Obrázky na stránke
PDF
ePub

natæ solum sunt de rebus, et actionibus ordinis naturalis : nec etiam ex effectibus naturalibus potest modus ille evidenter cognosci, quia nullam necessariam connexionem cum illis habet. Et confirmatur, quia diximus in capite præcedenti non posse Angelum cognoscere modos supernaturales, etiam postquam facti sunt: eadem autem ratio videtur esse de hoc modo, quia licet res, quæ per illum fit, sit naturalis, nihilominus ipse supernaturalis est. Et fortasse in hoc sensu potest pars negativa Thomistis tribui, nam in hoc sensu procedunt argumenta facta, quod hæc opera, ut substant tali modo ad mysteria gratiæ pertinent, et ex libera Dei voluntate pendent.

5. Resolutio difficultatis per distinctionem supernaturalitatis extrinsece et intrinsece. Nihilominus in hoc puncto distinctione utor, nam talis modus interdum, ac sæpius est supernaturalis solum extrinsece, et secundum quamdam habitudinem ad alias causas naturales, seu ad ordinem in eis a Deo constitutum. Interdum vero esse potest supernaturalis modus in se, et in ea entitate, quam habet. Dico ergo, quando res fit supernaturaliter tantum priori modo, non solum rem factam, sed etiam modum, quo fit, posse naturaliter cognosci ab Angelo: quando autem res fit supernaturaliter posteriori modo, licet res ipsa cognoscatur, non cognosci ab Angelo determinatum modum, quo facta fuit. Declaratur imprimis distinctio. Nam tota supernaturalitas istorum effectuum consistit in fieri illorum, quia res factæ naturales sunt, ut supponitur. Dico autem in fieri, non prout fieri distinguitur a conservari, sed prout a termino, sive de novo facto, sive conservato distinguitur. Potest enim actio, per quam fit talis effectus, aliquando solum esse in fieri, ut quando aqua conversa est in vinum. Quamvis enim talis productio vini supernaturalis fuerit, nihilominus vinum sic factum postea naturaliter conservabatur, aliquando vero quamdiu durat effectus, semper supernaturaliter conservatur, ut quod pueri in camino ignis permanentes non comburerentur, supernaturale fuit, quamdiu duravit: et similiter, si Deus noctem illuminaret sine sole, vel causa secunda, supernaturale opus censeretur, quamdiu duraret: nihilominus tamen in utroque modo supernaturalitas in sola actione consistit, vel transeunte, vel permanente, et sic dicimus in his effectibus solum fieri esse supernaturale, id est, solam actionem.

6. Exempla actionis supernaturalis extrinsece.-Exempla actionis supernaturalis intrinsece. Hæc ergo actio aliquando dicitur supernaturalis solum denominatione extrinseca (ut sic dicam) id est, quia fit sine causa ordinaria et naturali, seu præter communem concursum naturæ aliquando vero potest esse supernaturalis, quia in se revera est alterius rationis ab omni actione, per quam res talis connaturali modo produci potest. Exemplis res manifestatur. Nam subitanea conversio aquæ in vinum solum est supernaturalis priori modo, si enim ibi substantialis transmutatio consideretur, solum fuit formalis conversio per eductionem formæ vini, ex materia aquæ, expellendo formam aquæ, et ita in re ibi non fuit, nisi generatio quædam, et corruptio ejusdem rationis cum generatione, et corruptione naturali earumdem rerum. Si vero ibi spectetur dispositio materiæ, etiam facta est per alterationem productivam eorumdem accidentium naturalium vini, modusque supernaturalis fuit, quod subito, et ad imperium Christi, sine alia causa naturali facta fuerit. Qui modus non mutat intrinsece alterationis speciem, seu naturam, sed tantum quoad velocitatem, et respectum ad causam. Simile fortasse fit in resurrectione Lazari, quia iterata unitio ejusdem animæ ad idem corpus, actio in specie quidem naturalis fuit, ejusdem rationis cum prima unitione, quia in ipsa substantiali unione nihil peculiare in se supernaturale inventum est, sed tota supernaturalitas illius actionis posita fuit in iterata dispositione, et organisatione corporis, quæ in se rationem alterationis non transcendit in suo esse, tamen, quia per illam actionem capacitas proxima ad eamdem animam corpori restituta est, inde actio illa modum habuit supernaturalem. Nam illa alteratio præsertim subito, et solo imperio facta in virtute causarum naturalium jam non erat. Idem clarius constat, in lumine a solo Deo facto, et conservata, item in igne non comburente tres pueros, quia illa carentia actionis, et conservatio puerorum supposita illa carentia, in se naturalia sunt, solumque sunt supernaturalia, quia præter leges naturæ fiunt. Exemplum vero actionis in se supernaturalis, esse potest transubstantiatio panis in corpus Domini, et vini in sanguinem: nam ille modus conversionis non invenitur in natura, nec potest esse connaturalis productio alicujus entis naturalis. Item quælibet actio, vel productio cujuscumque termini etiam naturalis facta a Deo per creaturam, tanquam per instrumen

tum physicum, elevatum a Deo per potentiam obedientialem, sine alia virtute innata, potest dici actio in se supernaturalis, quia nulli creaturæ potest esse connaturalis, neque ex parte instrumenti, nec etiam ex parte termini, quia nulla res est ex natura sua nata fieri tali modo. Et fortasse possunt esse alii modi talium actionum in se supernaturalium, quamvis nobis notæ non sint, quatenus tales sunt, ut, verbi gratia, productio Evæ ex costa Adæ, multiplicatio quinque panum, constitutio hominis in pluribus locis, et si quæ sunt similia.

7. Probatur prima pars superioris resolutionis positæ in num. 5.—Jam ergo probatur prior pars resolutionis datæ, de modo tantum extrinsece supernaturali. Nam in eo non solum terminus, sed etiam actio naturalis est, et ejusdem rationis, ac modi essentialis, quo sunt similes actiones factæ ab agentibus naturalibus, ergo non solum res facta, sed etiam actio qua fit, potest ab Angelo cognosci. Et ita Angelus potuit videre actionem transeuntem, qua Christus aquam in vinum convertit, et qua animam Lazari corpori univit, et totam alterationem corporis, seu materiæ dispositionem subito factam. Rursusque evidens fuit Angelo, nullam causam naturalem ibi fuisse, vel esse potuisse, quæ actionem illam tali modo faceret, divinam autem virtutem propter infinitatem suam ad hoc esse sufficientem, ergo cognoscere etiam poterat illam actionem, seu illum productionis modum, etiam ut supernaturalem. Quia non est supernaturalis, nisi vel per negationem causæ naturalis, ut ita dicam, quam facile Angelus cognoscere poterat, vel per cognitionem divinæ virtutis ad efficiendam actionem naturalem sine causa naturali, quod etiam potest Angelus naturaliter cognoscere, ut statim dicam, et per se satis patet. Nam si aer hic sine sole, vel alio luminoso illuminaretur, facile cognosceret Angelus illuminationem illam non fieri ab agente naturali, et a Deo fieri posse, et in eo casu fieri, quia non potest fieri sine causa, et nulla alia ibi intervenit.

8. Penetrationis actio qualis.- Satisfit rationibus in n. 3. - Et simili modo Angelus evidenter videt ignem non combussisse pueros, et id naturaliter fieri non potuisse, ac subinde divina virtute factum esse, imo etiam naturaliter potuit cognoscere modum, scilicet per suspensionem concursus divini. Quia fortasse est evidens nullum aliud impedimentum ibi intervenisse, et hoc fuisse possibile ex libertate divina. Item quando Deus duo corpora extensa penetrative in eodem ponit spatio, An

gelus intuetur clare utrumque corpus, et ubi uniuscujusque, et in distantiam, ac penetrationem eorum. Et videt modum, quo illud opus fit, scilicet per duas actiones naturales, quæ a Deo simul fiunt, ubi naturaliter ita fieri non possent, licet unaquæque fieri posset: nec ibi est alius modus supernaturalis in actione, qui Angelum latere possit. Ergo quod Angelus cognoscat hæc supernaturalia, etiam quoad modum supernaturalem, non excedit naturalem virtutem Angeli. Nec huic cognitioni obstat ratio supra facta, quod supernaturale, ut sic qualecumque sit, est improportionatum intellectui angelico. Respondetur enim, quod si supernaturalitas tantum oriatur ex excessu divinæ potentiæ ad causas naturales, non est improportionata naturali lumini angelico, quando alias constat in reipsa, vel actione non esse repugnantiam, cum alioqui in se naturalis sit. Nec etiam obstat quod talis actio pendeat ex libertate Dei, quia non est sermo de actione futura, sed de præsenti, seu jam facta, nec de interno actu, sed de actione extra posita, quæ videri potest, etiamsi libere facta sit, ut supra contra rationem illam argumentabamur.

9. Probatur pars secunda ejusdem resoluticnis.-Probatur deinde altera pars de actione in se supernaturali eisdem rationibus, quibus probatum est, alios modos supernaturales pertinentes ad rem in facto esse, seu qui sunt in termino actionum, non posse ab Angelis naturaliter cognosci, quia cum habeant supernaturalitatem ejusdem rationis, parum refert, quod modus ipse ad actionem, vel ad terminum pertinent. Confirmatur, nam si actio est in se supernaturalis, Angelus non habebit innatam ejus speciem, quia solum rerum naturalium habet innatas species, ex vi suæ naturæ, ut loquimur, ergo non poterit naturaliter illas actiones cognoscere, quia sine specie nihil cognoscere potest, et sic applicari possunt dicta de aliis rebus, vel modis supernaturalibus.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

possint), necessaria est, et cum introductione corporis Christi connexionem habet, in verbis (ut sic dicam), non in se : unde in virtute sic colligunt. Adductio est quædam mutatio localis, quam Angelus naturaliter cognoscere potest, et similiter destructionem panis cognoscit, quia videt ibi non esse substantiam ejus, et præterea optime scit, verba illa fuisse a Christo dicta ad hunc effectum, (nam hoc est factum quoddam humanum) et similiter verborum veritatem experitur, agnoscitque utrumque illorum esse necessarium ad veritatem verborum, ergo videt naturaliter transubstantiationem, quæ ibi fit. Unde possumus argumentari isto modo: Si aliquis modus productionis esset ita supernaturalis, ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit, maxime transubstantiatio, sed hæc non est talis, quia potest ab Angelo cognosci, ergo nullus alius talis modus inveniri potest.

11. Non obstat prædictæ resolutioni exemplum transubstantiationis, si ibi datur modus supernaturalis in facto esse.—Licet adductiva actio tantum ponatur esse transubstantiatio cum Scoto.-Nihilominus censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere transubstantiationem, ut talis est. Ita docuit Henricus, quodl. 11, quæst. 12, ubi ait, esto, Angelus videat ibi, absentiam panis, et Christum non posse naturaliter scire, an substantia panis annihilata fuerit, vel conversa in Christi corpus, vel quomodo corpus Christi sub illis speciebus esse habeat, quia hæc omnia, inquit, supernaturalia sunt. Idem sentit Durandus, in 4, distinct. 10, quæst. 4, num. 6. Et divus Thomas, 3 part., quæst 75, art. 8, ad. 3. Et certe sancti omnes de conversione illa, tanquam de re maxime supernaturali loquuntur, sed quia illa omnia de actione supernaturali quoad modum explicari possunt, ut rem ipsam ratione declaremus, adverto, dupliciter nos procedere posse in explicando illo mysterio. Primo ut in termino illius actionis, vel conversionis nihil sit quoad substantiam supernaturale (quod supponit ille auctor). Secundo, ut in termino sit aliquid supernaturale in suo esse, et entitate, quod nos verius credimus: nam saltem modus existendi corporis Christi sub speciebus, et modus positivus subsistendi accidentium supernaturales sunt, ut dixi. Si ergo hoc secundum supponamus, clarum profecto erit transubstantiationem, ut includit actiones, quibus illi duo modi producuntur, ita esse supernaturalem, ut non possit cognosci umine naturali angelico, sicut nec modi ipsi

cognosci possunt, quia non potest actio sine termino cognosci. Quocirca licet transubstantiatio ex parte mutationis corporis Christi tantum esset adductiva, ut ille auctor cum Scoto sentire videtur, non posset naturaliter cognosci, quia esset adductio ad supernaturalem modum existendi, ac proinde in se ratione sui termini formalis supernaturalis. Et præterea colligatio inter illas duas actiones, seu mutationes circa panem, et circa Christum, quæ ad rationem conversionis et transubstantiationis necessaria est, non potest ab Angelo naturaliter cognosci, quia nullum est naturale principium, ex quo colligatur, ut in sequenti puncto patebit.

12. Obstare tamen videtur eidem resolutioni, si ibi naturalis solum modus in facto esse ponatur.-Major vero difficultas est, si supponamus, gratisque permittamus, in illo mysterio, ut est in facto esse, nihil dari supernaturale in entitate, an possit nihilominus transubstantiatio esse supernaturalis in se, et Angelo naturaliter ignota. Hoc enim videtur necessario a nobis dicendum, ut exemplum sit accommodatum. Nam in conclusione asseruimus fieri posse, ut terminus in se omnino naturalis sit, et nihilominus modus quo fit, sit ita supernaturalis, ut cognosci naturaliter non possit ab Angelo. Hoc autem difficile est, quia omnis actio productiva talis termini erit naturalis, quia non potest supernaturalem speciem a termino naturali sumere. Et declaratur in illo eodem mysterio, quia si actio, quæ versatur circa corpus Domini tantum est adductiva illius, erit tantum mutatio localis productiva talis modi existendi, ideoque si modus ipse naturalis est, et naturaliter cognoscibilis, etiam mutatio ad illum tendens ejusdem ordinis erit: si vero actio illa est substantialis, et de se productiva, vel conservativa substantiæ corporis Christi, sicut substantia ipsa naturalis est, ita etiam illa actio: ergo ex parte actionis illius, prout terminatur ad Corpus Christi, nihil est in illa mutatione, ita supernaturale in suo esse, ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit. Idemque argumentum fieri poterit de accidentibus, si modus, quo ibi existunt, non est in se supernaturalis. Et confirmatur, quia difficilior actio et creatio, quam transubstantiatio, ut D. Thomas citato loco sentit. Et latius in 4. distinct. 11. quæstion. 1, et art. 3, quæstione 3, Bonaventura distinct. 10, in 2 ejus parte art. 1, quæst. 1. Sed Angelus potest naturaliter cognoscere creationem, ergo, et transubstantiationem. Tandem in exemplis

omnibus adductis, nihil apparet in talibus actionibus supernaturale, quod videri ab Angelo naturaliter non possit.

13. Sustinetur tamen dicta resolutio.- Primo quia potest actio esse supernaturalis esto materialis terminus sit naturalis. Secundo declaratur exemplis. Nihilominus etiam circa terminum naturalem existimo posse Deum tali supernaturali modo efficere rem aliquam naturalem, ut licet res facta naturaliter videatur, modus videri per speciem et lumen naturale non possit. Probatur imprimis ratione generali, quia mutatio vel actio potest aliunde habere peculiarem modum, et habitudinem, quam ex termino, quasi materialiter sumpto, quia non solum respicit terminum ad quem tendit, sed etiam principium a quo procedit, et suo modo terminum a quo exit, sicut in creatione specialiter consideratur, quod sit ex nihilo. Et ideo licet actio ad naturalem terminum tendat, potest tali modo tendere, ut non sit naturalis, nec per species naturales cognoscatur. Et declarabitur hæc ratio magis, discurrendo per exempla. Et imprimis in aliis locis dixi effectionem gratiæ in anima per physicam efficientiam sacramentorum esse diversam ab effectione ejusdem gratiæ a solo Deo facta, quia habet habitudinem dependentiæ non solum a Deo, sed etiam a corporali instrumento. Propter quam rationem licet aliquis haberet speciem gratiæ, præcise repræsentantem eam, cum his, quæ illi connaturalia sunt, per illam videre non posset illum modum, seu actionem illam, qua gratia fit, per aquam Baptismi, quia illa actio etiam in illo genere extraordinaria est. Propter quod censeo, quod licet Angeli sancti possint per species superioris ordinis gratiam videre, nihilominus non videbunt efficientiam physicam sacramentorum, nisi de hac specialiter illuminentur per species particulares illum agendi modum repræsentantes. Pari ergo modo licet conversio aquæ in vinum etiam miraculose facta a solo Deo, possit naturaliter ab Angelo videri per species naturaliter inditas, nihilominus si ponatur facta a Christo per verbum, vel actum suæ voluntatis, tanquam per instrumentum physicum, non poterit ille modus efficientiæ ab Angelo per species naturales videri, quia non est connaturalis, vel rei sic factæ, vel alicui agenti creato. Unde ad minimum ex hac parte non potest Angelus consecrationem Eucharistiæ, prout actu fit, naturaliter videre, quia per verba consecrationis, tanquam per instrumentum physicum fit, ut

suppono. Et idem est de quibuscumque aliis operibus miraculosis Christi Domini, vel sanctorum, si supponantur dicto modo reali, et physico ab eis facta.

14. Et specialiter exemplo inculcato de Eucharistia in numero 12. Deinde explicatur in exemplo transsubstantiationis,quia imprimis absentia substantiæ, etiamsi sit privatio, seu negatio, cujusdam rei ordinis naturalis, nihilominus quia ibi conjuncta est cum aliis operibus superantibus naturam non potest ab Angelo intuitive videri, si forte intuitio potest in privationem cadere, vel saltem non poterit evidenter, et cum certitudine naturali cognosci, ut supra dixi, quia semper posset Angelus dubitare, in quo consistat illud prodigium, quod in accidentibus videt, au in eo quod re vera careant subjecto, vel quia subjectum occultatur. Unde fit, ut licet demus videre Angelum ibi corpus Christi, non videat evidenter, an ibi simul sit cum substantia panis, quia ex modo existendi videt potuisse simul cum illa esse, sicut est cum quantitate panis, et alioquin non est certus ibi non esse substantiam : ergo consequenter non videt modum, quo ibi positum est corpus Christi, scilicet, an per conversionem, vel per adductionem localem. Quod si dicatur, de hoc reddi Angelum certum ex verborum significatione, et veritate, hoc nihil obstat. Tum quia licet nos certo credamus in illo sensu verba esse dicta, et consequenter id esse necessarium ad verborum veritatem, fortasse hoc non est in reipsa tam patens, ut naturaliter ab Angelo cognoscatur evidenter, tum etiam, quia hoc dato, illa evidentia non esset de reipsa in se, sed in testificatione illius, ob cujus auctoritatem supponitur, illa verba non potuisse falsa esse: hic autem agimus de cognitione naturali per evidentem cognitionem rei in ipsa, vel per effectus, seclusa evidentia in testificante.

15. Urgetur adhuc idem exemplum Eucharistiæ.-Adversariorum responsio.-Et præterea, ut demus Angelum cognoscere evidenter absentiam substantiæ, fortasse non est Angelo evidens, omnino desiisse, ita ut etiam quoad materiam in rerum natura non existat. Potuit enim sub alia forma divina virtute constitui, et alio transferri, ipso Angelo ignorante, vel esto cognoscat, desiisse, unde sciet conversam esse in corpus Christi, et non potius annihilatam esse? Dices eo ipso quod videt Angelus, illius loco introductum esse sub speciebus corpus Christi, videt factam esse conversionem, et non annihilationem substantiæ panis. Sed con

tra, quia totus ille effectus poterat fieri sine conversione per duas mutationes tantum concomitanter se habentes, scilicet adductionem corporis Christi, et annihilationem substantiæ panis. Respondent, per alia verba, aut sine verbis potuisse id fieri, tamen per hæc verba simplicia, et unicam enuntiationem continentia, Hoc est corpus meum, non potuisse illas mutationes fieri sine connexione inter se, quia veritas verborum illum requirit, et ideo neque sine conversione fieri potuisse, et hoc totum Angelo esse naturaliter evidens.

16. Refellitur.-Sed hæc responsio imprimis falsam doctrinam de illa conversione supponit, nimirum, quod non sit vera et physica conversio, quæ in re ipsa existat, sed tantum in habitudine ad significationem verborum. Nam illa mutatio juxta illam sententiam non habet, quod sit transsubstantiatio ex eo præcise, quod in re est, seu habet, sed ex eo quod ita significatur, seu quia sub tali verborum significatione fit. Unde etiam sequitur, ut vera transsubstantiatio sine simili verborum significatione fieri non possit, quod certe difficile creditu est. Deinde esto ad veritatem illorum verborum sit necessaria præsentia corporis Chisti, et absentia panis, unde fit evidens esse necessarium, ut illa duo fiant cum connexione inter se, quæ ad conversionem sufficiat, et non satis esse quod de facto verba non proferantur, quin utrumque fiat? quod esse potest per solam concomitantiam, sine alia connexione, nam tunc etiam vera essent verba. Quæ ratio maxime urget contra dictos opinantes, quia supponunt verba consecrationis non efficere, quod significant, sed significare, quod a Deo fit. Nam inde optime sequitur quomodocumque fiat, ut in instanti terminativo verborum, hoc sit corpus tantum Christi, id est, et non panis, vera erunt verba, sive illa duo concomitanter tantum, sive cum alia connexione fiant. Neque dubito, quin de facto fiat mysterium per connexionem, quæ ad conversionem sufficiat, quia id nobis traditum est ex doctrina fidei, sed quod inquiro est, unde possit hoc esse evidens Angelo ex sola verborum significatione. Ac tandem addo, quod supra tetigi, licet hoc totum concederetur, nihilominus illam non esse evidentiam rei in se, sed in auctoritate dicentis verba illa, quia nisi prius supponitur Angelus credens significationem illorum verborum esse veram, non utcumque, sed in sensu valde proprio, et rigoroso, non cognoscet evidenter mutationem realem ibi factam esse veram conversionem, et trans

substantiationem, ergo simpliciter loquendo non cognoscit evidenter transsubstantiationem in se, sed tantum per relationem ad veritatem proferentis illa verba. Propter hæc ergo censeo non posse Angelum evidenter cognoscere naturam, et modum illius transitus substantiæ panis in corpus Christi, aut qua connexione, aut modo ex parte Dei, et verborum Christi fiat.

17. Responsio ad alia exempla indicata etiam ab adversariis in fine illius num. 12.—De aliis vero exemplis non est res tam manifesta : nam conversio aquæ in vinum potuit fieri modo aliquo evidenter noto Angelis, nimirum per solam generationem unius, et corruptionem alterius, mediis dispositionibus naturalibus sufficientibus ad introductionem unius formæ, et expulsionem alterius, subito vel magna velocitate factis, quam velocitatem, etiamsi momentanea esset, facile posset Angelus evidenter cognoscere, quia licet superet virtutem causarum naturalium, quæ ibi forte concurrere poterant, non tamen est absolute supra ordinem naturalem. Potuit tamen Christus alio altiori modo illam conversionem efficere, qui Angelo non esset ita evidens. Idemque est de multiplicatione panum, et formatione Evæ ex costa Adæ, et specialiter posset Angelum latere an illi effectus fierent per adjectionem materiæ de novo creatæ, vel ex adjacentibus sumptæ. Verumtamen etiam hoc non videtur per se occultum Angelo, licet contingere possit, quod illud ignoret, quia cum opus fiebat nou attendit, et postea in opere ipso id non apparet evidenter.

18. Idem de exemplo unius corporis in pluribus locis.-Item in opere constituendi in pluribus locis idem corpus modo extenso, seu quantitativo, non est dubium, quin Angelus evidenter videre possit tale corpus in utroque loco constitutum, quia utrumque ubi est naturale, et ex eo quod simul sint in eodem subjecto, non excedunt naturalem Angeli cognitionem, vel virtutem luminis, aut specierum ejus. Modus item constituendi tale corpus in illis locis, non videtur includere aliquid ordinis supernaturalis, quia potest esse, vel per simultaneam creationem ejusdem corporis in pluribus locis, vel per mutationes successive factas, ita ut jam factus in uno loco, alium acquirat, sine prioris amissione, et in utroque modo includitur eadem actio, vel conservatio substantiæ repetita in pluribus locis, et effectio plurium ubi, quæ simul in eodem corpore fit: hoc autem totum ordinem naturalem non ex

« PredošláPokračovať »