Obrázky na stránke
PDF
ePub

dæ sunt. Prima est, quia Deus potuit creaturas intellectuales, quæ sint substantiæ completæ, et spirituales, ac incorporea, producere, et ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut illas produceret, ergo affirmandum omnino est, illas produxisse. Primo quidem, quia non potest ex parte talis affectus repugnantia designari, unde si id non posset, tantum defectui potentiæ Dei attribui posset, quod est contra omnipotentiam ejus, ac subinde contra fidem, saltem per illationem fore evidentem. Secundo quia de fide est, potuisse Deum producere, et produxisse substantiam quamdam incorpoream, et intellectualem, licet incompletam, ut posset esse forma corporis, ergo fere æqualiter certum est, potuisse Deum creare integram, et completam substantiam intellectualem, et incorpoream, per se, ac sine corpore, vel habitudine ad illud subsistentem. Probatur consequentia, quia ex illo exemplo constat, immaterialitatem, seu carentiam corporeitatis non repugnare substantiæ creatæ: hoc autem posito evidens est, non magis repugnare substantiæ completæ, quam incompleta. Imo ex se magis congruere videtur conditio illa cum integra substantia omnino abtrahente a corpore, quam cum incompleta. Hac autem de veritate de possibili supposita. Minor probatur, optime applicando discursum D. Thomas, in dicta quæst. 50, art. 1, servata eadem forma argumentandi, quia ad universi perfectionem pertinet, ut sit Deo simile etiam in modo essendi quoad fieri possit: est autem Deus integra substantia intellectualis, et incorporea, ergo ad perfectionem operum ejus pertinuit, ut essent in universo creaturæ aliquæ similes Deo in modo illo complete subsistendi, et intelligendi sine corpore. Vel aliter, quia ad perfectionem universi spectat, ut in sint omnes rerum gradus: sed unus ex his gradibus est gradus intellectualis completus, et perfectus in suo ordine, ergo hic etiam creari debuit. Imo quo gradus iste perfectior est cateris in naturali perfectione, eo ad universi complementum magis necessarius est. Atque eadem ratione non potuit esse tantum inchoatus, et imperfectus, ut in anima rationali reperitur, sed suum complementum, et integritatem habere debuit. Quas rationes in dicto loco Metaphysicæ latius prosecutus sum, et ideo de illis plura hic dicere non judicio necessarium.

[blocks in formation]

fundaturque præcipue in causalitate finali, quæ inter materiam et formam, seu corpus et animam intercedere debet, ut ad unam naturam constituendam convenienter uniantur. Si enim Angeli essent corporei, tanquam ex corpore et spiritu constantes, necessarium esset corpus comparari ad spiritum, ut materiam ad formam, quia non possent per se uniri, nisi per modum potentiæ et actus: clarum autem est, inter corpus et spiritum illud esse potentiam, hunc vero actum. Constabit ergo Angelus ex corpore et spiritu, tanquam ex materia et forma, sed non potest hoc modo spiritus angelicus uniri corpori, ergo non possunt Angeli hoc modo esse corporei. Probatur Minor, quia spiritus non unitur corpori ut forma materiæ principaliter propter bonum corporis, sed ut illo tanquam organo et instrumento utatur ad suam propriam operationem, quæ est intelligere, quia non est forma propter materiam, sed potius materia propter formam, quia semper ignobile est propter nobilius, non e contrario. At corpus non potest deservire spiritui angelico ad suam operationem, ergo talis spiritus non est forma corporis, nec ad illud actuandum natura sua ordinatur. Nam sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio negationis, quando ratio, seu causa est adæquata, ita enim est in præsenti, ut videre licet in anima hominis, unitur enim corpori ut forma, quia illo indiget ut organo ad suum proprium intelligendi munus et ad scientiam comparandam ; quo fine sublato, impertinens esset talis unio, ac subinde non esset intrinseca et connaturalis. Quod autem hic finis cesset in spiritibus angelicis, ut in Minori sumebatur, probatur, quia corpus non servit spiritui ad cognitionem intellectualem et scientiam acquirendam, nisi media cognitione sensus : at vero corpus si esset Angelo, non haberet organa sensus, et consequenter nec facultatem sentiendi, ergo esset inutile ad operationes intellectus, ac subinde incapax naturalis et substantialis unionis ad spiritum angelicum. Minor probatur, quia tale corpus esset simplex et non mixtum, quia futurum esset immortale et incorruptibile, ac proinde inalterabile et incapax tactus, et aliorum sensuum. 25. Responsio Cajetani. - Confutatur. Dicet aliquis cum Cajetano supra, satis esse, quod tale corpus possit deservire spiritui ad motum localem, quod potest habere, etiamsi sensibus careat. Sed hoc refutatur facile, quia vel est sermo de motu aliorum corporum, quibus Angelus non unitur ut forma, vel de motu

tantam illius proprii corporis, cui uniri fingitur. Ad priorem motum impertinens est unio cum corpore nec sentiente, nec habente operationes organicas, quæ possint esse instrumenta movendi aliud corpus, sicut nunc anima mea per manum calamum movet, nam in corpore angelico simplici, et uniformi talis movendi modus intelligi non potest. Unde licet Angelus esset corporeus, non rapuisset, verbi gratia, Philippum, vel Habacuc per suum corpus, sed in impetu spiritui sui, seu per suam voluntatem, et imperium, quod æque bene, ac expeditius facere potest per suas spirituales potentias, etiamsi corpus non habeat. Si vero de solo intrinseco corpore, et motu ejus sermo sit, impertinens est substantialis unio spiritus cum corpore propter solum talem motum. Tum quia ille motus nihil deservit spiritui, quia licet ipse simul cum corpore moveretur, expeditius, et magis per se primo se movere posset sine tali corpore, quam cum illo, et ita solum in eo motu deserviret corpori, et consequenter uniretur corpori propter solum corpus, non propter se, quod repugnat recto ordini rerum, ut ostensum est. Tum etiam quia ad movendum illudmet corpus tantum localiter, impertinens esset unio substantialis ad ipsum, quia sufficit assistentia, et præsentia cum facultate localiter motiva, quæ de se extrinseca est, solumque accidentalem conjunctionem motoris, et mobilis requirit. Quapropter ille gradus medius substantiæ corporeæ viventis vita intellectiva cum potentia tantum loco motiva corporis falso confingitur a Cajetano. Tum quia ad perfectionem universi non pertinet, tum etiam, quia localis motio per se, ac præcise spectata non est actio vitalis, propter quam per se primo intrinsecum principium vitæ necessarium sit, sed solum quatenus fit per aliquam actionem vitalem, quæ per corpus exercenda sit: ut in animalibus motus progressivus est actio vitalis corporalis, quia media phantasia, et appetitu vitali fit. At vero si vivens sit pure intellectuale, motio corporis solum procedet ab actibus vitæ intellectualis, qui per se a corpore non pendent, et ideo ille gradus vitæ non conjungitur corpori substantialiter propter solum motum localem. Ac proinde talis gradus viventium ad perfectionem universi non requiritur.

20. Alia responsio. — Confutatur. -Confutatur. - Aliter vero posset quis vim dictæ rationis effugere, tribuendo Angelis corporeis aliquam cognitiohem per corpus, quæ non esset ejusdem ra

tionis cum nostra sensitiva cognitione, sed perfectioris, per potentias corporeas simpliciores nostris sensibus, et alterius rationis. Sed hoc imprimis sine fundamento fingeretur, et præter humanam intelligentiam, quia nullum habemus nos principium ad excogitandum talem modum cognitionis corporalis, vel facultatis cognoscitivæ corporalis, et non sensitivæ, vel si sensitiva dicatur, quia corporea ponitur, sit abstracta ab his qualitatibus sensibilius, quas nos experimur. Nam licet fortasse non possit positive ostendi talem modum cognitionis corporalis esse impossibilem ; nihilominus impossibile nobis est ex his, quæ experimur, illum concipere, ac proinde vanum, et voluntarium esset illum Angelis tribuere. Ac deinde talis corporalis cognitio imperfectionem potius Angelis afferret, quam perfectionem, quia et intelligerent semper dependenter a corpore, et solum per corpus possent scientiam acquirere, quæ perfectionem intelligendi minuunt, cum intelligere per se abstrahat a corpore, et eo perfectius, sit quominus a corpore pendet.

27. Confirmatur eadem ratio. - Atque hinc ulterius hac ratione concluditur, non solum dari aliquos Angelos, qui sint substantiæ incorporea integræ, et completæ, quod præcedens ratio tantum concludebat, sed etiam omnes Angelos esse hoc modo incorporeos, ac proinde præter hominem nullam dari rationalem substantiam corpoream. Probatur, quia omnis Angelus est intellectualis, et ex ea parte incorporeus, et alioqui nullus Angelus est capax sensuum, aut cognitionis per corpus, quia nullus est, qui habeat corpus corruptibile, aut ex mixtione qualitatum ad organa sensuum accommodata compositum, ergo nullus est Angelus, qui habeat spiritum corpori substantialiter mixtum, vel per modum formæ unitum. Unde frustra quidam tribuunt corpora dæmoniis, et non sanctis Angelis, ut latius in dicta disput. 35 Metaphysicæ, sect. 3, num. 10 et sequentibus dixi.

[blocks in formation]

immaterialem, quæ vox satis metaphoram declarat. Et similiter per animam Angeli ipsam Angeli vitam et mentem significavit. Idem dicendum est de Athanasio, nam ex definitione Angeli ibi citata potius contrarium colligitur. Quod autem dicit, Angelum circumscribi loco, non intelligit de modo corporeo, sed per limitationem naturæ, quia immensi non sunt, ut infra dicemus. De Augustino vero negare non possumus sæpe in eam partem cum Platonicis inclinasse, ut etiam D. Thomas fatetur. Aliquando vero et non raro sub dubitatione loquitur, et rem indecisam relinquit. Cum vero in Retractationibus negaverit, Angelum esse, vel habere animam, satis indicat esse substantiam simplicem, quam non potuit ponere omnino corpoream, cum animan nostram fateatur et defendat esse incorpoream, et ita ex principiis Augustini vera sententia colligitur. Ac denique, lib. 15, de Civit., c. 23, cum dicit, Angelos natura sua spiritus esse, generatim loquendo, eos censet esse incorporeos, licet postea definire non audeat, an aliqui saltem ex malis corpora habeant aerea.

[ocr errors]

29. Ad Bernardum in numero secundo. Unde mirum etiam non est, quod Bernardus, in hac quæstione dubius fuerit, vel quod in eam partem magis inclinaverit formidando et opinando. Neque enim serm. 6, in Cantic., firmius adhæret illi sententiæ, quæ Angelis tribuit corpora, quando ita loquitur: Ut præcedenti sequens sermo cohæreat, tenetis datum superius solum summum et incircumscriptum spiritum ad omne, quod facere, vel fieri vult, corporis instrumento, sive obsequio non egere. Loquitur enim de corpore organo, vel instrumento abstracte, sive conjuncto substantiali.ter, sive tantum accidentaliter, ut motore mobili, sive cœlum dici.solet instrumentum intelligentiæ moventis illud et corpus assumptum ab Angelo est organum illi necessarium ad aliquas operationes. Et ab hac necessitate utendi corpore ut instrumento, uno, vel alio modo, ait Bernardus, solum Deum esse liberum propter omnipotentiam et immensitatem suam. Et in eodem sensu subdit: Demus ergo securi veram soli Deo sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem, quod solus spirituum copoream naturam eo usque transcendat, ut quocumque corpore in quocumque opere non indigeat. Unde potius hinc posset exponi, cum dicit, Angelos esse corporeos, intellexisse maxime de corporeitate illi incorporeitati Dei opposita, quæ illimitationem quamdam includit et omnem indigentiam corporis excludit. Et

(ut hoc obiter notem) esto verum sit et facile possit defendi, non indigere Deum corpore ad agendum, nihilominus verissimum est, indiguisse corpore assumpto ad patiendum, merendum, etc., sed de hoc alias. De aliis auctoribus illius sententiæ nihil dicere necesse est. 30. Ad locum Genesis in numero quarto. De loco vero Genesis 6, quo maxime nititur fundamentum illius sententiæ, pauca dicam, quia res est vulgarissima. Primum est, verba non cogere, ut intelligamus, ibi esse sermonem de spiritibus angelicis. Cum enim dicit Scriptura: Cum vidissent filii Dei filias hominum, non est, cur per filios Dei Angelos intelligamus. Quin potius Chrysostomus, ibi homil. 22, ex eodem verbo colligit, non intelligi Angelos, quia in Veteri Testamento Angeli nunquam vocati sunt filii Dei. Quod fortasse (ut Pamelus, in 1 paradoxo Tertulliani, notat) secundum translationem Septuaginta posset sustineri. Nam alioqui nihil obstat, Angelos sanctos vocari filios Dei, quia licet non sint filii naturales, quomodo Paulus, ad Heb. 1, dixit: Cui enim aliquando Angelorum dixit: Filius meus es tu? utique naturalis : nihilominus proprie et vere sunt filii adoptivi Dei non minus, quam homines. Unde cæteri Sancti docent, ita sæpe vocari etiam in Veteri Testamento. Esto tamen hoc ita sit, cum nomen filiorum Dei communius sit et de hominibus etiam dicatur, non est, cur in illo loco Genesis Angelos potius, quam homines justos, vel ex justis procreatos significet. Deinde ex reipsa certum est, illos, qui peccarunt cum mulieribus, non potuisse esse sanctos Angelos, qui jam eo tempore beati erant, ac subinde impeccabiles. Neque etiam dici potest fuisse Angelos malos, quia vel illi antea erant boni et illo peccato facti sunt mali, et hoc dici non potest, quia quando Adam peccavit, jam ceciderant Angeli, qui facti sunt mali. Vel illi Angeli, qui ad fœminas accesserunt, jam erant mali et dæmones, et sic nunquam Scriptura illos vocaret filios Dei.

[blocks in formation]

CAPUT VII.

UTRUM IN ANGELIS SIT ALIQUA SUBSTANTIALIS
COMPOSITIO.

[ocr errors]

lantur, postea vero per concupiscentiam conjunctæ fuere et inde geniti fuerunt, qui gigantes appellantur. Ita exponit Athanasius, in quæst. 19 et 98, ad Antioch., et optime Cyrillus, lib. 9, contr. Julian., circa principium, et lib. 3, in Genes., et Augustinus 15, de Civit., cap. 23. Et plane nihil aliud sensit Ambrosius, 1. Certum est Angelos non componi ex parlib. de Noe et Arca, cap. 4, nam licet prius tibus integralibus. Neque ex materia cordicat, gigantes illos ex Angelis, et mulieribus porea. Nonnulli compositionem ex alia mafuisse generatos, postea declarat, Scripturam teria Angelis tribuunt. Ex hactenus dictis plerumque vocare filios Dei Angelos, quia ex optime concluditur, in Angelis non esse comnullo homine generantur, utique quatenus filii positionem ex partibus integralibus, quia hæc Dei sunt. Unde addit: Itaque viros fideles filios non invenitur, nec a nobis sine quantitate, suos dicere non est aspernatus Deus. Sicut ergo cum connaturali extensione, ac mole intelligi tiri probabilis vitæ filii Dei vocantur, ita quo- potest: cum ergo ostensum sit, Angelum nec rum carnalia sunt opera, hos filios dicimus car- habere molem corpoream a quantitate proveais. Ac denique multi ex his, qui putant, Ange- nientem, nec naturalem capacitatem ad illam, los esse corporeos, hanc expositionem sequun- aperte concluditur, non habere ex partibus tur, ut Cassianus, collat. 8, cap, 21. Cæsarius integrantibus compositionem. Unde etiam resupra et alii. Neque obstabit huic interpreta- linquitur non habere compositionem substantioni, etiamsi ibi legatur Angeli Dei, ut habet tialem ex hac materia, ex qua substantiæ corantiqua editio Septuaginta, quia etiam homi- poreæ componuntur, quia si hanc materiam nes sancti solent Angeli Dei in Scriptura vocari. haberent, etiam quantitatem naturaliter pos32. Præterea etiam possent in illo loco no- tularent, quia quantitas proprietas est tali mamine filiorum Dei intelligi viri potentes et ro- teriæ connaturalis, ut latius ostendi, disp. 13, busti, ac fortes: nam filii Eloim, quod ibi ha- Metaphysicæ, sect. 14, num. 3 et 4. Nihilobetur, totum hoc significat, ut supra notat minus tamen D. Thomas, 1 part., q. 50, art. Cyrillus, et late prosequitur Pineda Job 1, circa 2, post definitam priorem quæstionem de inid: Cum venissent filii Dei et videtur apta si- corporeitate angelicæ substantiæ, quærendum gnificatio pro dicto loco Genesis. Nam inde putavit, utrum Angeli compositi sint ex mafieri potuit, ut homines potentes viribus et cor- teria, et forma. Vel quia excogitari potest aliud poris fortitudine accedendo magno ardore, et genus materiæ spiritualis, et incapacis extenaffectu ad fœminas propter earum pulchritu- sionis quantitativæ, sed solum per modum cudinem, gigantes gignerent, id est, viros ro- jusdam spiritualis potentiæ, indigentis subbustos et proceros. De quibus plura videri stantiali actu spirituali ad existendum: vel possunt in Cyrillo, Theodoreto et Augustino certe quia non defuerunt, qui compositionem supra, et alia congerunt Fevardinus, in scho- ex materia, et forma Angelis tribuerint, etiam liis ad Iren., lib. 12, cap. 53, num. 2, et lib. 4, a quantitate abstrahendo. Avicembron enim, cap. 70, num. 4, et Pereira. Denique licet da- lib. Fontis vitæ, ut idem D. Thomas, dicto remus, angelos malos fuisse, quorum opera illi art. 2, et opusc. 15, cap. 5, refert, posuit in homines essent geniti, non potuissent id facere Angelis compositionem ex materia. Qualem per corpora ipsis connaturalia, ut late probat vero materiam illam esse censuerit, non satis Pereira, tom. 2, in Genes., lib. 8, disp. 2. Sed declarat. Nam in priori loco illi tribuit, quod ad summum possent id facere in corporibus dixerit, eamdem esse materiam universalem assumptis, ut Augustinus, dicto lib. 15, cap. 23, corporalium, et spiritualium rerum. In altero tradit et infra suo loco tractabimus. Et ita etiam vero ait, tribuissc Angelis materiam non susex tali effectu non posset colligi, dæmones esse ceptivam quantitatis, ac proinde alterius orcorporeos. Ad cætera vero argumenta jam sa- dinis. In quo sensu aliqui scholastici opiniotis responsum est. nem illam secuti videntur. Refertque D. Thomas, in dicto opusculo, plures illius auctoris rationes, quas omitto, quia frivolæ sunt. Solum attingam eas, quae occasionem præbent aliam compositionem explicandi. Una ergo ratio est, quia necesse est, substantiam angelicam non esse omnino simplicem etiam in

substantia sua, ut in hoc a creatore distinguatur, ergo est substantialiter composita, ergo ex actu, et potentia substantiali: omnis autem potentia substantialis est materia, ergo. Alia esse potest quia Angeli sunt compositi ex genere, et differentia, quia cum sint finiti, et cum aliis substantiis in communi ratione substantiæ conveniant, sub genere aliquo sunt, et per differentiam terminari, ac definiri debent, sed compositio ex genere, et differentia fundatur in compositione ex materia, et forma, ergo hanc in Angelis supponi necesse est.

mo.

[ocr errors]

2. Vera sententia. Angeli non componuntur ex materia spirituali. — Probatur priDicendum vero est, naturam angelicam non esse compositam ex materia spirituali, quæ sit vera substantialis potentia a substantiali forma realiter distincta, illaque ad existendum indigens. Hæc est sententia D. Thomæ, citatis locis, et aliorum theologorum, quos in dicto loco Metaphysicæ, num. 5, retuli ubi eam late probavi, et ideo breviter nunc ostenditur. Primo quia Patres, qui Angelos incorporeos esse docent, eosdem vocant immateriales, seu materiæ expertes, ut ex allegatis in capite præcedenti constat. Et licet quis posset tergiversari dicendo, illos loqui de hac materia corporalium rerum, inde etiam colligimus, ipsos intellexisse, nullam aliam rerum materiam creasse Deum. Secundo id etiam optime ostenditur ex naturali conditione animæ rationalis, nam in se simplex entitas substantialis est, et ita separata a corpore non est composita ex materia, et forma, alias eamdem compositionem haberet in corpore, quia non migrat de materia in materiam, ut in esse conservetur, alias non esset de se immortalis, et melius, modoque magis suæ naturæ accommodato a corpore in corpus migraret. Neque etiam dici potest, quod in corpore constet materia, et forma, alioqui esset inepta ad informandum corpus, quia vel informaret simul ac immediate duas materias, unam spiritualem, et alteram materialem, quod est frivolum, et monstruosum, prorsusque irrationabile. Vel simul cum sua spirituali materia, et quasi mediante illa informaret corpus, quod etiam repugnat: tum qui contra rationem materiæ est informare, cum omnis materia in suo ordine sit primum subjectum : tum etiam quia jam anima sic composita ex sua materia spirituali, et forma, esset substantia completa, et consequenter non posset esse substantialis forma corporis, neque unum per se cum illo componere.

3. Probatur secundo. -Est ergo anima rationalis sive conjuncta, sive separata simplex substantialis entitas carens compositione partium essentialium, materiæ scilicet, et formæ etiam spiritualium. Ergo multo magis tota angelica natura est simplex in sua essentia, ea nimirum simplicitate, quæ illam compositionem excludat. Probatur consequentia, primo quia nobilior est essentia angelica, quam anima rationalis tam in specie, quam in modo entitatis suæ, et perfectius est habere totam suam perfectionem substantialem per entitatem simplicem, quam per talem compositionem. Secundo quia in Angelo aliquid est per modum formæ intellectualis, et illud præcise spectatum est perfectius, quam anima rationalis, ergo potest subsistere, et permanere sine actuali unione ad aliquam materiam, ergo illa forma angelica semper ita permanet, et hunc modum existendi habet connaturalem sine indigentia alicujus materiæ, imo etiam sine capacitate informandi illam. Antecedens supra probatum est. Prima vero consequentia probatur, quia forma angelica perfectior, magisque spiritualis, et intellectualis est, quam humana, sed hæc ex eo quod intellectualis, et spiritualis est, manere potest in suo esse subsistens ab omni corpore, et materia, seu subjecto separata, ergo multo magis forma angelica potest ex se ita existere, nec postulat ita esse alicui materiæ, vel subjecto affixam, ut ab illo separata permanere non possit. Jam vero probatur altera consequentia, tum quia si forma non indiget subjecto, ut ab ipso in esse sustentetur, neque ut illo ad suas operationes utatur, non est, cur sit actus ejus, vel ad illud dicat naturalem aptitudinem : tum etiam, quia si forma angelica est apta per se subsistere, et consequenter etiam operari sine ullo subjecto, cur perpetuo, et inseperabiliter illi uniretur sine alio ejus usu vel utilitate? Quam rationen cum aliis latius in dicto loco Metaphysicæ prosecutus sum. Quapropter de hac compositione ex partibus essentialibus, materia scilicet, et forma, certissimum est in Angelis non inveniri.

4. Notationes aliquot pro solutione prima argumenti in numero primo. - Primum vero fundamentum contrariæ sententiæ postulat, utrum aliqua substentialis compositio in Angelis inveniatur. In quo dubio distinguere oportet de compositione reali, in qua componentia realiter, vel saltem ex natura rei distinguantur, vel de compositione rationis, qualis est ex genere, et differentia, quæ ratione

« PredošláPokračovať »