Obrázky na stránke
PDF
ePub

4. Responsio ad secundam difficultatem. Essentia dirina ut objectum libere influit in claram suivisionem.-Respondetur, cum dictis auctoribus, actus hos subdi in efficientia suarum specierum libertati ejus, cujus sunt actus, ita docet, citat. q. 27, memb. 3, dicens ita se habere Angelum, ut si speculum, cum vellet, daret svam similitudinem alteri speculo, et Richardus in illo suo modo, dicit, extensionem illam radii fieri juxta imperium voluntatis Angeli loquentis. Idem Pesantius et alii, qui sine distinctione, tanquam clarum id tradunt. Melius tamen quam cæteri ex professo id disputat, et probat Aureolus 2, distinct. 9, q. 1, art. 1, ubi imprimis hanc ponit propositionem, volitio et cognitio subsunt voluntati Angeli, etiam quoad movendos intellectus aliorum, seu quoad actum secundum, qui est gignere sui similitudinem, in intellectu alterius. Deinde probat hanc assertionem esse possibilem aliquibus exemplis, sumptis ex calore musculorum, et ex speciebus phantasia, quæ omitto, quia calumniam pati possunt. Item adducit exemplum de essentia divina, quæ ut objectum intelligibile libere præbet influxum ad claram sui visionem et in hoc, suo modo subditur suæ libertati. Quid ergo mirum, quod actus Angeli subdantur Angelo in extramittendo speciem sui. Hoc enim (quæ est ratio a priori) non est contra rationem objecti intelligibilis, vel activitatem ejus, ut suadet cxemplum divinæ essentiæ. Nam si id non repugnat quoad proximum influxum in actum secundum, cur repugnabit quoad primum, vel si non repugnat objecto increato, cur repugnabit creato. Nam hoc non spectat ad aliquam singularem Dei excellentiam. Nec etiam excedit perfectionem liberi arbitrii creati, quia neque ad hoc requiritur infinita perfectio, nec excedit perfectionem talis imperii, seu dominii, considerata conditione talis naturæ, ergo nulla est ratio, ob quam impossibile judicetur, habere voluntatem angelicam dominium in actus suos, non solum ut illos faciat, vel non faciat, sed etiam, ut per illos extra se operetur, vel actionem contineat. Et confirmatur, nam certum est, ex doctrina fidei consentanea, hos actus non esse tantum liberos, ut fiant, vel non fiant, sed etiam consequenter esse liberos, ut aliis innotescant, vel occultentur: quid ergo mirum, quod etiam sint liberi, quoad illam efficientiam, ex qua illorum occultatio, vel manifestatio pendet?

[blocks in formation]

dendum antecedens argumenti. Atque hoc magis confirmabitur, ad rationem in oppositum respondendo. Negatur ergo illud antecedens universaliter sumptum, seu probatio sequelæ, nimirum, actum liberum semel factum, necessario efficere quidquid potest efficere. Quanquam posset etiam distingui, vel de efficientia circa ipsum operantem, vel circa alium, et de priori conceditur, vel prætermittitur, nolumus enim nunc illam partem asserere, quæ nostra non refert, posterior autem quæ ad rem spectat negatur. Unde ad inductionem negatur illatio, quia illa exempla sunt de efficientia actus in ipsomet operante, nos autem loquimur de efficientia in alieno intellectu. Ratio autem reddi potest, primo, quia efficientia habitus est ad perfectionem ipsius operantis, et ut majorem virtutem agendi circa similes actus acquirat, et ad eosdem fines tendit species in memoria relicta, et ideo actus necessitate naturali ad talem efficientiam determinatus est. Nam hoc operanti expedit, et ad bonum ejus pertinet, ideoque illa efficientia talis actus est ad modum naturalis dimanationis propriæ passionis a forma. At vero efficientia speciei in alieno intellectu ad alterius perfectionem ordinatur, et ideo ad perfectionem ejus, cujus est actus, pertinet, ut habeat dominium supra talem efficientiam sui actus. Præsertim cum ad naturalem ejus perfectionem tale dominium multum necessarium sit, quia secretum cordis sui ab illa pendet. Natura ergo provida facile potuit hoc dominium tribuere intellectuali naturæ in suum actum, in ordine ad agendum ad extra, licet ad intra non dederit, (ut sic rem explicem.) Sicut formæ aquæ dedit vim frigefaciendi ipsam aquam saltem per naturalem dimanationem, si nativo frigore privetur, licet non dederit eidem formæ naturalem vim immediate alia frigefaciendi. Vel, sicut in corpore hominis motum cordis quasi internum, ac necessarium ad bonum ejusdem suppositi, dedit naturalem, et independentem a libero arbitrio motum autem externum progressivum libertati subdidit.

6. Ad rationem qua idem antecedens probatur in eodem numero tertio.—Ad rationem autem, quæ ingeniose excogitata est, respondetur primo, quamvis impressio speciei intelligibilis, ut manat ab actu tanquam ab objecto intelligibili, non sit vitalis actio, et a solo illo objecto, tanquam a principio eliciente fiat, nihilominus, ut est locutio intellectualis, est aliquo modo actus vitalis: nam loqui actus est rationis, et vitæ, saltem quoad directionem, et

[ocr errors]

virtutem excedere. Ergo ut determinetur ad. efficiendum in tali, vel tali subjecto, necessarium fuit illam efficientiam esse subjectam voluntati liberæ, per quam determinetur. Sicut in simili dicitur de potentia divina executiva, supponendo esse ab intellectu, et voluntate distinctam. Et hinc redditur alia differentia inter efficientiam actus in ipsomet operante, vel in aliis, nam prior est a natura determinata ad tale subjectum, et ad talem effectum unicum, posterior vero minime, et ideo indiget movente libere determinante, et impe

rante.

Angelum loqui.

imperium, et ideo ex hac parte pendet a facultate rationis, et voluntatis, ac subinde a libero arbitrio. Sicut etiam motus progressivus immediate, ac per se, seu elicitive solum fit a potentia motiva, et executiva, quæ est in menbris corporis, et nihilominus quia ille motus, ut progressivus vitalis est, pendet in brutis a phantasia, et appetitu; in homine vero, si humano modo fiat, pendet a libero arbitrio, cui potentia illa motiva, quæ est veluti instrumentum illius motus, subjecta est. Sic ergo actus internæ cogitationis, et affectionis, licet sit proximum principium efficiendi speciem in alio, nihilominus, quia est quasi organum ad loquendum, subordinatum fuit a natura liber- An, et ad quam distantiam possit Angelus ad tati arbitrii ejus, cujus actus et instrumentum est. Cur enim potuit naturalis institutio, et perfectio hominis postulare, ut potentia motiva membrorum corporis, et specialiter linguæ, sit subjecta dominio liberi arbitrii hominis, et non potuit conferre Angelis, ut actus interni ipsorum sint instrumenta locutionis inter ipsos, et in actione illa sint subjecta libero arbitrio loquentis in efficientia, quæ ad loquelam illam necessaria fuerit? Solum potest dici, virtutem progressivam esse potentiam connaturalem, et in eadem anima radicatam, actum vero internum non esse a natura inditum, sed ab Angelis elicitum. Sed hoc non obstat, tum,quia etiam ille actus est a principio intrinseco, licet non sit per naturalem dimanationem, tum etiam quia aliquid altius, et nobilius possunt habere Angeli, ut non solum in suas potentias, sed etiam in suos actus habeant dominium ad omnem usum eorum, perfectioni suæ naturæ consentaneum.

7. Responsio altera ad dictam rationem ex Aureolo. Deinde reddi potest alia ratio, quam indicat Aureolus supra, et mihi videtur consideratione digna. Quia cogitatio interior Angeli, si est effectrix speciei intelligibilis in intellectibus aliorum Angelorum, de se est potens ad efficiendum in omnes, ac proinde indeterminata ad efficiendum in hunc, vel illum. Unde fit, ut indigeat aliquo determinante, ut in hune, vel illum agat, quod non potest esse nisi liberum arbitrium. Nam si naturaliter ageret, simul efficeret speciem sui in omnes, quia omnes sunt capaces ejus, et propinquitas loci, vel non est necessaria, vel supponi potest, omnes esse in debita distantia: non potest autem una forma limitatæ virtutis, simul efficere tot formas, seu similitudines sui, alioqui etiam si Angeli in infinitum multiplicarentur, in omnes simul agere posset, quod videtur finitam

8. Duplex sensus difficultatis.— Primo, an requiratur propinquitas, ut audiens intelligat quod sibi dicitur.—Tertia difficultas, et fortasse præcipua contra nostram sententiam est, quia sequitur unum Angelum non posse alteri loqui, si distans sit. Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia loquitur efficiendo, ut supponitur: at efficientia certa propinquitatem requirit. Ergo et locutio, ergo propter distantiam poterit impediri. Hæc difficultas ex duplici capite potest oriri: primo ex ipsa formali cognitione, ut cognitio est, quatenus dicit habitudinem ad objectum, ut ad terminum. Secundo ex eo, quod ad cognitionem interdum supponitur, ut in proposito est, motio ab objecto. Vel aliter, licet in idem redeat, cum duplex ratio in re cognoscenda distinguatur, scilicet objecti terminativi et motivi, ex utraque potest oriri difficultas, et ita duplex erit quæstio. Una est, an cognitio Angeli requirat certam distantiam, vel propinquitatem ad objectum, ex eo præcise quod ad illum terminatur. Alia est an cognitio Angeli, quatenus pendere potest antecedenter ab objecto, ut motivo, certam sphæram propinquitatis postulet. Prior quæstio communis est omni cognitioni angelica intuitivæ et rei existentis, ut existens est, sive fiat per locutionem, sive alio modo. Posterior vero magis proprie circa locutionem locum habet.

9. Responsio in primo sensu.-In priori ergo clarum videtur, distantiam non posse impedire cognitionem Angeli, si Angelus supponitur in actu primo constitutus, et habens unionem intentionalem cum objecto per speciem intelligibilem, ac subinde non pendere ab ipso, ut a motivo, tunc enim sola distantia impedire non potest, quin actus intellectus attingere va

leat objectum, et ad illud terminari. Et hoc ut minimum docet D. Thomas et plures theologi in locis allegandis. Et probatur quia tunc cognitio non fit per efficientiam aliquam objecti in potentiam, quia supponitur potentia alia via in actu primo suflicienter constituta, quo posito nulla prævia efficientia ex parte objecti necessaria est, nec etiam fit cognitio per efficientiam intellectus in objectum, quia per actum immanentem objectum non immutatur: sed tota efficientia est intellectus circa seipsum, quasi depingentis in se objectum cognoscendum, ac proinde neque hoc titulo est necessaria propinquitas ad objectum, ergo nulla ratione est necessaria. Probatur consequentia, quia, seclusa efficientia, tantum superest terminatio extrinseca, quæ non fit per realem attingentiam et quasi extensionem ad objectum, sed solum per habitudinem transcendentalem actus ad objectum, ex qua resultat in objecto sola denominatio extrinseca, quæ ex distantia non pendet. Confirmatur in cognitione abstractiva, ubi non solum propinquitas, verum etiam actualis existentia objecti necessaria non est, idem ergo erit in intuitiva, si species sufficienter repræsentans objectum existens, et cum omnibus conditionibus existentiæ supponitur. Unde frustra Gregorius, in 2, dist. 9, quæst. 9, in fine, et Major, dist. 16, quæst. 5, opinione penultima, in locutione angelica determinatam sphæram requirunt, cum sine efficientia loquentis in audientem fieri existiment.

10. Discutitur secundus sensus an scilicet requiratur propinquitas ad excitandum Angelum audientem.-Opinio affirmans.-Hac ergo parte ut clara supposita, difficultas est an, si quæ est cognitio in Angelo pendens ex prævia motione et efficientia objecti circa intellectum Angeli, impediri per distantiam possit. Quæ dubitatio maxime in locutione angelica, et juxta nostram sententiam locum habet. Et in ea partem affirmantem requiri, scilicet, propinquitatem, et impediri posse propter distantiam, tenet Gregorius 2, dist. 9, quæst. 2, Scotus, quæst. 2, § Ad quæstionem, vers. Sed contra hoc. Major, quæst. 2, Richardus, art. 2, quæst. 1, ad 3, Basilius, quæst. 2, art. 2, et supponit ibi Gabriel, art. ult., dub. 2, concl. 3, cum Ochamo, quæst. 20. Idem tenet Bonaventura, in 2, dist. 10, art. 3, quæst. 1. Idem Scotus, in 4, dist. 45, quæst. 2.

11. Primus modus prædictæ opinionis. Difficilis tamen apparet.-Secundus modus. Hæc autem sententia duobus modis intelligi

[ocr errors]

potest, primo, ut quælibet distantia impediat locutionem, et consequenter, ut necessaria sit immediata propinquitas utriusque Angeli, ut alter possit loqui et alter audire, id est, ut alter possit in alterum speciem suæ cogitationis imprimere. Quia hæc impressio non potest esse per medium, neque etiam potest esse immediate in distans, ergo necessaria est dicta propinquitas. Hic vero modus dicendi difficilis est. Quia ponit nimiam limitationem in locutione Angelorum, quæ multum videtur eorum perfectioni et societati politica repugnare. Alter sensus est, ut non omnis distantia impediat locutionem, sed possit fieri impressio speciei intelligibilis ab uno Angelo in alium loco distantem immediate, non tamen ad quamcumque distantiam, sed intra certam sphæram, quæ terminum definitum habeat, quia virtus activa objecti finita est, et in hoc sensu auctores allegati locuti sunt.

Ratio ex Vas

12. Non placet Thomistis. quio cur non placeat. Nihilominus contrariam sententiam defendunt Thomista communiter. Qui certe consequenter loquuntur, quia sine efficientia fieri putant locutionem per solam ablationem velaminis, quod objectum occultabat, quod facit Angelus in seipso (ut sic dicam) volendo, ut alius suum actum videre. possit, et ita ordinando suum actum ad alium, quod ad quamcumque distantiam facere potest, cum respectu alterius sola extrinseca denominatio inde resultet. Et ita consequenter docent Cajetanus et recentiores. Et in eadem sententia est D. Thomas, quæst. 9, de Verit., art. 6, ubi ad 4, rationem indicat, quia Angelus loquens nihil facit in audiente. Eamdem assertionem habet, 1 part., quæst. 107, art. 4, ubi non videtur posse fundari in prædicta ratione, cum paulo antea ibi docuisset, Angelum loquentem excitare audientem, ac proinde aliquid in eum efficere. Idem sentit Alensis, 2 p., quæst. 27, memb. 7, ubi ait locutionem Angeli non pendere ex distantia vel propinquitate locali, sed ex distantia vel propinquitate spirituali, que nos, inquit latet adhuc. Eamdem sententiam habet Marsilius 2, quæst. 7, a. 2, ad ult., sed ille non videtur ponere efficientiam unius in alium. At vero illa posita idem tenet Cumelius, dicta quæst. 57, art. 4, et quæst. 107, art. 3 et 4. Et Vasquez, disp. 212, cap. 2, licet hanc efficientiam non admittat, sub conditione ait, quod licet locutio per efficientiam loquentis in audientem fieret, nihilominus propter distantiam non impediretur. Ratio ejus est, quia hæc locutio fit per actionem omniuo spiritualem,

quæ non diffunditur per medium, et ideo non impeditur propter distantiam, nec minuitur propter majorem distantiam, sed æque bene in remotum, ac in propinquum fiet. Probatur hæc illatio, quia in agente materiali, ideo requiritur propinquitas, quia actio transiens materialis per medium diffunditur, et consequenter effectus per medium extenditur et multiplicatur, ideoque ad certam distantiam sphæra talis actionis, et effectus ejus terminatur, quia non potest ens simul augere effectum secundum extensionem in infinitum, cum ipse virtutis finitæ sit. Actio autem spiritualis, ut est productio speciei, non diffunditur per medium, sed immediate est ab objecto in potentiam, et ideo nec augetur, nec minuitur propter distantiam.

[ocr errors]

13. Resolutio auctoris, non esse improbabile requiri in distantiam omnimodam. Probabilius tamen non requiri omnimodam.-Punctum hoc tractavi in Metaphysica, disp. 18, num. 44 et sequentibus, ubi rem dubiam reliqui, inclinavi tamen in eam partem, quod locutio hæc requirat propinquitatem substantiarum inter Angelos, ita ut nullo spatio, nec vero, nec imaginario, inter se distent. Et licet nunc etiam censeam id non esse improbabile, nec habere inconveniens, cum Angeli velocissimi sint, et quamcumque distantiam, subito, aut motu velocissimo vincere possint, nihilominus illi sententiæ non licenter adhæreo, tum quia nimis singularis est, tum etiam quia (ut paulo ante dicebam) angelicæ perfectioni non satis consonat. Unde quoad hanc actionem, quia pure mentalis et interna est, dicendum videtur, fieri posse ab Angelo sine propinquitate in situ, seu substantiali præsentia, vel quia talis actio non fit per medium, neque ullam ad spatium habet habitudinem. Vel quia idem est in Angelis ordo, quod in corporibus situs, et ideo actio mere intellectualis, ut est ista locutio ex medio aut situ non pendet. Quæ ratio sumitur ex D. Thoma, quodl. 9, art. 10, ad 2, et in 2, dist. 11, quæst. 1, art. 3, ad 3.

[blocks in formation]

linquo. Nam utrumque probabile apparet. Primum quidem, quia activitas talis objecti finita est, et ideo videtur limitatam sphæram habere. Item quia licet actio non sit deferenda per medium, nihilominus propinquitas agentis ad passum per se videtur conditio magis accommodata, ut agens superet, et quodammodo subjiciat sibi passum. Ex quo satis consequenter dicitur fortius agere in propinquum, quam in distans: ac proinde dari terminum in sphæra talis activitatis. Secundum etiam probabile fit, illa ratione quod ad actionem mere spiritualem, et intellectualem valde accidentaria. videtur propinquitas in situ, seu præsentia substantiæ, et ideo æque bene fieri in quacumque distantia, maxime cum passum nihil resistat, sed potius appetat hujusmodi perfectionem. Nec hoc superat virtutem finitam, quia semper distantia in re erit finita, cum necessario inter definitos terminos futura sit. Et in utraque sententia facile defendi potest, de facto locutionem Angelorum non impediri propter distantiam intra totum universum, quia facile potest virtus cujuscumque Angeli ad illam extendi, et corpora interjacentia hanc actionem impedire non possunt, quia per illa non transit.

An detur inter Angelos quosvis reciproca locutio.

15. Resolutio quartæ difficultatis.—Quarta dubitatio est, an locutio hæc possit esse reciproca inter Angelos tam inferiorum ad superiores, quam superiorum ad inferiores. Hoc enim posterius, ut manifestum supponitur, in priori vero ratio dubitandi oritur ex dicta sententia, quia videtur sequi Angelos inferiores non posse loqui ad superiores, quia non possunt in illos agere, nec eos perficere: quia est contra ordinem debitum, ut perfectiora ab inferioribus perficiantur. Sed hoc dubium facile expeditur. Distinguendum est enim inter locutionem, et illuminationem: nam licet illuminatio locutio sit, aliquid tamen peculiare addit, propter quod non omnis locutio est illuminatio, quid autem id sit, latius in libro quarto, dicemus. Nunc autem a simili declarari potest, nam inter homines licet docere loquendo fiat, nihilominus non omnis locutio doctrina. est: illuminare igitur idem est inter Angelos, quod docere inter homines. Unde loquendo de illuminatione verum est, superiores Angelos docere inferiores, et non e converso. Nihilominus tamen locutio reciproca est, possuntque inferiores Angeli ad superiores loqui,

An queat unus Angelus simul loqui ad plures.

ut omnes theologi concorditer docent, cum D. Thoma, quæst. 9, de Verit., art. 3, et 1 part., quæst. 107, art. 2., ubi optime differentiam inter illuminationem, et locutionem quoad hanc partem declarat: illam vero nunc omittimus, quia alterum extremum illius comparationis nondum explicuimus.

16. Et potest resolutio facile ostendi primo, quia non minus ignorant Angeli superiores internos actus inferiorum, quam e contrario, ergo possunt inferiores suos actus superioribus manifestare, alioqui superiores Angeli pejoris conditionis essent. Secundo quia omnes in eadem societate, et quasi republica unionem habent, ergo indigent vicissim mutua communicatione, quæ per locutionem fit. Tertio quia eo ipso, quod Angeli inferiores possunt a superioribus illuminari, consequenter etiam possunt illos interrogare, ut cum dicebant, quis est iste rex gloriæ, possunt etiam rogare et petere, ut ipsos doceant. Quarta ratio addi potest, quia omnes Angeli, loqui ad Deum possunt, ergo multo magis inferiores ad superiores.

17. Angeli aliter Deum, aliter Angelos alios alloquuntur. Responsio ad ipsam quartam difficultatem. Sed in hac ratione est notanda differentia. Nam Angeli non loquuntur ad Deum, ut aliquid novi illi manifestent, nec ut illum excitent, et ideo respectu Dei cessat difficultas tacta. Et ea verum habet, quod non fit per efficientiam, sed per solam voluntariam ordinationem actus proprii, quam Angelus ad Deum facit, ut explicui, dicto libro primo, de Oratione, capite primo, in fine. At vero Angelus inferior loquitur superiori, ut illi manifestet, quod ei erat occultum, ut probatum est. Unde ad difficultatem respondemus, nullum esse inconveniens, quod inferior aliquid efficiat in superiorem, tum quia id quod efficit, non est ad supplendum defectum luminis, sed tantum ad conjungendum objectum potentiæ, qua conjunctione potest carere superior Angelus, etiamsi multo perfectius lumen habeat. Tum etiam quia licet unus Angelus sit simpliciter perfectior alio, nihilominus quatenus est in potentia ad aliquid, in quo alius est in actu, nullum est inconveniens, quod ab inferiori in actum redigi possit superior, et perfici secundum quid nam in eo etiam imperfectior secundum quid est. Sicut etiam visus recipit speciem ab objecto actu visibili, quod simpliciter imperfectius est.

18. Quinta difficultas est, an possit unus Angelus simul loqui multis Angelis. Nam ex dictis videtur sequi, non posse, quia aliter posset simul loqui ad multos in quocumque numero, quia non est major ratio de uno numero, quam de alio. At hoc non videtur possibile, si locutio per efficientiam fit, quia non potest una virtus finita plures effectus simul producere, maxime cum quilibet illorum sit adæquatus ipsi: multoque minus potest in infinitum augere illum effectum secundum extensionem discretam, plures simul producendo in quocumque numero. In contrarium vero est, quia non solum videtur posse loqui multis simul, sed etiam videtur necessario loqui multis, quia loquitur uni, imo omnibus qui sunt. Id enim non solum sequitur ex multis opinionibus, quas retulimus, sed etiam videtur sequi ex nostra. Quia si locutio fit per impressionem speciei intelligibilis, eo ipso quod talis species imprimitur uni Angelo, alii omnes possunt illam cognoscere, quia juxta doctrinam D. Thomæ in superioribus traditam, licet Angelus non possit videre usum liberum specierum, ipsas species videre potest. At si alii Angeli videant species impressas uni Angelo ab alio, eo ipso vident hunc esse illi locutum, et per eamdem speciem tanquam per signum videbunt, de qua re fuerat locutus; non erit igitur secreta locutio.

19. Duplex difficultatis punctum.— Quod in primo puncto proprie inquiratur.-In hac difficultate duo petuntur: unum est, an Angelus possit simul loqui multis: aliud est, an necessario id faciat. Circa primum est imprimis supponendum, solum esse sermonem, quando Angelus loquitur de una re: nam si quæratur, an possit simul loqui, non solum distinctis personis, sed etiam de rebus distinctis, miscetur alia quæstio nondum tractata, an possit Angelus, sive loquens, sive audiens, multa, et diversa simul cogitare? unde difficultas, quæ ex illa nascitur, non solum respectu plurium, sed etiam respectu ejusdem Angeli locum habet, an scilicet possit unus Angelus alteri, simul de diversis loqui rebus. Non ergo de hoc tractamus, quia ad hunc locum non spectat: sed solum inquirimus an eadem locutio et de eadem re, possit simul ad plures fieri. Imo in hoc etiam, ut clarum supponimus, posse Angelum si velit, simul eamdem rem multis revelare, ac proinde pluribus simul loqui, quia etianisi

« PredošláPokračovať »