Obrázky na stránke
PDF
ePub

et ideo ad loquendum (ait) sufficit ipsi Angelo ipsa species intelligibilis, que ex virtute intellectira ipsius Angeli per vim voluntatis potest ad alterum protendi. Quid est, quæso, protendi, nisi per efficientiam extendi, et communicari, non enim potest materialiter protendi: et ideo dixerat audientem suscipere aliquid a loquente, propter quod etiam addit infra, quod licet hæc protensio fiat sine medio, quia spiritualis est, nihilominus certam distantiam requirit, utique propter efficientiam, alias frustra certum distantiæ terminum postularet. Consentit Richardus, dist. 9, art. 2, quæst. 1, licet in modo, quo Angelus recipit talem speciem, singularem, et plane inexplicabilem opinionem habeat, quod nihil ad præsens refert, infra vero tractabitur. Expressius, ac distinctius id tradit Aureolus, eadem d. 9, quæst. 1, art. 1 et 4. Potest etiam pro hac sententia referri Scotus, nam licet dicat Angelum - loquentem imprimere alteri actum cognoscendi, addit nihilominus, saltem imprimere speciem, quando non potest producere actum, idemque sequitur Bassolus. Herrera vero, ut dixi, de sola productione speciei interpretatur, unde omnino est in hac sententia, quam aliqui ex modernis expositoribus D. Thomæ, præsertim Cumel, et Pesantius, sequuntur.

[ocr errors]

31. Ochamus et Gabriel videntur ejusdem sententiæ. Differentia ipsius Ochami et Gabrielis ab aliis rejicitur. Prædicta secunda explicatio numero præcedenti adducta admittitur et per sequentes assertiones enucleatur. Et non immerito potest aliquo modo tribui Ochamo, in 2, quæst. 20, et quodl. 1, quæst. 7, et Gabrieli 2, dist. 9, quæst. 2, art. 4, quatenus dicunt, Angelum loqui alteri, ostendendo illi cogitationem suam, quam ostendit, efliciendo tanquam per objectum cognitionem ipsius in altero Angelo audiente cooperante ipso, et coefficiente suum actum. Isti enim conveniunt in hoc cum præcedentibus quod loquens aliquid efficit in audiente, item in hoc quod aliquo modo coefficit actum audientis per verbum suum, quod in se habet: sed differunt, quia non ponunt speciem mediam, sed immediatam efficientiam actus loquentis in actum audientis, tanquam objecti in notitiam. Quæ differentia provenit ex alia fundamentali de speciebus intentionalibus. Nam isti nominales putant, ipsa objecta extrinseca posse concurrere cum potentiis ad sui cognitionem sine specierum interventu: et ideo dicti auctores speciem non requirunt, licet efficientiam objecti ad locutionem postulent. Sed tamen il

lud quod supponunt, falsum est, ut jam est ostensum, tractando de speciebus. Unde qua ratione non potest unus Angelus per suam substantiam, tanquam per objectum intelligibile, efficere in alio cognitionem sui, etiam partialiter, seu cooperando intellectui alterius: ita nec per suum conceptum, vel amorem tanquam per objectum intelligibile potest immediate efficere cognitionem sui actus in alio, est enim cadem ratio, nam utrobique objectum est extrinsecum, et non unitur potentiæ, nec subordinatur illi, prout .necessarium est ad eliciendam cognitionem. Accedit, quod in illa sententia, vel esset consequenter dicendum Angelum loquentem alteri, necessitatem illi imponere ad eliciendam cognitionem sui actus, vel certe non posse excitare illum, nec cum illo conjungi per se, sed quasi a casu, ad talem cognitionem eliciendam. Sequela manifesta est per se, et ex 'supra dictis. Utrumque autem est satis incommodum, ut facile consideranti patebit. Hac ergo sententia, quoad peculiarem ejus modum, omissa, præcedens de impressione speciei, quæ semper mihi placuit, paulatim declaranda, et confirmanda est.

32. Prima conclusio.- Angelica locutio fit per excitationem loquentis.-Dico ergo primo. Unus Angelus non loquitur alteri tantum permittendo, ut suos actus videat, sed excitando etiam illum, ut audiat. Hæc assertio est D. Thomæ, 1 part., quæst. 107, art. 1, argum. 3 cum solut. Erat enim argumentum, loquens excitat alium ad audiendum, etc. Responsio vero est, in beatis Angelis propter visionem Dei claram, non esse necessariam excitationem, nihilominus tamen necessariam esse ex natura rei, vel inter Angelos in pura natura spectatis, vel inter dæmones: adde, etiam inter beatos necessariam fore, si de re, quam in verbo non vident, inter se loquantur, tune enim non ut beati loquuntur. Et in hoc consentiunt omnes citati auctores, nec Cajetanus id negare potuit (ut infra videbimus), solus Vasquez id negare compulsus est, quia non potuit aliter, vel suam sententiam defendere, vel nostram impugnare. Est autem hoc fundamentum valde consentaneum Scripturis, nam in Prophetis sæpe dicitur unus Angelus clamare ad alium, ut Isai, 6: Seraphin clamabat alter ad alterum, et Apoc. 7, unus Angelus clamavit voce magna quatuor Angelis, dicens : Nolite, etc., quasi eis imperans, et simile est illud Zachariæ, 2, Curre, etc. Item unus alium interrogat, ut exponunt sancti illud Isai, 63 : Quis est iste, qui venit de Edon, etc., et illud

Psalm. 23, attollite portas, etc., quis est iste Rex gloriæ, quæ Patres de sanctorum Angelorum interrogationibus exponunt. Hæc autem, et similia, quæ in Prophetis leguntur, sine aliqua excitatione unius circa alium intelligi non possunt.

33. Citatorum locorum responsio insufficiens. Nec refert quod in illis locis introducantur Angeli in corporibus assumptis loquentes, quia (ut jam dixi) illa narrantur facta ab Angelis, vocibus sensibilibus et in corporibus assumptis, ut audiri, et videri ab hominibus possent, per illa tamen nobis significatum est, quomodo Angeli res humanas administrent, inter se colloquendo, vocando, imperando, petendo, et similia, quæ certe intelligibilia non sunt, si unus alium excitare non potest, ut suam vocem, vel clamorem audiat. Dices, similia dici de hominibus, vel Angelis respectu Dei, nam clamamus ad Dominum, et clamor noster ad illum ascendit. Item petimus, rogamus, invocamus, etc. Sicut ergo hæc fiunt ad Deum sine excitatione activa in ipsum, ita poterunt inter Angelos fieri. Respondeo nullam esse similitudinem. Nam Deus semper vigilat et attendit, et ideo non indiget excitatione (ut sic dicam) formali in se, sed objectiva in nobis, quia statim, ac fit, necessario illam videt, vel potius ex æternitate habet prævisam. Angeli autem non semper omnia considerant, nec necessario attendunt, etiamsi objectum existat per se patens, et aptum ut cognoscatur, ergo ut vocari possint, interrogari, juberi, et similia, necessaria est vis aliqua provocandi illum, ut attendat.

34. Suadetur ratione. Et hinc manifesta est ratio assertionis, quia propter eumdem finem, propter quem inter Angelos necessaria est locutio, æque necessaria est excitatio, locutio enim data illis est, ut societatem politicam, et rem publicam (ut sic dicam) inter se habere possint, ut supra diximus, sed hæc locutio manca erit, et imperfectissima ad illum finem, nisi vim excitandi habeat, ergo. Probatur minor, quia, seclusa excitatione, quantumvis conetur unus Angelus superior suum affectum alteri intimare, per se non poterit, sed erit casu, si alter attendat, vel ad summum, si curam habeat attendendi ad alium, an novum aliquid sibi proponat. Imo etiam hoc modo non poterit Angelus, qui auditurus est, applicare mentem suam ad talem actum, vel talem, quia oporteret velle uti specie talis vel talis actus, et non aliorum : nullum autem habet principium motivum, quo voluntas ejus

ad hoc determinetur, semper ergo attentio ad talem actum erit a casu. Hoc autem multum repugnat perfectioni, et gubernationi angelicæ societatis, puram ejus naturam considerando. Explicatur a simili, si homines solum scriptis signis possent ad alios loqui, non possent autem oculos illorum aliquo modo applicare, vel excitare ad Scripturam legendam, sic enim humana locutio, et societas valde imperfecta, et manca esset. Imo in dicto exemplo, homines superarent Angelos, quod ultra signa scripta possent nutibus, et motibus corporalibus, vel illa visui applicare, vel homines ad illa inspicienda impellere, et nihilominus ille modus communicationis esset valde imperfectus, si directe, et immediate non possent verbis mentem excitare. Ergo multo magis imperfecta esset Angelorum societas omni carens excitatione, cum aliis signis extrinsecis carent, ut capite præcedenti ostendimus.

35. Secunda conclusio. Angelica loculio non fit sine reali aliqua actione et impressione Angeli loquentis D. Thomæ auctoritate probatur. - Interpretatio Cajetani ad verba divi Thomæ explosa. - Dico secundo. Hæc excitatio non fit sine aliqua reali actione Angeli loquentis, speciem aliquam, vel realem modum ejus imprimendo audienti. Hæc est sententia auctorum, quos in num. 30, retuli et expresse tradidit illam D. Thomas, 1 part., quæst. 107, art. 1, ad 1, ubi postquam concessit, Angelum loquentem excitare alium, adjungit: Quod sicut sensus moretur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili: sicut ergo per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem potest excitari mens Angeli ad atlendendum. Circa quæ verba Cajetanus refert, seu proponit, expositionem, ut D. Thomas intendat ponere aliquam specialem intentionem habentem vim excitativam ad audiendum. Sed (inquit) licet demulceal aures, meo tamen intellectus non consonat. Ego vero non solum censeo ita posse intelligi verba D. Thomæ, sed etiam judico aliter intelligi non posse. Tum quia expresse dicit, per hanc excitationem moveri intellectum ab intelligibili, utique tanquam ab objecto motivo, sicut est objectum sensibile circa sensum. At vero objectum motivum, ejusve motio, sine aliqua reali efficientia et impressione intelligi non potest. Tum etiam, quia si D. Thomas id dicere voluisset, vix clarioribus verbis id dicere potuisset. Quamvis enim non dicat Angelum loquentem dari alteri speciem intelligibilem (nec enim nunc hoc illi tribuimus) satis tamen clare dicit, ali

quid in eum imprimere, seu facere, et ad hoc habere virtutem. Ad quid enim est virtus si non est ad aliquid agendum? Denique coactus his verbis concedit Cajetanus in locutione Angeli vim excitativam intelligibilem, postea vero explicando hanc vim, ait, solum esse ordinationem voluntatis loquentis, per quam facit hunc conceptum esse de pertinentibus ad audientem. Verumtamen jam supra ostensum est, impertinens esse, quod sit, vel dicatur de pertinentibus, quia nihil dicit, præter quamdam extrinsecam denominationem, per quam ad summum fieri potest, ut alteri permittatur videre talem actum, non tamen quod ad illum videndum excitetur. Quapropter omnia quæ de eminentiali continentia Cajetanus adjungit, verba tantum sunt, quæ rem nullo modo declarant.

36. Excitatio non est sola extrinseca denominatio. Unde potius ratio assertionis est, quia excitatio non fit per solam denominationem extrinsecam, ergo opus est, ut fiat per aliquam mutationem intrinsecam. Consequentia probatur, quia illa immediate opponuntur, nec videtur posse medium cogitari. Antecedens autem per se notum videtur: et inde docent theologi excitationem gratiæ Dei esse aliquid in his, qui excitantur. Et e contrario docent, orationes nostras non esse ad excitandum Deum, sed ipsum orantem, vel alios: si autem excitatio posset in sola extrinseca denominatione consistere, nihil esset, cur Deo repugnaret. Si ergo unus Angelus locutione sua alium excitat, certe non extrinsece tantum illum denominat, sed intrinsece, ac proinde aliquid in illo efficit.

37. Tertia conclusio. - Angelus excitatus ad audiendam rem antea occultam, recipit notam speciem.-Probatur ratione.-Dico tertio. Angelus excitatus ad mentem alterius antea occultam cognoscendam, in se recipit novam speciem, seu principium, quo actum alterius cognoscere valeat, quem ante excitationem cognoscere non poterat. Probatur ex dictis in superioribus. Nam dictum est, actus cordis natura sua esse occultos Angelis, et ratio hujus secreti in hoc fuit a nobis posita, quod Angeli non habent a natura unionem intentionalem cum his objectis necessariam ad illa cognoscenda, seu, quod perinde est, quia non habent species talium objectorum a natura inditas. At vero per locutionem fiunt isti actus cognoscibiles, et illi, qui excitantur, fiunt potentes ad illos cognoscendos : ergo dum excitantur, recipiunt id, quod illis deerat, ergo re

cipiunt speciem, seu principium proximum cognoscendi ex parte objecti necessarium : nam virtutem ex parte potentiæ jam habebant. Confirmatur, et declaratur, quia Angelus nondum excitatus, non potest cognoscere talem actum, et postea potest; ergo, vel accepit aliquod principium intrinsecum per se necessarium ad talem potentiam completam, vel ablatum fuit aliquod impedimentum. Hoc secundum assignari non potest: ergo primum asserendum est. Primum antecedens supponitur. Prima vero consequentia est per se nota, quia si quis habet omnia principia intrinsece requisita ad potentiam proximam, ac per se agendi et simul habet conditiones requisitas, sine impedimento simpliciter erit potens, ergo e contrario, si dicitur non posse, erit vel ex defectu alicujus principii per se, vel ex impedimento. Quod autem hæc impotentia esse non possit ex impedimento, vel defectu conditionis necessariæ, probatur ex dictis, quia solum duo possunt cogitari, scilicet, vel defectus divini concursus, vel defectus liberi consensus alterius cogitantis, sed concursus deesse non potest, ut diximus, si in causa secunda est tota potestas proxima et aliud non subest impedimentum. Solus item dissensus alterius non posset impedire potentiam, si esset omni ex parte completa, ut etiam probatum est. Et patet, quia si Deus mihi tribuat vim cognoscendi cogitationes alterius, supposita hac gratia, sine novo miraculo illas videbo, ipso etiam non consentiente: ergo signum est, hunc consensum per se non requiri, nisi quatenus ad complendam in alio virtutem cognoscendi talem actum necessarius est. Ergo ante locutionem supponitur defectus in ipso principio intrinseco per se necessario ad talem cognitionem, ergo si Angelus excitatus fit potens ad intelligendum, aliquid in se recipit, quo in hac potestate intrinsece, ac per se completur, quod esse non po test nisi species, vel aliquid quod vicem objecti in tali cognitione habeat.

38. Quarta conclusio bipartita. - Probatur quoad priorem partem.-Impressionem in audiente a Deo solo fieri aliqui dixerunt. — Dico ergo quarto. Angelus loquens imprimit in audiente speciem, vel aliquid novi ad speciem pertinens, quod illi suum actum repræsentet, et hoc modo locutio spiritualis inter Angelos fit. Hæc assertio sequitur ex dictis, unde probatur prima pars, quia in locutione angelica aliqua novitas fit in speciebus ejus, ad quem fit locutio, ergo vel fit a Deo solo ad præsentiam voluntatis et consensus Angeli loquentis,

vel ab ipsomet qui loquitur concurrente Deo: primum non est verisimile, ergo Angelus loquens est, qui talem incitationem in alio facit. Antecedens patet ex præcedenti conclusione: prima vero consequentia nota est, ex suflicienti enumeratione, quia nulla alia causa talis mutationis ibi cogitari potest. Aliqui vero dixerunt, illam impressionem fieri a solo Deo, quasi ex quodam naturali pacto. Putant enim non posse unum Angelum ullo modo immutare naturaliter intellectum alterius, et ideo ad Deum ut auctorem naturæ illam actionem pertinere facere autem illam tempore opportuno, juxta talis naturæ exigentiam, et ideo dare illam speciem, statim ac Angelus loquens vult et non antea. Quem dicendi modum ego præferrem omnibus supra traditis, si talis actio Dei necessaria esset, quia pauciora incommoda mihi habere videtur. Absolute tamen non judico esse necessariam, nec veram.

39. Ostenditur tamen fieri simul a loquente. -Unde probo minorem supra sumptam, quia Deus relinquit causam secundam agere quidquid est naturæ conveniens, et perfectionem ejus non superat? sed actio hæc est valde conveniens naturæ angelicæ ad suam communicationem et necessitatem, et non est cur excedat virtutem naturalem Angeli, ergo sit ab ipso Angelo loquente. Major nota est, et minor etiam quoad priorem ejus partem de convenientia actionis. Quoad alteram vero, quod non excedat perfectionem Angeli, probatur imprimis a posteriori, quia aliter proprie Angelus non loqueretur, sed Deus ad petitionem ejus, ut sic dicam ; nec unus Angelus excitaret alium, sed Deus ad præsentiam voluntatis ejus. Hoc autem est contra modum loquendi Scripturæ, et multum derogat perfectioni angelicæ naturæ; essent enim Angeli quasi muti et infantes, qui non possent secum communicare, nec se invicem excitare, sed solum a Deo obtinere, ut ex sua providentia id faciat. A priori autem probatur, quia actus interiores intellectus, voluntatis sunt objecta per se intelligibilia in actu, ergo non excedit perfectionem eorum, quod imprimant speciem sui, et ita immutent intellectum alterius. Nam, ut dixit D. Thomas, paulo antea citatus, intelligibile in actu natum est movere intellectum, sicut sensibile in actu sensum. Quam rationem in sequentibus magis explicabimus, et defendemus.

40. Probatur secunda pars conclusionis.Et hinc facile concluditur altera pars assertionis, scilicet, hoc modo fieri locutionem Ange

li. Primo quia isto modo, unus Angelus manifestat alteri suum actum, ordinando illum ad ipsum voluntate sua. Ergo isto modo sufficienter, et optime fit locutio. Sic enim semper salvatur, quod D. Thomas docet, hane locutionem per ordinationem conceptus, liberam loquenti, fieri. Hoc enim et verissimum est, et necessarium, ut actus mentis per se occulti sint. Quod autem hæc ordinatio fit per consensum, et voluntatem nihil operantem, sed per solam denominationem, id nec necessarium est, nec verum esse potest, supposita vi excitandi, et manifestandi occultum actum, ad locutionem necessaria. Utrumque autem illo modo optime perficitur. Quia impressio specici est sufficiens, tum ad excitandum alium, tum ad manifestandum, quod erat occultum, dando principium repræsentativum ejus. Ergo nihil illi ad veram spiritualem locutionem deest. Confirmatur primo, quia hoc modo optime explicatur, qualiter cognitio Angeli secreta sit, id est, uni fiat aliis nescientibus, quia scilicet, uni imprimitur species et non aliis. Item declaratur excessus locutionis angelicæ ad humanam, quia per hanc tantum in signo cognoscuntur actus per locutionem manifestati, per illam vero in seipsis ostenduntur. Denique confirmatur, quia hic modus dicendi in re obscurissima melius intelligitur, et nulla habet incommoda, si recte expendantur: nam quæ contra illum objiciuntur, clarius expediuntur, ergo merito cæteris eum præponimus. Ut autem hoc evidentius constet, omnia quæ circa dictum modum diflicultatem ingerere, vel interrogari, aut desiderari possunt, in sequenti capite prosequemur.

CAPUT XXVIII.

RESOLUTIO PRÆCEDENTIS CAPITIS, PLURIUM DIFFICULTATUM ET DUBIORUM SOLUTIONIBUS CONFIRMATUR.

1. Prima difficultas. Prima difficultas est, quia novum et insolitum est dicere, Angelum posse aliquas qualitates producere, imo communiter id negatur, ut in libro quarto videbimus, sed species actuum immanentium sunt qualitates quædam, ergo non potest unus Angelus illas in alio efficere. Unde hac ratione omnes negant unum Angelum posse habere efficientiam in alium, nisi fortasse, quoad motum localem, ut D. Thomas, quæst. 110 et quæst. 111, suæ primæ partis docet. Et confirmatur hoc, quia alias Angelus illaberetur

menti loquentis, quod doctrinæ Sanctorum repugnat.

2. Ejus resolutio.- Activitas ad communicalionem sui esse denegatur Angelis, non ad sui manifestationem.-Ad hanc vero difficultatem respondemus, illam doctrinam communem non esse adeo universalem, quin aliquam exceptionem et declarationem patiatur. Nam fere omnes theologi aliquam adhibent, ut ex omnibus doctoribus allegatis præcedenti capite, pro tertia et quarta opinione manifestum est. Item ex aliis supra allegatis dicentibus, unum Angelum per suam substantiam efficere intellectionem sui in alio, vel immediate et imprimendo speciem. Denique ex divo Thoma, qui fatetur unum Angelum movere alium intentionaliter, quando excitat illum. Et infra ostendemus illuminationem sine aliqua efficientia intelligi non posse. Modus autem explicandi axioma illud, præsenti instituto maxime accommodatus et rationi valde consentaneus est. Quia duplex est modus actionis, unus est quando actio fit ad communicationem sui esse et perfectionis, quæ solet dici realis actio, alius est quando solum fit ad sui manifestationem, seu ad cooperandum cum potentia cognoscente, quæ solet dici actio intentionalis. Sic enim aliquæ formæ non sunt activæ, seu productivæ sibi similium in esse naturali quæ sunt activæ specierum intentionalium, ut in coloribus patet. Dicimus ergo Angelum priori modo non habere vim efficiendi in alios posteriori autem modo posse, quia hæc efficientia intentionalis est, et non ad communicationem sui esse, sed ad sui manifestationem ordinatur. Vel aliter explicatur, nam dupliciter potest intellectualis substantia aliquid efficere, uno modo per modum imperantis, ex efficacia suæ voluntatis, et hoc modo nunc damus, nihil posse efficere Angelum præter motum localem, alio vero modo potest Angelus efficere aliquid per modum objecti intelligibilis, et sic dicimus posse efficere speciem intentionalem suorum actuum: quia sic etiam sunt objecta per se intelligibilia et respectu talium specierum intelligibilium intellectus aliorum Angelorum sunt passivi, et ideo hæc efficientia Angelorum vim non excedit. Qui fieri potest ut cogitationes Angelorum sint

occulta, si speciem sui imprimunt.

cultos ex natura sua, sed necessario se prodere omnibus Angelis. Probatur sequela, quia actus immanens licet sit liber operanti, quoad hoc, ut fieri possit, vel non fieri, tamen postquam factus est, si aliquam propriam efficientiam habet, in illa non subditur libertati habentis talem actum, sed naturali necessitate efficit, sive ut actus, sive ut objectum spectetur. Ergo si actus mentis angelicæ sunt productivi specierum intentionalium, necessitate naturæ illas producunt, et per illas necessario manifestant tales actus. Consequentia est clara et antecedens probatur inductione. Nam actus qui est productivus habitus, licet libere fiat, necessario efficit habitum, nec in hoc subditur. libertati operantis, sicut subditur in suo fieri. Item si actus intellectus relinquit sui speciem in memoria, naturaliter illam relinquit, cum tamen per modum objecti illam efficit. Idem ergo erit in productione speciei in alio intellectu, si illam potest producere. Deinde tam primum antecedens, quam hæc illatio probatur, quia si actus immanens spiritualis est productivus speciei intelligibilis, certe ad illam productionem non cooperatur potentia Angeli, cujus est, et in qua est ille actus, sed totum principium activum illius speciei est ipse actus, ergo non subditur in illa actione libertati voluntatis. Antecedens probatur, tum quia productio talis speciei non est actus vitalis, ergo non fit proxime a potentia vitali, etiamsi fiat ab actu in illa existente. Tum etiam quia species facta non repræsentat potentiam, sed solum actum, solusque actus est objectum formale cognoscendum per talem speciem, ergo solus ipse est objectum motivum imprimens talem speciem : sicut albedo sola est ratio imprimendi speciem visibilem, nec subjectum cooperatur, nisi sustentando albedinem, ita enim se habent actus intellectus, aut voluntatis imprimentes sui speciem. Prima vero consequentia probatur, quia dominium voluntatis, quod per se primo est in seipsam, solum extenditur ad potentias animæ subordinatas, ad ea vero, quæ insunt in potentiis, non nisi in quantum sine potentiis non operantur. Et hoc modo habitibus utimur cum volumus, quia utimur potentiis, quibus insunt habitus, et habitus per se nihil faciunt sine potentiis: si autem habitus per se posset esse principium alicujus actionis, profecto in ea non penderet a voluntatis imperio, ergo cum dicti actus, si species efficiunt, per se soli illas efficiant, in illa efficientia voluntatis libertati non subdentur.

3. Argumenti antecedens probatur inductione. -Probatur item ratione.- Secunda difficultas oritur ex solutione præcedentis, quia hinc sequitur, actus internos Angelorum non esse oc

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »