea, quod sola directio conceptus per voluntatem non sufficit ad locutionem, nisi supponatur significatio et locutio, in quam cadat illa intentio et directio, ut in exemplo ipso considerare licet. At vero juxta sententiam Durandi nulla locutio illi ordinationi supponitur, quia nec significatio aliqua proprii actus, nec expressio aut declaratio, nec immutatio alterius fit ex vi illius voluntatis, sed so

lum est quidam consensus vel complacentia specialis in hoc, quod alius videat actus, quos per se et sua virtute videt: hoc autem ad locutionem non videtur sufficere, cum substantia locutionis in significatione consistat, directio autem solum addat respectum moralem, ut declaravi. Et hæc ratio etiam contra opinionem Thomistarum videtur procedere. Quia juxta illam etiam non datur significatio, vel expressio mentis, sed tantum consensus voluntatis circa alterius cognitionem.

17. Arguitur præterea contra utrosque.-Et po'est contra utramque sententiam applicari quoddam argumentum præcedentis sententiæ, quia sequitur locutionem angelicam esse actum voluntatis et non intellectus, quod a ratione alienum videtur, quia exprimere conceptum non est voluntatis, sed intellectus, imo exprimere affectum dicitur esse intellectus, et ideo imperium et oratio actus intellectus esse creditur. Ad hoc autem respondebunt dicti auctores, maxime Durandus duplicem esse locutionem, unam expressivam mentis occulta, aliam solum ordinativam proprii actus ad alium, etiamsi alioqui ille notus sit. De priori procedit ratio facta, non vero de posteriori. Et ratio reddi potest, quia prior locutio ordinatur ad manifestandam rem occultam, quæ manifestatio non nisi per signa aliqua fieri potest, et ita contingit in humana locutione. Altera vero locutio solum ordinatur ad ostendendum affectum erga alium, voluntarie subdendo proprios actus cognitioni ejus, quod per solum actum voluntatis sine alio signo fieri potest. Et ideo licet prior locutio ad intellectum pertineat, posterior per voluntatem fieri potest. Et ad hoc confirmandum est optimum exemplum de locutione ad Deum, de qua utrumque concessimus in libro primo de Orat., cap. 4 et 5, et docet aperte Scotus, in 2, dist. 9, quæst. 2, ad primum secundæ quæstionis: nec potest aliter intelligi.

quam Angeli, de re illi nota, et ideo solum per hoc loqui possumus Deo, quod voluntarie illius notitia cor nostrum subjicimus, volentes, ut illi pateat, et quantum in nobis est appetentes nostrorum actuum notitiam illi dare, si fieri posset, ut recte dixit Scotus supra. Unde non male dici potest illa locutio magis esse in affectu, quam in effectu. At vero unus Angelus loquitur alteri de re illi occulta, et ignota, per se loquendo. Nam licet interdum possint etiam loqui de re utrique jam nota, sicut etiam fit inter homines, illud est per accidens, et quomodo fiat infra dicemus. Nunc autem agimus de locutione actuum internorum, qui per se sunt occulti, ut dicti auctores nobiscum supponunt. Respectu ergo illorum non sufficit locutio in affectu, sed debet esse in effectu, et ideo non videtur esse in sola voluntate ordinandi actum cognoscendum, sed opus est, ut intercedat manifestatio actus, et quod ordinatio voluntatis cadat immediate in manifestationem actus, et non in actum ipsum : manifestatio autem idem est, quod locutio, ergo non est ipsa ordinatio voluntatis, sed est quid medium inter voluntatem, per quam ordinatur locutio ad aliam personam, et aetum qui per locutionem manifestatur.

19. Item effugium aliud. Sed nihilominus possunt dicti auctores respondere, licet Angelus loquatur alteri manifestando ei proprios actus, illi occultos, nihilominus per solam voluntatem ordinantem actum ad alterum, ut ab ipso cognoscatur, sufficienter fieri locutionem, sine alia significatione, vel expressione actus inter media. Et ratio est, quia locutio Angeli ad alium non fit, ut alter acquirat principium intelligendi rem antea occultam, sicut fit inter homines, sed fit, ut auferatur velamen, quod occultabat cogitationem Angeli loquentis: nam alter cui fit locutio, jam habebat principia sufficientia ad cognoscendum illum actum sublato impedimento. Hoc autem 18. Intercipitur quatenus afferri posset pro impedimentum seu velamen non erat nisi voDurando. Item quatenus afferri posset pro luntas Angeli, nolens, vel saltem nondum voaliis. Verumtamen licet de locutione Dei lens, ut alius suos actus cognoscat. Et ideo illahoc recte dicatur, de locutione angelica non met voluntas, qua unus Angelus vult suos acvidetur eadem ratio. Et imprimis contra Du- tus ad alium et est locutio, non expressiva randum, quia Angelus non loquitur alteri de actus, sed ablativa impedimenti. Eademque re ei nota, sed de occulta, qua secundum sanam responsio haberet locum juxta opinionem, quæ doctrinam, actus interni Angeli loquentis non ponit impedimentum in negatione concursus, sunt noti cæteris, et ideo opus est ut per locu-si lex Dei esse supponitur, ad consensum lotionem illis manifestentur, quod secus est de quentis statim concursum suum præstare. Deo, ut per se patet. Deinde contra priorem sententiam, quia in illa non habet locum exemplum de Deo, quia Deo loquimur tam nos,

20. At hæc quidem responsio nihil satisfaceret, si quod supponit capere possem, facileque concederem, locutionem ex parte Angeli

esse actum voluntatis (ut supra dixi.) Quia etiam voluntas potest actum suum, vel intellectus ad alium ordinare, atque etiam potest tollere impedimentum, quod tantum ex parte sua intervenit. Id autem quod hæc sententia supponit, videlicet, actus cordis occultari Angelo per solum velamen voluntatis ejus, cujus sunt actus, intelligi non potest, sicut visum est Scoto supra, et Durando et aliis plerisque, quibus accessit inter Thomistas Cano, quam refert Vasquez et sequitur, et Cumel etiam consentit. Et in superioribus est a nobis probatum. Quia vel illud impedimentum esse tantum ex pacto Dei nolentis concurrere cum cæteris ad cognoscendum, donec alter, cujus sunt actus, velit: et hoc contra Scotum supra refutatum est, vel est ex natura rei, et intrinseca efficacia voluntatis liberæ, et hoc videtur plane impossibile. 21. Primo quia supponit, actum cordis esse objectum actu intelligibile de se a quolibet intellectu angelico, et hunc intellectum habere speciem illius, cum lumine sufficiente ad cognoscendum illum actum, si non impediatur, ergo non potest intelligi, quod per solam voluntatem alterius impediatur. Probatur consequentia, tum quia talis voluntas, nec objectum immutat, nec potentiam alterius ligat, nec aliquid extra se operatur : quomodo ergo potest, vel occultare tale objectum, vel alterum, ne intelligat illud, impedire ? Tum etiam, quia talis occultatio, non tantum per nolitionem contrariam, sed etiam per solam carentiam voluntatis, ordinantis actum ad alium sufficienter fieri dicitur, quod multo magis repugnare videtur. At vero, si sola nolitio, vel carentia voluntatis non potest esse velamen, profecto nec sola voluntas ordinans potest esse locutio, quia non potest tollere velamen, cum solum possit, vel privationem sui, vel contrariam nolitionem excludere. Unde etiam directe argumentamur, quia voluntas illa non facit actum, quem ad alium ordinat magis intelligibilem, cum solam denominationem extrinsecam, vel relationem rationis illi addat, nec in aliis virtutem, vel principium intelligendi auget, ut dictt auctores supponunt, ergo per illam solam voluntatem non potest formaliter fieri, ut actus ex occulto fiat non occultus.

22. Secundo argumentor ex Scoto supra, quia alias posset unus Angelus occultare alteri substantiam suam, et facere se invisibilem alteri, quod esse falsum supra docuimus. Et similiter posset occultare suam potentiam, vel habitum, quod concedit Marsilius, d. q. 6,

art. 2. Et certe consequenter, si occultatio per solam voluntatem fit ex natura rei, quia quodam modo magis intelligibilis est actus secundus, quam primus. Ergo si, hoc non obstante, actus potest occultari, cur non habitus? Absolute autem consequens falsum est, ut supra etiam vidimus. Et ratio certe non est alia, nisi quia sola voluntas non sufficit occultare objectum intelligibile illi, qui ejus speciem cum virtute intelligendi habet. Tertio est alia principalis ratio contra illam sententiam, quia per locutionem angelicam non solum permittitur alteri cognoscere actum, de quo est locutio, sed etiam excitatur ad audiendum et cognoscendum illum, sed hæc excitatio fieri non potest per solam ordinationem extrinsecam alterius Angeli; nam hæc nihil ponit in altero. Excitatio autem sine aliqua intrinseca motione ejus, qui excitatur, intelligi non potest. Sed hæc ratio ex professo in sequentibus tractanda est.

23. Ad tria quæ pro fundamento supponebantur in numero decimo tertio. Ad confirmationem ex Cajetano ibidem.-Ad fundamentum contrariæ sententiæ respondetur, solidum non esse. Nam imprimis secunda ejus suppositio falsa est, ut supra diximus, et paulo post, etiam primam falsam esse, ostendemus. Tertia vero, in quantum dicit actus unius Angeli esse aliis occultos, quamdiu ipse non vult illos aliis occultos, quamdiu ipse non vult illos aliis manifestare, verissima est, quatenus vero per solam voluntatem formaliter occultari, aut manifestari dicit, falsa etiam est, ut probavimus. Ad confirmationem ex Cajetano negari potest illud principium, quod sumit, videlicet, per solam voluntatem ordinantis actum suum alteri, illum actum pertinere ad illum, ad quem ordinatur. Nam illud verbum, pertinere, valde generale est, et æquivocum, et explicando varias habitudines, quas importare potest, principium invenietur falsum, vel impertinens. Nam potest intelligi pertinere ad alterum, tanquam actus ejus, et hoc falsum est, vel tanquam objectum jam proportionatum naturali scientiæ ejus, absque ullo impedimento, et in hoc sensu petit principium, et formaliter loquendo falsum est, ut probavimus. Vel dicitur pertinere ad illum, quia circa illum versatur, et sic est impertinens, quia hoc non satis est, ut actus sit cognoscibilis ab alio Angelo, nam etiam cogitatio de illo, vel amor ejus, vel suspicio de rebus ejus, etc., pertinet ad ipsum, et non satis est, ut ab ipso cognoscatur. Quod vero Cajetanus ibi addit, per hoc solum quod

actus ordinatus ad alterum est de pertinentibus ad ipsum, habere vim excitandi ipsum nihil ponendo in ipso, quia quæ in inferioribus sunt divisa, in superioribus sunt unita: tam in assertione, quam in ratione, obscurissimum est, et pene incredibile. De assertione patet, tum ex discursu, et partitione facta: tum etiam, quia excitatio, de qua est sermo, est aliquid prævium ad cognitionem et addit aliquid ultra intelligibilitatem objecti, seu capacitatem objectivam, et non est in objecto, sed in eo qui excitatur, ergo si in illo nihil ponit, nulla profecto excitatio esse potest. De ratione autem patet, quia illa maxime nihil ad præsens confert. Esto enim intellectualis virtus, et locutio eminentiori modo habeat ea, quæ sunt in sensibili locutione, et cognitione, nihilominus habere debet vere, ac formaliter ea, quæ sunt de ratione locutionis excitantis alterum ad audiendum, aliter vera, et formalis excitatio non erit.

Secunde opinionis generalis numero primo, allata explicationes aliquæ expenduntur.

24. Prima explicatio Scoti locutionem fieri quasi extramittendo. - Opinionis adstruentis locutionem fieri per efficientiam aliquam in audiente; prima explicatio est, fieri (ut ita dicam) extramittendo, quia nimirum Angelus loquitur alteri, efficiendo in audiente actum secundum intelligendi rem, de qua est locutio, sive sit de actu voluntatis, aut intellectus ipsius loquentis, sive de re extrinseca, ita ut ad illum actum, quo ab audiente cognoscitur res, quam loquens tradit, audiens solum passive se habeat. Atque ita hæc opinio distinguit inter auditionem et locutionem, sicut inter actionem et passionem. Est enim eadem qualitas, seu motio, quæ ut egreditur a loquente, est locutio, ut vero recipitur in audiente, est auditio. Unde etiam dicit, quod locutio, ut locutio non constituit intelligentem, ut auditio vero formaliter reddit intelligentem, ideoque auditio, ut sic, erit quidam actus intelligendi, in hoc differens ab aliis propriis intellectionibus, quæ visiones dicuntur, vel simplices cognitiones, quia illæ eliciuntur ab intelligentibus, non vero propria auditio. Hæc fuit opinio Scoti 2, dist. 9, quæst. 2, § Ad questionem istam, illamque ita referunt Cajetanus, Capreolus et omnes Thomista.

25. Excusatur Scotus ab Herrera.-Excusatio rejicitur. - Fundamentum prædicta primæ explicationis.-Nihilominus Herrera, cum

non possit illam in hoc sensu defendere, excusat Scotum, quod non dixerit, Angelum audientem passive tantum se habere ad actum, quo cognoscit et intelligit, quod alius loquatur, sed solum, quod se habet passive ad locutionem, quia necesse est, quod a loquente recipiatur verbum ejus, saltem in aliqua specie ipsius. At vero Scotus, in dicto §, satis aperte loquitur, de ipso actu cognoscendi, quem dicit imprimi a loquente et recipi tantum ab audiente. Et in § Ad ulteriorem, expressius dicit, quod loquens aliquando potest causare in audiente solum actum intelligendi, et aliquando causare actum et speciem, licet interdum producat solam speciem: ut ibi latius explicat. Et ita intellexit etiam Scotum Bassolus 2, dist. 9, quæst. 2, ad 1, circa finem, et illum defendere conatur, licet respondendo ad argumenta, plane significet, sibimet non satisfacere. Unde concludit, Si istud non sufficiat, non video aliam fugam. Fundamentum hujus sententiæ est, quia potest locutio fieri hoc modo, qui perfectissimus est. Antecedens probatur, quia Angelus loquens est sufficienter activus talis cognitionis, et alius est sufficienter passivus, sed qui loquitur agit, quantum potest, ut suum conceptum exprimat, et alius melius sic intelligit rem, prout a loquente cognoscitur: ergo.

26. Hæc vero sententia a reliquis auctoribus improbatur, ut videre licet apud Ochamum, in 2, quæst. 20, et in quodlib. 1, quæst. 2, Gabriele 2, dist. 9, quæst. 2, art. 4, Capreolo, Cajetano et aliis. Præsertim vero illam impugnant Gregorius et Vasquez, qui varias rationes multiplicant: omitto vero eas, quibus Scotus fortasse posset satisfacere. Præcipua itaque ratio contra illum est, quia frustra et sine fundamento affirmat, cognitionem Angeli audientis de re sibi narrata, fieri recipiendo tantum, hoc enim est contra intrinsecam rationem actus vitalis, qualis est cognitio, ut in tractatu de Anima, et in 1, 2, sæpius dicemus. Unde plures et graviores theologi censent, ita repugnare, aliquem intelligere per actum tantum receptum et a se non elicitum, ut etiam de potentia absoluta contradictionem involvat. Alii vero licet hoc non admittant, saltem naturaliter fieri posse negant, et in hoc fere omnes doctores conveniunt. Estque per se fere evidens, cum nec actualem cognitionem, vel amorem sine vitali motu, nec vitæ motum sine efficientia concipere possimus. Quod ut minimum evidenter indicat, modum connaturalem cognoscendi esse efficiendo in se motum, seu actum cognoscendi. In locutione autem Ange

lorum cognitio fit modo connaturali, et sine miraculis, ergo non est verisimile, fieri sine efficientia audientis.

[ocr errors]

27. Secunda ratio. Præterea contra Seotum arguitur, quia vel Angelus loquens efficit cognitionem in audiente per actum quem habet cognoscendi rem, de qua loquitur, vel per speciem ejusdem objecti: non primum, quia actus immanens non est principium operandi actum alienum, alias ego per amorem mei, quem in me habeo, possem efficere amorem mei in alio et similia, quæ plane sunt absurda: unde hanc partem non eligit Scotus, sed aliam de specie. Contra quam etiam argumentor, quia vel intelligit solam speciem intelligibilem existentem in mente loquentis esse principium efficiens actum cognoscendi in audiente, et hoc est impossibile, quia sola species non est sufficiens principium actus in ipsomet, qui illam habet, ergo multo minus in alio vel intelligit intellectum audientis adjutum specie, quæ est in loquente efficere actum in audiente. Et hoc ipsi Scoto repugnat, quia jam audiens non passive tantum, sed active ad illum actum concurreret. Et præterea impugnatur facile ex dictis in superioribus, quia species debet esse unita potentiæ, ut illa coagere possit, quod etiam paulo post confirmabimus. Vel est sensus, loquentem per suum intellectum efficere intellectionem audientis, et hoc etiam ex parte potentiæ intellective falsum esse probatur. Tum quia intellectus non est potentia activa actione vitali, et physica in aliam potentiam, sed in seipsam actione immanente, quia non agit ad se communicandum, sed ad suam perfectionem, ut experientia notum est, et quasi primum principiumin philosophia, tum etiam quia aliter sequuntur dicta absurda, quod voluntas unius posset efficere actum amandi in aliena voluntate, et similia.

28. Tertia ratio ad hominem.—Attentio est operatio.-Argumentor præterea ad hominem, quia ipse Scotus ait, quod si Angelus superior actu consideret unam rem, et inferior velit illi de alia loqui, imprimendo cognitionem ei, non poterit, quia nec potest distrahere alium a sua consideratione, nec ille poterit simul utramque cognitionem habere. Ergo supponit, Angelum audientem debere concurrere active ad actum audiendi. Quia si auditio tantum consisteret in receptione actus, posset Angelus recipere simul plures actus cognoscendi a multis loquentibus, et omnes simul audire et præterea rem aliam per se considerare, quia in pura receptione non est repugnantia, si alio

qui formæ inter se non sint contrariæ. Ergo si id repugnat, est propter necessitatem attentionis, quæ non potest esse simul circa multa modo infra tractando. Attentio autem, si quid addit præter receptionem, non potest esse, nisi actio, seu cooperatio potentiæ, quid enim aliud intelligi potest? Ergo auditio requirit aliquam cooperationem potentiæ audientis, ergo non fit per efficientiam intellectus alieni.

29. Destruitur fundamentum Scotica opinionis in numero vigesimo quinto.—Unde constat debile esse fundamentum Scoti de activo et passivo sufficientibus, et propinquis, etc., illo enim dato in bono sensu, negatur hic inveniri, quia intellectus non est activus in alium, sed in se, nec passivus ab alio quoad actum cognoscendi, sed tantum a se, nec ad hane actionem sufficit propinquitas, sed necessaria est identitas inter activum et passivum, quia intrinsece est immanens. Nec differentia, quam inter auditionem et visionem intellectualem Scotus assignat, necessaria est, tum quia Augustinus, lib. 15, de Trinit., cap. 10, docet, auditionem et visionem in intellectu non distingui : tum quia licet accidentaliter distingui possint, non opus est ut differant in efficientia cognoscentis: nam sicut in ratione cognitionis, seu intellectionis conveniunt, ita necesse est, ut in emanatione a principio intrinseco activo similes sint. Poterunt ergo distingui, aut in modo cognoscendi rem in mente alterius, vel in se, aut in principio cognoscendi per speciem innatam, vel receptam a loquente, ut jam explicabimus.

30. Secunda explicatio, locutionem fieri ingenerando in audiente principium cognoscendi Angelum loqui alteri imprimendo illi speciem.

Secunda ergo expositio principalis opinionis est, Angelum loqui alteri dando illi speciem, seu principium cognoscendi actum, de quo illi loquitur. Hanc opinionem tenet Alensis, 2 p., q. 27, memb. 3 et 5. Ejusdem sententiæ est Bonaventura, in 2, dist. 10, art. 3, quæst. 1, ait enim, quod in Angelis locutio supra cogitationem effectum, sire respectum addit. Quia cum cogitatio illa natura sua secreta sit, non fit manifesta, nisi ipse cogitans aliquid alteri tanquam audienti offerat, et se aperiendo, se quasi quodam nutu mediante, quod in se habet ad intellectum alterius, tanquam ad aurem pertingere faciat. Et id magis explicans ait, illud quod loquens Angelus offert audienti, non esse signum sensibile, et ideo non indigere medio: quia, sicut intellectus angelicus audientis per se natus est suscipere, ita et alius natus est offerre,

« PredošláPokračovať »