Obrázky na stránke
PDF
ePub

ergo proprie ac per se loquendo, nihil est in superiori Angelo, quod inferiorem cognoscentem lateat, ergo comprehendit illum. Respondent aliqui, inferiorem non cognoscere superiorem, quantum cognoscibilis est, nam perfectius, et exactius cognoscitur a seipso, et ideo non comprehendi, quia de ratione comprehensionis est, ut per illam cognoscatur res, quantum cognoscibilis est. Sed hoc non videtur recte dici, quia illa reduplicativa, quantum cognoscibilis est, duobus modus accipi potest, uno modo ex parte objecti, seu rei cognitæ, et sic cognosci quantum cognoscibilis est, nihil aliud est quam rem cognosci, quoad omnia, quæ in illa, et ex illa per se sunt cognoscibilia. Alio modo potest illa reduplicatio accipi ex parte cognoscentis, et sic rem cognosci, quantum cognoscibilis est, nihil aliud est, quam cognosci summa claritate, et actu perfectissimo, quo cognosci potest. Priori modo falsum est, Angelum inferiorem non cognoscere superiorem, quantum cognoscibilis est, hoc enim probat ratio facta, quod Angelus inferior cognoscit in superiori quidquid est in illo, et ex illo per se potest oriri, quatenus possibile est. Nec ipse Angelus de seipso, nec superior de eodem inferiori plura cognoscit. Ergo ex hac parte nihil deest inferiori necessarium ad comprehensionem. Posteriori autem modo non est de ratione comprehensionis, ut sit quanta esse potest de tali re, in claritate, subtilitate, et similibus proprietatibus, alias neque Angelus comprehenderet seipsum, nec superior inferiorem, sed solus DEUS omnes, quia solus Deus omnia cognoscit, quantum cognoscibilia sunt, ex parte cognoscentis. Declaratur a simili, quia Angelus inferior tam perfecte cognoscit Deum ex parte objecti, sicut superior, licet ex parte cognoscentis non æque, id est, tot attributa, et essentialia prædicata, et tot modos et rationes naturaliter cognoscit in DEO inferior, sicut superior Angelus, licet non æque perfecte. Ergo etiam de superiori Angelo inferior cognoscit omnia, quæ ipse de se cognoscit, licet non tanta claritate, ergo sicut ipse se comprehendit, ita et inferior comprehendit illum, quia minor claritas non impedit comprehensionem.

11. Qui propositam partem affirmantem sequantur. – Argumentum ex verbis D. Thomæ pro eadem parte.-Propter hæc aliqui theologi docuerunt omnes Angelos seipsos invicem comprehendere, tam inferiores suos superiores, quam e contrario. Ita habet Bannez, 1 part., quæst. 56, art. 2, dub. 2, et refert Victoriam,

ac Scotum. Et consentit Vasquez ex suppositione, quod cognitio actuum liberorum ad comprehensionem necessaria non sit. Allegatur pro hac sententia D. Thomas, 2, cont. Gentes, cap. 98, quatenus dicit omnem substantiam intellectualem, quatenus talis est, esse totius entis comprehensivam, non per solam suam substantiam, sed per speciem. Et infra iterum dicit, has species debere esse plures ad comprehensionem totius entis. Sed hic locus nihil ad rem spectat, quia ibi verbum comprehendendi non refertur ad perfectionem cognitionis, sed ad extensionem, et amplitudinem objecti, sicut dicere solemus, verbi gratia, Metaphysicam comprehendere sub objecto suo omnia entia: et sicut ibi ait D. Thomas, objectum intellectus comprehendere omnes differentias entis. Additur deinde alius D. Thomæ locus in prima parte, quæst. 109, a. 3, ad 3, ubi ait inter Angelos non esse illuminationem in naturalibus, quia omnes a principio cognoverunt, quæ ad naturalem cognitionem pertinent. Unde conficitur argumentum. Nam si Angelus inferior superiorem non comprehenderet, aliquid ignorare posset de his, quæ ad naturalem excellentiam superioris Angeli spectant, de quibus ab eo doceri, et illuminari posset: vel e contrario, si Angelus inferior omnia per se cognoscit, quæ superior Angelus habet, et ad suæ naturæ excellentiam pertinent, profecto illum comprehendit. Quid enim est comprehendere, nisi rem exacte cognoscere, ita ut nihil in illa, vel de illa cognoscendum supersit ex his, quæ illi naturalia sunt, vel tanquam essentialia, vel tanquam per se secundo, cum essentia conjuncta?

12. Partem negantem sequuntur alii.-Nihilominus alii moderni theologi simpliciter negant, inferiorem Angelum posse comprehendere superiorem. Cui sententiæ videtur favere D. Thomas, quæst. 16, de Malo, art. 8, ubi ait inferiorem Angelum non posse species intelligibiles superioris Angeli comprehendere, nec eas perfecte cognoscere. Et in quæst. de Anima, art. 18, ad 1, secundi ordinis, dicit animam separatam non comprehendere Angelos. Et plane intelligit nullum illorum posse comprehendere, ac proinde nec infimum omnium, et sibi proximum, ergo eadem ratione nec Angelus infimus poterit cognoscere proxime sibi superiorem, et a fortiori nec reliquos magis superiores, eademque ratio erit de omnibus. Ratione suadetur hæc pars, quia cognitio comprehensiva ad minimum requirit adæquationem quamdam inter objectum, et po

tentiam. Dico autem ad minimum, quia si potentia excedat, erit plusquam adæquata, et excedens hic autem excessus necessarius non est, et ita Deus comprehendit se, licet non excedat, quia secum habet adæquationem, sed Angelus inferior non adæquatur superiori, in ratione objecti cognoscibilis, et potentiæ cognoscentis, ergo non comprehendit illum. Major ex ipso nomine comprehensionis videtur clara. Et ex materialibus rebus, a quibus vox translata est, nam superficies una continens non comprehendit aliam contentam, nisi saltem illi secundum æqualitatem commensuretur. Et hac ratione intellectus lumine gloriæ informatus, nunquam potest comprehendere Deum, quia nunquam potest habere adæquationem cum illo. Probatur ergo minor, quia sicut Angelus ratione suæ naturæ intellectivus est, ita etiam est intelligibilis. Ergo sicut major perfectio naturæ angelicæ facit, ut sit magis intellectiva, ita etiam facit, ut sit magis intelligibilis: sed inferior Angelus non adæquatur superiori in efficacia intelligendi, ergo nec virtus intellectiva ejus adæquatur intelligibilitati illius, quia hæc servant inter se proportionem, ergo nec poterit illum comprehendere. Et declaratur ratione insinuata a D. Thoma supra: quia Angelus inferior non potest comprehendere species Angeli superioris, quia sunt universaliores, et sicut excedunt capacitatem inferioris ad utendum illis, ita etiam in ratione objecti, quia Angelus inferior non potest totam repræsentationem earum distincte comprehendere, ergo majori ratione non poterit Angelus inferior comprehendere substantiam, seu essentiam superioris, quia non potest distincte, et exacte cognoscere modum intelligendi ejus, nec omnes habitudines, et rationes illius.

13. Auctoris judicium. Quisnam debeat esse actus, quo res comprehenditur. - Ex pluribus non fit una comprehensio.-Consule auctorem, disp. 27, de Incarnatione, sect. 4.- In hoc puncto non credo posse certum aliquid definiri, quia non habemus principia firma, ex quibus certam resolutionem elicere valeamus. Adverto enim ad comprehensionem necessarium esse, ut sit unus actus, per quem ita exacte essentia rei cognoscatur, ut ex vi cognitionis essentiæ evidenter etiam comprehendantur omnia, quæ per se, et ab intrinseco, ac necessario ei conveniunt, et ex vi essentiæ cognoscibilia sunt. Unde licet ponamus, verbi gratia, animam rationalem posse de Angelo cognoscere per varios actus omnia, quæ illi naturaliter conveniunt, per unum cognoscendo

essentiam, per alium intellectum quidditative, et per alium voluntatem, vel potentiam executivam, et similia, nihilominus non comprehendet Angelum, quia non habet unum actum, quo exacte cognoscatur Angelus, et ex pluribus non fit una comprehensio: nam semper altiori modo cognoscitur illamet essentia, quando ex vi cognitionis ejus, penetrantur omnia, quæ in illa virtute continentur, aut radicantur. Et ita de videntibus Deum probabilissime multi theologi docent, quod licet alia cognitione a visione distincta, aliquis quidditative cognosceret omnia possibilia, quæ sunt in divina potentia, nihilominus non comprehenderet Deum, quia non cognoscit illa ex vi visionis Dei, et consequenter non videt essentiam Dei, et potentiam perfectissimo modo, quo videri potest. At vero e contrario si anima cognoscendo substantiam, et quidditatem Angeli, ex vi illius, et per eumdem actum cognosceret omnia, quæ naturaliter Angelo, intrinsece, et per se primo, vel secundo conveniunt, revera comprehenderet Angelum, etiamsi non cognosceret illa summa claritate, vel sublimi tate, qua possunt naturaliter a creatura cognosci, quia hoc certe ad comprehensionem necessarium non est, ut ratio facta probat, et in priori tomo dictum est.

14. Ad rationes affirmantis partis in n. 10 et 11. — Quid requiratur ex parte potentiæ ad comprehensionem.- Pars negans magis placet. -Hinc imprimis colligo, rationem prioris sententiæ non satis concludere, Angelum inferiorem comprehendere superiorem. Nam licet concedamus Angelum inferiorem cognoscere omnia naturalia de superiori, quod ex testimoniis D. Thomæ, et rationibus factis ad summum probatur, nihilominus non sequitur comprehensio, quia fieri potest, ut inferior non cognoscat illa omnia de superiori ex vi cognitionis quidditativæ substantiæ ejus, nec per unum comprehensionis actum, sed per plures species et actus, et modo inferiori. Et juxta hoc etiam locum habet illa responsio, ad comprehensionem necessarium esse, ut sit cognitio per quam res cognoscatur, quantum cognoscibilis est, utique uno actu et ex vi cognitionis quidditatis et essentiæ ejus. Nam licet omnia, quæ sunt in re, per multiplicationem actuum, et quasi divise cognoscantur, per nullum illorum, nec per collectionem omnium cognoscitur res, quantum cognoscibilis est, quia est cognoscibilis simplici actu ita penetrando essentiam, ut in illa, et per illam omnes ejus facultates, et earum habitudines perfecte cognoscantur, quo

modo nunquam cognoscitur per actuum multiplicationem. Unde etiam valde probabile est, ad hujusmodi cognoscendi donum, quem comprehensio requirit, necessarium esse lumen et virtutem cognoscendi, quæ ad minimum sit adæquata objecto cognito in gradu perfectionis, etiam in genere entis, et in modo ac gradu specifico immaterialitatis suæ : ut in probatione posterioris sententiæ explicatum est. Quia ut potentia habeat actum dicto modo adæquatum cognoscibilitati objecti, necesse est, ut procedat proxime a potentia adæquata essentiæ cognitæ, et radicaliter ab ipsamet essentia, vel ab alia æquali aut perfectiori. Et in hoc sensu, ad replicam factam in principio hujus difficultatis, quod ad comprehensionem requiritur, ut per eam cognoscatur res quantum cognoscibilis est, ex parte objecti cogniti, non ex parte cognoscentis, patet responsio. Nam requiritur ex parte objecti declaratio: scilicet, quantum cognoscibile est per unum actum perfectum, et consequenter etiam est necessarium ex parte cognoscentis, non in sensu ibi proposito, scilicet quod oporteat cognosci summa claritate possibili, hoc enim recte ibi impugnatur: sed in alio sensu proxime insinuato, scilicet ut ex parte cognoscentis necessarium sit lumen saltem adæquatum perfectioni objecti intelligibilis. Hoc ergo modo fit valde probabilis posterior sententia, quæ mihi semper placuit.

15. In gratiam tamen partis affirmantis solcuntur rationes partis negantis in num. 12. Si Angelus inferior comprehendit superiorem creatum, comprehendet etiam quemlibet creabilem.- Nihilominus tamen non est mihi certa, et contraria facile defendi potest. Quia non est hactenus demonstratum, ad comprehendendam substantiam alicujus Angeli dicto modo a nobis explicato, esse necessariam æqualitatem perfectionis inter cognoscentem, et cognitum in specifica ratione entis. Posset enim quis dicere sufficere convenientiam in gradu intellectuali pure spirituali et perfecto: quamvis in differentia, vel specifica, vel etiam generica sit inæqualitas. Quia cum omne objectum creatum intra illum gradum finitum sit, poterit in ratione objecti intelligibilis adæquari potentiæ finitæ, etiamsi in ratione entis excellentius sit: sicut substantia est perfectior in genere entis, quam potentia intellectiva, et nihilominus in ratione objecti est illi proportionata, et habere possunt inter se quamdam æqualitatem. Sic ergo dici posset, intellectum angelicum ex vi sui gradus, et generis generalissimi esse comprehensivum omnis substantiæ finitæ, quan

tumcumque perfecta sit in illo gradu, posse unico actu illam cognoscere quantum cognoscibilis est, quoad essentiam et quoad omnia, quæ ex vi essentiæ cognosci possunt. Quia hoc non excedit capacitatem potentiæ finitæ, nec etiam repugnat, ut quilibet intellectus angelicus hanc capacitatem habeat, sicut habet capacitatem ad res infinitas, seu in infinitum cognoscendas. Unde ad argumentum quod ad comprehensionem requiritur adæquatio, distinctione satisfieri videtur, scilicet, in ratione objecti et potentiæ verum est, in genere entis negatur, quia potentia ipsa intellectiva etiam superioris Angeli non adæquatur substantiæ inferioris Angeli in genere entis, et nihilominus in ratione potentiæ et objecti adæquatur et excedit. Nec ratio illa, quod res spiritualis ex eadem perfectione habet, quod sit intellectiva et intelligibilis actu, concludit, necessariam esse æqualitatem in perfectione entis ad comprehensionem rei finitæ, quia quantumcumque in perfectione crescat, est objectum intelligibile finitum, et inde habet, ut sit proportionatum intellectui finito, etiamsi in specie entis inferior sit. Hoc ergo modo sententia affirmans, Angelum inferiorem comprehendere superiorem, sustineri potest. Et juxta eam consequenter dicendum est posse quemlibet Angelum creatum comprehendere omnem Angelum creabilem, etiamsi in infinitum perfectior, et perfectior sit. Quia vero hoc est creditu difficile, et quia licet non demonstretur contrarium, multo minus ostendi potest, esse in quolibet intellectu angelico capacitatem adæquatam cuilibet objecto intelligibili finito, quantumvis excellens sit: ideo rationem metaphysicam spectando prior sententia simpliciter probabilior videtur.

CAPUT XXXII.

UTRUM ANGELI COMPONENDO, AC DIVIDENDO COGNOSCANT.

1. Comprehensiva cognitio Angeli non est complexa. - Supposita explicatione terminorum in præcedenti capite proposita, videtur ex dictis in eodem capite sequi manifeste, Angelum in his quæ comprehensive cognoscit non componere, sed simplici intuitu videre quæ nos, nisi componendo, cognoscere non valemus. Et idem cum proportione sequitur de his, quæ per simplicem actum quidditative cognoscit, etiamsi ad perfectionem comprehensionis cognitio non perveniat. Probatur, quia nos

316

ideo componimus, quia non videmus in subjecto prædicatum, sed unumquodque per se concipiendo, necesse habemus unum cum alio conferre, ut hoc esse illud concipiamus: sed Angelus in his quæ comprehendit, uno intuitu videt in subjecto prædicatum, id est, videt totam rei substantiam, et proprietatem, et quidquid nos possumus de illa per se enuntiare, ergo quoad hæc non indiget Angelus compositione. Imo nec illam exercere potest, quia si cognoscit rem perfecte, etiam modo sibi connaturali illam cognoscit, et ideo ita prævenit compositionem per simplicem actum, ut illi locum non relinquat. Et declaratur optime exemplo visionis beatæ, in qua compositio esse non potest, quia uno intuitu simplici omnia ostendit, quæ ostendere potest in Deo : etiamsi cognitio comprehensiva non sit, sed tantum quidditativa.

2. Nec item complexa est cognitio rerum de quibus habet unam speciem.-Atque hinc etiam dicunt frequenter theologi, in his, quæ Angelus per unam solam speciem cognoscit non componere, sed simplici intuitu videre, quidquid nos de rebus per talem speciem repræsentatis componendo, et dividendo, cognoscere possemus. Ut si species angelica repræsentat, verbi gratia, genus terrestrium animalium, cum suis speciebus, per illam unico intuitu simplici videt Angelus quid si equus, et quas proprietates habeat, idemque de leone cognoscit, ac subinde etiam videt equum non esse leonem, et sic de cæteris, quæ per eamdem speciem repræsentantur. Et ratio est, quia talis species perfecte repræsentat illi omnia quantum est ex se et virtus intellectiva Angeli est adæquata speciei, nam species angelicæ proportionata mentibus eorum infunduntur, et ideo quidquid per unam speciem repræsentatur, ab Angelo perfecte cognoscitur. At vero Angelus per unam speciem unum actum simplicem illi adæquatum elicere valet, ergo per illum absque compositione cognoscit, quidquid per talem speciem repræsentatur. Non desunt tamen qui hoc non admittant, sed illi dissentiunt in fundamento de universalitate specierum, ut statim

videbimus.

3. Utrum Angelus intelligat componendo, ac dividendo extra prædictos casus.—Prima ratio dubitandi pro parte affirmante.-Difficultas ergo superest, an extra hos casus intelligant Angeli componendo, et dividendo, vel omnino sint ab hujusmodi compositione abstracti, seu illius incapaces. Et prima ratio dubitandi est, quia multa cognoscunt, et judicant, non per

unam speciem, sed per plures, ergo tunc ne-
quentia probatur, tum quia cessat tunc ratio
cesse est, ut compositione utantur. Conse-
cognoscendi, et judicandi per simplicem actum,
tum etiam, quia homo ideo componit, quia
an res sit talis, vel non sit, ut patet ex dictis,
non potest unum alteri attribuere, nisi diver-
sis speciebus utendo. Jam vero ostenditur an-
tecedens, prius in compositione, seu affirma-
tione, deinde in divisione, seu negatione.
Nam imprimis unus Angelus non cognoscit
liberum amorem alterius per eamdem speciem,
per quam substantiam ejusdem Angeli co-
gnoscit, ergo per speciem amoris cognoscit
cognito, et hoc est componere. Nam in nobis
talem actum inesse Angelo per aliam speciem
internos. Idemque argumentum habet locum.
non est alia compositio inter simplices actus
in cæteris accidentibus contingenter Angelo
advenientibus, nam illa omnia per species dis-
tinctas cognoscit, ac subinde per unum actum
elicitum ab specie accidentis applicat illud tali
subjecto jam cognito secundum se, et præscin-
dendo a tali accidente, et hoc est componere.
Deinde probatur altera pars de divisione, seu
negatione. Nam licet inter ea, quæ per eamdem
speciem repræsentantur, facile intelligatur,
quomodo Angelus unico simplici actu videat
differentias inter res illas, et consequenter
unam non esse aliam: at inter ea, quæ repræ-
sentantur per varias species, necessarii sunt
plures actus, duo simplices, quibus duæ illæ
res sigillatim, et absolute cognoscantur, una-
quæque per suam speciem, et tertius, quo illæ
inter se comparentur, et directe judicetur
hanc rem non esse illam, et hoc est compo-
nere, seu componendo dividere, et unum de
alio
negare.

4. Secunda, et præcipua pro eadem parte.-
Secunda ratio dubitandi, et fere præcipua est
de cognitione illarum veritatum, quas Angelus
non videt directe in seipsis, sed per fidem cre-
dit, et maxime ostenditur difficultas in objec-
tis supernaturalibus, quæ ab Angelo credi pos-
sunt. Nam tunc necesse est ut prius tempore
vel natura, quam Angelus assensum præbeat,
apprehendat veritatem credendam, ut propo-
sitam sufficienter, seu ut credibilem. At vero
illa apprehensio non potest esse sine intellec-
tuali compositione, ergo Angelus capax est
hujusmodi compositionis. Minor probatur (nam
cætera clara sunt) quia per apprehensionem
simplicem non includentem judicium etiam
simplex, non cognoscitur res prout est in se,
sed apprehenditur per aliquam speciem alie-

1

nam, ergo per talem actum solum apprehenditur sub aliqua ratione communi, nimirum entis, vel substantiæ, vel alia simili, ergo ut sic apprehensa non est objectum fidei, ergo oportet, ut cum illa componatur aliquid aliud, atque ita ante simplicem assensum fidei necessaria est aliqua compositio. Ut, verbi gratia, antequam Angelus credat Trinitatem, necessarium est ut apprehendat Deum esse trinum et unum, ergo in illa apprehensione necesse est, ut interveniat simplex Dei conceptus, et deinde illi adjungatur esse trinum, quod necesse est alio conceptu apprehendi, et Deo tribui. Et hæc difficultas ad alia objecta fidei, non solum supernaturalis, sed etiam naturalis, qualis in dæmonibus invenitur, applicari potest.

ponimus ea, in quibus cogitari potest talis compositio, seu inter quæ discurrendum ac examinandum est, in quo sit, vel qualis sit talis compositio. Deinde in Angelo duplex genus distinguo cognitionis. Una est evidens, qualis est de rebus naturalibus, ac necessariis, vel etiam de liberis per locutionem manifestatis, alia est inevidens, ut est de contingentibus futuris, vel de actibus internis aliorum, ab ipsis non manifestatis, vel in universum de his, quæ per fidem tantum cognoscuntur.

5. Pars negativa plurium theologorum. Vide in tractatu de Anima, disp. 5, quæst. 6. -Nihilominus communis sententia theologorum est, Angelum non componere unquam in cognitione sua. Ita docent sine limitatione D. Thomas, dicta quæst. 52, art. 4, et ibi omnes Thomista, et in 2, dist. 3, ubi etiam Ægidius, 3 p. distinct., quæst. 2, art. 3, Durandus, quæst. 3, et alii. Verumtamen hæc sententia aliqua limitatione indiget. Et in universum exacta resolutio hujus puncti pendet ex cognitione perfecta secundæ operationis intellectus humani, quam compositionem, et divisionem vocant, quæ difficilis est, ut infra videbimus in tractatu de Anima. Interim ergo suppono, in hac secunda operatione distingui posse apprehensionem complexam a judicio, sive enim hæc duo distinguantur realiter, sive alio modo, non est dubium, quin ad cognitionem veritatis, qualis in secunda operatione intellectus repetitur, utrumque necessarium sit, quia non potest aliquis judicium ferre, nisi de re quam mente apprehendit, neque apprehensio sine judicio sufficit ad rei cognitionem. Deinde in hac operatione invenitur compositio inter extrema propositionis, quæ sunt prædicatum, et subjectum mediante copula. Unde duplex compositio potest cogitari in hac operatione, una est prædicati cum subjecto, quæ tam in apprehensione, quam in judicio spectari potest, vel potius controverti in quo illorum sit. Altera est inter apprehensionem, et judicium: nam si hæc sunt distincta, apprehensio se habet per modum materiæ, et judicium per modum formæ, et ita possunt considerari, ut componentia unam perfectam rei cognitionem. De quibus omnibus nihil nunc definimus quoad intellectum animæ conjunctæ, sed solum pro

6. Prima conclusio. Angeli in cognitione evidenti non indigent compositione, vel divisione, nec distincta apprehensione a judicio. — Probatur primo de compositione inter prædicatum et subjectum. - Dico ergo primo: in his quæ Angelus evidenter cognoscit, non indiget compositione aliqua, ut ea apprehendat et judicet, quæ nos per propositiones compositas tam aflirmantes, quam negantes significare solemus. Probo quia nec indiget compositione prædicati et subjecti, nec etiam indiget compositione, ex apprehensione, et judicio; nulla autem alia cogitari potest in secunda operatione intellectus, ut nunc discursum omittamus, de quo capite sequenti dicturi sumus. Antecedens quoad primam partem, imprimis probatur in his omnibus, quæ in objecto cognito distinctionem non habent, ut sunt prædicata generica, differentiæ, in quibus nos componimus, quia res prout in se sunt non cognoscimus. Angelus autem illas cognoscit, prout sunt, et ideo in his non componit. Item in proprietatibus, vel rebus distinctis, si per unam speciem repræsentantur, quia tunc nulla est ratio multiplicandi actus, ut jam ostensum est. Verumtamen etiamsi cognoscat per diversas species res illas, quas conjungit, aut separat, non indiget compositione ad earum convenientiam, vel disconvenientiam cognoscendam, sed simplici actu ab utraque specie per modum unius elicito, videre illam potest. Et imprimis quod attinet ad affirmationem, multi censent Angelum semper cognoscere per eamdem speciem substantiam rei, et omnia accidentia, quæ illi insunt, quod est probabile, saltem de accidentibus quasi externis, id est, extra intellectum, et voluntatem existentibus, et quæ a propria libertate per se non pendent. Verumtamen licet oppositum in aliquibus accidentibus supponatur, nihilominus probatur universaliter, etiam in illis assertionem veram esse.

7. Et primo in affirmationibus ita id declaro. Quia esto cognoscat Angelus per duas species substantiam Angeli, et aliqua ejus accidentia,

« PredošláPokračovať »