Obrázky na stránke
PDF
ePub

Verumtamen inde ulterius sequi videtur, omnes cogitationes Angeli esse ab extrinseco necessarias, nullamque esse posse liberam, quod incredibile est. Probo sequelam, quia omnis cogitatio Angeli saltem directa videtur esse prima. Primam enim hic appellamus illam, quæ non potest ex alia priori libere procedere; talis autem est omnis cogitatio Angeli juxta hunc sententiam, ergo omnis cogitatio est prima, ac subinde non libera.

18. Progreditur impugnatio.- Unde majorem supponimus ex ipsa verborum communi declaratione. Non enim vocatur hic prima cogitatio Angeli illa, quam a principio in sua creatione habuit, de qua est specialis ratio, ut infra tractando de peccato Angelorum dicemus sed vocatur prima, quæ in unoquoque negotio prima est, vel quæ non excitatur ab alia cogitatione præcedente, sicut in nobis dicitur prima cogitatio; quæ in initio cujuscumque diei primo occurrit, vel quæ in nobis incipit, quando de re longe diversa, nullamque habente connexionem cum altera, cogitabamus. In hoc ergo sensu inferimus ex dicta sententia omnem cogitationem Angeli esse primam, ac subinde esse non liberam. Probatur ergo sequela, quia cum Angelus applicatur ad cogitationem alicujus rei, eo ipso simul cogitat de omni re, quæ cum objecto illius cogitationis habet necessariam connexionem, seu simul habet omnem cogitationem, quæ ex vi illius primæ cogitationis potest excitari, sive illa sit una cogitatio secundum rem, et plures tantum secundum rationem, sive sint plures secundum rem, et una per connexionem, et ordinem, utroque enim modo tota illa cogitatio per modum unius fit. Ergo si prima applicatio ad cogitandum est naturalis, tota cogitatio est naturalis propter necessariam connexionem, et sic tota est prima, quatenus una est. Consequentia est clara, et antecedens probatur, quia intellectus angelicus applicatus agit quantum potest, quia nihil est quod illum impediat, vel detineat, ergo si applicatur ad cogitandum de aliquo objecto, statim cogitat de omni re, ad quam ex vi talis cogitationis potest excitari. Ergo nunquam potest libere se applicare ad aliquid novum cogitandum, præter illud quod a principio semel cogitavit ex vi applicationis cogitat de omnibus necessario concernentibus rem, de qua cogitare compulsus est, ergo illa cogitatio non potest illi deservire, ut se applicet voluntate sua ad cogitandum de aliis rebus, quia illæ aliæ res, neque directe, nec indirecte tunc offeruntur

menti, ut cogitabiles, ergo neque voluntas potest ad earum cogitationem intellectum movere.

19. Hoc autem concedendum non esse probatur primo, quia sic Angelus nunquam haberet cogitationem liberam quoad exercitium, et consequenter nec inconsideratio aliqua posset illi imputari, quia si considerare non est in potestate mea, neque inconsideratio mihi imputabitur. Consequens autem est contra theologos dicentes, Angelum ex inconsideratione peccare. Secundo inde sequeretur non esse in potestate Angeli avertere, vel tollere cogitationem, quam a Deo recepit, quod statim apparet absurdum. Probatur sequela, quia vel Angelus avertit unam cogitationem transeundo ad aliam, et hoc facere non poterit, quia non potest se applicare libere ad aliam cogitationem, ut deductum est: vel avertit cogitationem, quasi privative, suspendendo illam, et hoc consequenter loquendo, videtur impossibile: tum quia si intellectus Angeli natura sua non subest voluntati, quoad eliciendam cogitationem, non est cur subsit, quoad suspendendam illam. Tum etiam quia illa suspensio sine positiva voluntate fieri non potest, neque ista voluntas sine nova cogitatione haberi potest, hæc autem cogitatio non erit in potestate Angeli. Video responderi posse, cogitationem Angeli eminenti, ac simplici modo esse reflexam, nam dum cogitat, eodem actu scit se cogitare, et hoc satis esse, ut possit habere voluntatem non cogitandi. Sed tunc instat difficultas supra tacta : nam quomodo per voluntatem suspendet Angelus illam eamdem cogitationem intellectus, in qua eadem volitio fundatur? Item non satis est quod cognoscat se cogitare, ut velit cogitationem suspendere, sed opus est ut cogitet bonum, vel utile, aut conveniens esse cogitationem suspendere: quod non cogitatur sine novo actu: ad hanc autem cogitationem non poterit Angelus se sua voluntate applicare, nam ad hanc volitionem alia cogitatione indigeret, et sic in infinitum procederetur.

[blocks in formation]

catione Dei, sed ex eorum libera, et prava voluntate procedere. Quarto difficile intellectu est, quomodo sancti Angeli possint morali, et convenienti modo sua ministeria peragere, si non possunt ad hæc, vel illa cogitanda libere se applicare. Nam si Angelus custos Petri, verbi gratia, nunc de illo non cogitat, sed de re alia omnino distincta, non poterit amplius ad munus custodiendi Petrum, nec ad cogitandum de illo se applicare, nisi prius cogitationem illam extrinsecus a DEO recipiat: idemque in singulis occasionibus dicendum erit, quod videtur et ab angelica perfectione, et a convenienti providentia alienum. Facilius enim esset DEO (ut sic dicam) Petrum immediate excitare, vel custodire, quam excitare Angelum, ut illi subveniat. Dicetur forte sanctos Angelos in verbo videre omnia, quæ ad suum statum pertinent, et ideo per visionem DEI ad sua ministeria in omnibus occurrentibus opportunitatibus applicari. Verumtamen, et in quod assumitur, incertum est, scilicet Angelos sanctos hæc omnia in verbo videre quoad omnes circumstantias occurrentes: et præterea visio beata non est per se necessaria ad hujusmodi ministeria, et operationes Angelorum, quos nunc præcise consideramus, prout possunt moraliter, et libere operari per species, et principia cognoscendi, quæ de rebus habent in proprio genere, sive in statu naturæ, sive gratiæ, secluso statu beatifico, qui est extrinsecus, et quasi per accidens ad propriam mutationem Angelorum, sive in cogitationibus, sive in actionibus fiant.

21. Approbatur prima sententia in numero secundo, ac plenius proponitur.- Propter hæc ergo mihi semper valde placuit sententia supra posita, dicens, Angelum naturaliter seipsum semper intueri, et se intuendo videre species, quas in se habet, et in illis confuse saltem, et imperfecte cognoscere, quarum rerum sint. Quia (ut supra dixi tractando de locutione Angelorum) visa intentionali similitudine, cognoscitur aliquo modo res per illam repræsentata, non perfecte, quando species non est ratio cognoscendi, sed medium cognitum, nam tunc non videtur res repræsentata immediate, et in se, sed videtur imperfecte, ac confuse. Hoc tamen sufficit, ut stante hac cognitione naturali Angelus libere velit hac, vel illa specie uti, et consequenter de hac, vel illa re distincte cogitare. Et similiter sufficit, ut postquam de re aliqua cogitavit, libere possit illam cogitationem abjicere, et aliam speciem ad cogitandum assumere pro sua libertate. Ita

docuit ex allegatis auctoribus Ægidius, dicta solut., ad 2, dicens, Angelum semper se intueri, et omnes species quas in se habet: Et hinc posse se libere convertere super hanc speciem, et super illam, quia alias casu uteretur hac specie vel illa, id est, præter intentionem suam, quod censet inconveniens, etiamsi respectu Dei id casu non fieret, sed ex motione Dei. Eamdem sententiam approbat Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 101, dub. 1, ad 2. Et sumitur ex D. Thoma, ibi, quatenus ait: substantia intellectualis cum sit domina sui actus, in potestate ipsius est, postquam habet speciem intelligibilem, ut ea utatur, intelligendo actu, vel si habet plures, ut ea utatur, quam vult. Ubi non reducit talem determinationem ad Deum determinantem intellectum ad usum talis speciei, sed ad liberam Angeli volitionem. Unde necessario supponit, illum habere præviam cognitionem specierum, quæ non potest esse nisi naturalis, et non libera.

22. Probatur ratione. - Ratio autem hujus sententiæ est, quia natura non deficit in necessariis: sed Angelis ad propriam vitam intellectualem, et liberam convenienti modo exercendam necessarius est aliquis actus naturalis, seu necessarius, quo se plene intueantur, qui possit esse origo, et quasi fundamentum primæ volitionis, et aliarum cogitationum, ergo valde credibile videtur datum esse Angelis a natura hujusmodi actum. Et hoc confirmat dictum Commentariis, lib. de Cœlo, comment. 8, in rebus omnibus oportere omnes motus difformes ad aliquem uniformem reduci, maxime quando illo indigent, ut in eo fundentur. Accedit quod talis necessitas illius actus non est contra perfectionem Angeli, quia esse in actuali cognitione sui, per se est magna perfectio: et posse carere illo actu, ad perfectionem non pertinet. Imo objectum illud, scilicet, carentia talis actus est adeo contrarium ipsi angelicæ naturæ, ut non videatur appetibile ab ipsa, sicut non esse proprii suppositi de se non est appetibile a voluntate ejusdem suppositi. Ergo necessarium non fuit, nec conveniens talem actum subjici voluntati quoad exercitium, sed potius per modum naturalis proprietatis consequi ad substantiam Angeli, intellectui suo simul conjunctam. Non enim repugnat actioni vitali hoc modo consequi ex principio vitæ necessaria dimanatione vitali, sicut motus cordis, et alii motus naturales, seu pulmonum animam sensitivam, aut vegetativam consequuntur. Nam licet hæc necessitas in his viventibus imperfectionem supponat, et

indigentiam se tuendi a contrariis, et conservandi vitam, quæ necessitas in Angelis non invenitur nihilominus in Angelis est alia imperfectio, scilicet, non esse semper in actu completo intellectuali, et capacitas mutationis ab una intellectione in aliam, ratione cujus necessarium est Angelo habere hunc naturalem actum cognitionis sui, quæ cognitio sit veluti fundamentum aliarum mutationum intellectualium, ut perfecto modo libero, et ab intrinseco exerceri valeant.

23. Objectio prima contra proximam rationem. Sed licet hæc ratio pro materiæ capacitate sit sufficienter efficax, ut solidior sit, aliquibus occurrentibus objectionibus satisfacere necesse est. Prima sit, quia discursus de sola cognitione substantiæ procedit, non tamen de cognitione specierum aliquid probat: ergo vis illius rationis nul'a est, quia ad usum aliarum cogitationum parum confert illa cognitio sui. Probatur consequentia, quia ad prædictum finem non sufficit præsentia perpetua solius substantiæ propriæ, nisi species etiam intelligibiles cognoscantur semper in actu, quia hæc cognitio necessaria est, ut voluntas possit libere velle, ut intellectus hac vel illa specie utatur. Primum vero antecedens patet, quia illa cognitio sui, si necessaria est, tantum resultat naturaliter ex intellectu Angeli ut informato in esse intelligibili sua substantia, immediate ergo solum inde sequitur necessaria cognitio sui, non vero specierum. Antecedens probatur, quia intellectus Angeli non informatur, quasi naturaliter, et ab intrinseco, nisi sola substantia sua, species énim adduntur illi ab intrinseco ex providentia auctoris naturæ, ergo ex vi intrinsecæ denominationis ad summum sequitur immediate cognitio propria substantiæ. Et hinc ulterius probatur, quod illa cognitio non extendatur ad species, quia illæ species non dimanant intrinsece a substantia, vel intellectu, et in illa tanquam in radice, vel tanquam passio in essentia cognoscatur, ergo ex vi talis cognitionis non cognoscuntur necessario, imo nec cognosci possunt; quia sola potentia receptiva non sufficit, ut in ea forma cognoscatur. Cujus signum est, quia si Deus non infudisset species Angelo, eodem modo se Angelus cognosceret, et nullas species cognosceret vel si Deus alias res fuisset creaturus, alias species Angelo indidisset, quæ nunc non cognoscuntur ex vi cognitionis substantiæ Angeli, ergo signum est etiam nunc non cognoscere Angelum species, quas habet ex vi cognitionis substantiæ suæ.

24. Solutio.- Angelus non solum se necessario semper cognoscit, sed omnia etiam quæ sibi insunt. - Ad hoc argumentum concedo imprimis, juxta prædictam rationem et discursum asserendum consequenter esse, non tantum cognitionem propriæ substantiæ, et intellectus esse perpetuam, ac necessariam in Angelo, sed etiam actualem cognitionem specierum, hoc enim convincit objectio facta. Deinde concedo, non cognoscere Angelum species quas in se habet ex vi cognitionis suæ substantiæ, nec per illam solum, ut vicem speciei intelligibilis habentem, nec etiam per illam, ut per causam; nam hoc totum objectione facta efficaciter probatur. Nihilominus tamen addo, Angelum semper se perfecte intueri, non solum quoad substantiam et potentias, sed etiam quoad omnes formas, et perfectiones in illis existentes. Ad quam cognitionem naturaliter determinatur, quia tota est necessaria, tum ad majorem Angeli perfectionem et actualitatem, tum maxime ad usum liberum suarum potentiarum. Vel (ut ita dicam) ut sit in actu primo completo ad utendum sua voluntate, et intellectu in cæteris actibus suis. Nam licet hæc cognitio perfecta sui, in se sit actus secundus, et ultimus in illo ordine naturali, nihilominus in ordine ad subsequentes actus comparatur ut actus primus, quatenus ad illos disponit, et quasi in ultima præparatione Angelum constituit. In hac vero cognitione prout terminatur ad species, et ad objectum cognitum, principium cognoscendi proximum non est essentia, sed ipsæmet species, et terminus directus, ac proximus, simul sunt ipsæ species: nam sunt objecta actu intelligibilia, et per se unita intellectui, non impedito, neque dependente a phantasmatibus. Et ideo sicut essentia determinat potentiam ad sui cognitionem, ita et species: vel certe ipse intellectus determinatus est a natura ad se, et omnia, quæ in se habet, semper intuendum, ut se etiam cum omnibus suis actibus seu speciebus convenienter, et modo naturæ, ac perfectioni suæ accommodato postea uti possit.

25. Objectio secunda. - Sed objicitur secundo; nam vel hæc omnia intelligit Angelus naturaliter uno simplici actu, vel multis: non uno, tum quia illa cognitio immediate est a multis speciebus, et ab essentia per modum speciei; tum quia illa cognitio potest mutari, saltem per augmentum: nam species intelligibiles possunt in Angelo multiplicari, maxime secundum nostram sententiam supra positam de locutione Angelorum, et de cognitione re

rum præteritarum per species ex actibus relictas: nam oportebit, sicut species augentur, ita illarum perpetuam cognitionem augeri propter eumdem usum : non potest autem idem simplex actus secundum extensionem augeri. Nec etiam videntur tot actus posse simul multiplicari, quia alias in infinitum multiplicabuntur multiplicatis cogitationibus, et locutionibus inter Angelos per totam æternitatem, quia semper addentur novæ species, et consequenter novi actus, quibus semper cognoscantur: hoc autem videtur incredibile, imo absolute difficile creditu est, tot actus simul fieri ab Angelo, quot habet species intelligibiles præter cognitionem suæ substantiæ, et alia

rum rerum.

[ocr errors]

26. Responsio.-Angelus ex multis speciebus intelligibilibus potest actum unum elicere. - Idem actus an possit per solum novum modum extendi ad nova objecta. Respondeo cum seipsum cum omnibus suis accidentibus per modum unius objecti adæquati Angelus intueatur, non esse necessariam ad illam cognitionem tantam virtutem, vel attentionem, quæ capacitatem intellectus angelici excedere videatur. Hoc autem posito non multum refert, quod uno, vel pluribus actibus quasi partialibus se complete cognoscat: utrumque enim potest probabiliter cogitari, licet neutrum possit cum certitudine difliniri. Nam imprimis etiamsi species distinctæ sint, nihilominus unum objectum actu intelligibile cum intellectu et substantia Angeli componunt, et ideo possunt omnes illæ formæ seu entitates per modum unius principii proximi ad unum actum eliciendum simul partialiter concurrere. Postea vero si Angelus novas species ejusdem ordinis, quasi contingenter acquirat, credibile quidem est illas semel acquisitas semper videri, id enim valde consequens est ad cætera quæ diximus : tamen illa cognitio fortasse haberi potest sine novo actu distincto per aliquem novum modum priori actui naturaliter additum, et hoc forte voluit Ægidius supra dicens: Posse Angelum habere hunc actum cognitionis sui plenum, et remissum, nunquam tamen ab eo simpliciter cadere. Non enim video aliam plenitudinem, vel remissionem, quam ille actus habere possit. Nam in propria intensione, quæ sumitur ex conatu potentiæ, non videtur suscipere actus ille magis, et minus, cum ille actus sit naturalis, et ideo semper fiat toto naturali conatu, quo fieri potest, vel qui necessarius sit, et sufficiat : videtur ergo intelligendum de plenitudine ex parte

objecti, quæ potest prius esse minor, et postea aliqualiter augeri modo prædicto, licet post augmentum in eo non possit postea diminui. Deinde non est impossibile ibi conjungi plures actus unum quasi fundamentalem, et primarium, qui est cognitio quidditativa ipsius Angeli, quoad substantiam, et potentias ejus, et actus secundarios, quibus suas species intuetur, et maxime illas, quæ contingenter adveniunt: quia illud augmentum ejusdem indivisibilis actus per extensionem ad nova objecta, et per novum modum illi additum, difficile intelligitur. Et illa distinctio actuum parum vel nihil auget difficultatem, quia cum ordinentur ad unum, non est major attentio potentiæ, nec major virtus necessaria, imo difficilius est, et majoris virtutis per unum actum simplicem tam multa, et tam varia concipere.

27. Objectio tertia. - Dissolvitur. - Tertia objectio est, quia hinc sequitur vel Angelum cognoscere simul omnia, quorum species habet, vel inutilem esse illam cognitionem specierum ad liberum earum usum. Probatur, quia vel Angelus cognoscendo suas species intelligibiles, cognoscit quam rem unaquæque repræsentet, et sic cognoscet simul omnia, quorum species habet: vel tantum cognoscit species quasi materialiter, quoad illam qualitatem : et sic non poterit postea ex vi talis cognitionis libere uti tali, vel tali specie, ad talem, vel talem rem cognoscendam, quia nescit quam rem unaquæque repræsentet. Ad hoc vero respondendum est, concedendo, Angelum cognoscere species ipsas perfecte, et quidditative, et consequenter cognoscere aliquo modo quid unaquæque repræsentet, et ita aliquo modo cognoscere simul omnia, ut sunt termini illius repræsentationis; nihilominus tamen per illum actum, vel illos actus non cognoscere res omnes simpliciter, ac distincte et quidditative. Quia, ut supra diximus, licet cognito actu intelligendi, seu verbo mentis ut objecto, cognoscatur aliquo modo res repræsentata per illud, non tamen videtur directe in se, sicut videtur per proprium verbum directe suum objectum repræsentans : idem ergo de specie intelligibili dicendum est, quia etiam intentionaliter repræsentat, et licet per illam, ut per medium non cognitum perfecte res videatur, per eamdem ut medium cognitum solum indirecte, et secundum quid attingitur. Hoc ergo modo potest Angelus simul attingere imperfecte res, quas singulæ species repræsentant et hoc satis est, ut possit postea

ideo prima cogitatio in illo est ipsa cogitatio sui, quam habet ab auctore naturæ, et omnis alia est simpliciter secunda, et ideo jam potest esse a seipso libere suis potentiis utente. Fortasse vero in primo instanti creationis auctor naturæ specialem providentiam in hoc habet circa creaturas suas liberas, de quo in libris tertio et septimo hujus tractatus disseremus. Ad rationem vero respondetur, libertatem voluntatis sufficere, ut applicet intellectum quo voluerit, supposita sufficienti cognitione corum, inter quæ potest eligere. Hoc enim non solum in primo instanti, sed in omni tempore locum habet, ut mox dicemus.

CAPUT XXXVI.

libere uti hac, vel illa specie ad singulas res directe, et perfecte cognoscendas. Nam isto perfecto modo non potest Angelus simul omnia cognoscere, quæ per suas species repræsentantur, de quo modo supra locuti sumus, et ita facile omnia conciliantur. 28. Objectio ultima. Ultimo objici potest, quia si hoc modo reducit se Angelus in actum secundum cognitionis, sequitur etiam primum actum cogitandi aliquid extra se, quem Angelus in sua creatione habuit, fuisse illi liberum, et non ab auctore naturæ. Consequens videtur falsum, ergo. Sequela probatur, quia etiam in illo primo instanti Angelus prius natura cognoscit se naturaliter, quam de aliis rebus cogitet, ergo statim in eodem instanti temporis cum posterioritate naturæ potuit se applicare libere ad hoc vel illud considerandum, UTRUM ANGELUS EXTRA SE ALIQUID NECESSARIO quia ad usum libertatis prioritas naturæ sufficit, ut constat Minor probatur primo, et maxime secundum sententiam D. Thomæ dicentis utique primum actum cogitationis mentis esse ab auctore naturæ, 1 part., quæst. 82, art. 4, ad 3, et 1, 2, q. 9, art. 2, 4 et 5, et q. 109, per totam. Et propter hanc causam dicit etiam in 1 part., quæst. 63, art 5, non potuisse Angelum in primo instanti peccare, quia tribueretur auctori naturæ dirigentis mentem ejus. Ratione item probatur, quia etiam posita illa cognitione naturali sui, et specierum omnium, nihil est quod possit determinare voluntatem Angeli ad volendum magis hujus speciei usum, seu talis rei cognitionem, quam illius, ergo oportet, ut aliquid ab extrinseco ad determinationem juvet.

29. Solutio. Respondeo, in rigore sequelam esse bonam, nullumque incommodum in consequente apparere, imo ad perfectionem angelicam illud pertinere. D. Thomas autem, cum in prioribus locis ad auctorem naturæ primam cogitationem reducit, de nobis loquitur, et non tantum de prima cogitatione vitæ, sed etiam de quacumque prima in die, vel quovis tempore, vel quoties in aliqua serie cogitationum datur aliqua, quæ ex priori sequi non potest. Non tamen dicit talem cogitationem semper esse ab auctore naturæ immediate: nam sæpe prima cogitatio excitatur in nobis ex objectis sensibilibus occurrentibus, tamen quia dispositio illorum ex providentia divina provenit, in eum tandem reducitur. In Angelo vero non habet locum hæc motio per objecta, nisi forte in locutione unius Angeli ad alium, vel Dei, quæ non semper necessaria est, ut Angelus novam cogitationem habere incipiat. Et

COGNOSCAT.

1. Opinio asserens Angelos necessario semper esse in actuali Dei cognitione.-Sed inquirendum superest quod secundo loco posuimus capite præcedenti, numero quinto, in fine, an aliquid præter seipsum Angelus naturaliter, ac necessario cognoscat, quod potest interrogari tum de Deo, tum de aliquo alio objecto creato. De Deo affirmant Cajetanus et Ferrariensis supra, quos aliqui moderni sequuntur. Fundantur, quia cognitio Dei est quasi ultima beatitudo naturalis Angeli, et illam potest habere Angelus simul cum cognitione sui et alterius rei, quantum conveniens et sufficiens fuerit Angelo, ergo non est verisimile cessare Angelum unquam a cognitione naturali Dei. Probatur consequentia (nam cætera videntur clara, et patebunt magis ex dicendis) quia vel Angelus cessaret a tali cognitione sua voluntate, vel propter extrinsecum impedimentum : hoc posterius cogitari cum probabilitate non potest, et prius non est verisimile. Cur enim Angelus volet se naturali sua beatitudine privare? hoc autem vellet, volendo cessare a naturali Dei cognitione: quia naturalis beatitudo ejus, vel in illa consistit, vel certe sine illa non potest subsistere. Et quidquid sit de beatitudine, saltem illa actualis consideratio est magna perfectio, et nulla utilitas potest Angelo ex ejus carentia provenire, cur ergo non volet illam? Et hinc fit probabilis conjectura, intellectum Angeli quoad illum actum non subesse imperio voluntatis, quia illa subjecto non est conveniens, neque consentanea tali naturæ.

2. Contraria opinio negans.-Alii vero doctores, qui negant Angelum semper ac neces

« PredošláPokračovať »