Obrázky na stránke
PDF
ePub

sario esse in actuali cognitione sui, consequenter negant esse in actuali cognitione Dei. Primo a paritate rationis, vel a fortiori, quia cognitio sui videri poterat magis naturalis, quia ad cæteras Angeli operationes videbatur esse magis necessaria. Secundo, quia substantia propria est objectum magis propinquum, intrinsecum et proportionatum Angelo, ergo si hoc objectum non semper cognoscit intrinseca necessitate, quomodo ad objectum excellentius, et extrinsecum erit determinatus? Tertio et maxime, quia Angelus primario cognoscit Deum per suam substantiam, ergo si suam substantiam non necessario intelligit, nec Deum actu semper et ex necessitate cognoscit.

3. Vera sententia. Necessario Angelus semper de Deo cogitat saltem indirecte.-Resolutio autem vera, juxta superius dicta de cognitione naturali, quam Angeli de Deo habent, tradenda est. Distinximus enim duplicem de Deo cognitionem, unam indirectam, in qua solum cognoscitur Deus ut terminus relationis et dependentiæ Angeli ab ipso: aliam directam et magis absolutam, qua Angelus directe considerat Deum, eumque quantum potest intelligere conatur. De priori cognitione dico imprimis, esse tam naturalem ac necessariam, quam est cognitio propriæ substantiæ. Probatur, tum quia cum Angelus se comprehendat non potest se cognoscere, quin se cognoscat ut opus Dei, et consequenter Deum aliquo modo cognoscat. Tum etiam quia uno et eodem actu se et Deum cognoscit hoc modo, ut supra ostensum est. Imo vero addo, quod licet Angelus suam substantiam in particulari non semper ex necessitate intelligeret, nihilominus si necessario aliquid intelligit in confuso, seu disjunctim hoc vel illud, licet in particulari nullum objectum creatum ex necessitate cognoscat, nihilominus necessario semper habere hanc cognitionem Dei. Quia etiam cognoscendo coelum aut terram, aut alium Angelum, necessario cognoscit Deum, ideoque licet nihil creatum in particulari ex necessitate cognoscat, semper Deum in particulari cognoscet, quia omnia tendunt ad ipsum, sicut ad centrum, et ab illo æque essentialiter pendent.

[ocr errors][merged small]

tutis intelligendi, quæ non habet causam necessariam in ipso Angelo, et potest impediri per attentionem ad res alias creatas considerandas: sicut e contrario etiam illa impediet, ne possit Angelus res alias tam plene ac libere considerare: tum etiam quia verisimile videtur, dæmones non versari in hujusmodi consideratione DEI, quia depravatum habent affectum ratione ejus, nec propter honestatem illam amant, nec in ea delectationem aut commoditatem inveniunt: nec propter beatitudinem naturalem, illam appetunt, quia etiam illa beatitudine carent, ut postea dicemus. Nec amplius ad argumenta utriusque partis respondere necesse est.

5. Angelus nec directe, nec in obliquo cognoscit necessario determinatum aliquod objectum creatum præter seipsum.-De objectis vero creatis supposita 34 capitis resolutione, contra Durandum et alios, videtur clarum, Angelum nullius objecti creati determinati, et in particulari habere actualem considerationem ex necessitate. Probatur, quia non considerant ex necessitate omnia simul, ut diximus, ergo nullum determinate. Probatur consequentia, tum quia non est major ratio de uno quam de alio, tum etiam quia eadem ratione dici posset, illud esse objectum adæquatum actualis considerationis, et consequenter nihil aliud posse cognoscere præter illud, quod naturaliter cognoscit.

6. Qui senserint contrarium.-Refelluntur. Nihilominus aliqui dicunt cum substantia sua naturaliter Angelum cognoscere omnia, quæ ad se pertinent: imo et per substantiam suam. Sic videtur docere D. Thomas, in 2, dist. 41, quæst. 2, art. 3, ad 4, ubi ex hoc principio docet, Angelum per suam substantiam cognoscere locutionem alterius. Idem tradit Ferrariensis 2, contra Gentes, cap. 101, circa finem, ad quoddam, 2 dub., et ex eodem principio infert, Angelum moventem cœlum, per suam substantiam illud, ejusque motum cognoscere, semperque de illo cogitare. Citatur etiam Ægidius, tract. de cognit. Angeli, quæst. 5 et 9, et Hervæus, in 2, dist. 3, quæst. 4. Sed mihi verisimile non est, Angelum cognoscere ista omnia per suam substantiam, quia non pertinent ad ipsum ut ab intrinseco connexa cum essentia ipsius, sed ut extrinsecus commendata, vel advenientia, et ita de locutione supra dixi. Et idem est de cœlo: nullo enim modo continetur in substantia Angeli, ut per illam cognoscatur. Et hoc a fortiori confirmant, quæ de cognitione specierum diximus. Unde conse

quenter assero, ista non cognosci naturaliter, sed libere, quia non pertinent ad cognitionem propriæ naturæ, et sunt extrinsecus ordinata, vel commissa, et libere etiam adimplenda

sunt.

7. An saltem aliquid indeterminate Angelus extra se necessario noscat. Difficultas ergo superest, utrum Angelus confuse saltem, seu indefinite semper aliquid consideret, utendo aliqua specie, ita ut nunquam moveatur ab actu ad non actum, neque a non intelligente in intelligentem, sed ab uno actu ad alium transeat. Aliqui negant absolute, necessitari Angelum ad aliquem actum extra sui cognitionem, seu ad utendum aliqua specie indita, sive determinate, sive confuse; quia est simpliciter liber, et nulla est causa necessitans, sive ad unum singularem actum, sive ad hunc, vel illum, aut alium indefinite, seu confuse. Quæ sententia potest defendi facile, quia oppositum non potest ratione omnino cogente improbari. Et ad hoc possent induci argumenta, quibus Gregorius, 2, distinct. 11, quæst. 1, art. 2, probat, quod licet Angelus possit omnia simul intelligere, omnibus suis speciebus simul utendo, non necessario omnia semper considerat, sed potest pro sua libertate suspendere quos voluerit actus, etiamsi ad alios intellectum non applicet. Nam eadem ratio est de quolibet actu, etiamsi solum unum posit Angelus habere.

8. Affirmatio. - Nihilominus D. Thomas ubique videtur sentire, Angelum semper esse in actu adæquato suæ virtuti intelligendi, ideoque semper moveri ab actu ad actum, et non a privatione ad actum, neque e converso. Unde 1 part., quæst. 50, art. 1, ad 1, exponendo Damascenum, lib. 2, cap. 3, dicentem Angelum esse in perpetuo motu, ait: Angelus dicitur substantia semper mobilis, quia semper est actu intelligens, et non quandoque actu, quandoque in potentia, sicut nos. Et quæst. 56, art. 1, ad 3, ait: Intellectum Angeli non esse in potentia, maxime quantum ad hoc, quod intelligit seipsum. Ubi expendo particulam maxime, significat enim etiam in aliis non esse in potentia, sed maxime circa se, quia circa se est semper in eodem actu, circa alia autem vage. Et 2, contr. Gent., cap. 97, absolute docet, substantiam separatam semper actu intelligere, et cap. 101, declarat, etiam per species semper actu intelligere utendo una, quam vult, non tamen omnibus simul; et ideo esse in eo quamdam intelligentiarum successionem, in qua non succedit actus potentiæ, sed actus

actui. Et in 2, distin. 3, quæst. 2, art. 4, ad 4, in fine, ait : intellectum Angeli semper in actu esse, quia incessanter ad aliquid actu considerandum lucet, quamvis non semper eadem specie utatur, ut unum in actu intelligat.

9. Auctoris judicium. Et hæc positio videtur mihi valde consentanea rationi, et perfectioni angelicæ naturæ : nam semper esse in actu completo intelligendi per se ad perfectionem spectat, et Angelus potest id facere sine impedimento, vel fatigatione. Cur ergo ab eo actu omnino desistet, et quasi dormiens manebit? Posse enim transire de uno actu in alium, supposita limitatione, et impotentia cognoscendi simul omnia, necessarium fuit tali naturæ ad perfectionem suam tamen desistere ab omni usu specierum nullam utilitatem affert tali naturæ, ergo valde verisimile est, vel intellectum angelicum natura sua non esse subordinatum voluntati, quoad puram suspensionem actus, sed in tantum posse cogi ad relinquendum unum actum, in quantum applicatur ad alium, quem simul cum alio habere non potest: vel voluntatem ipsam esse natura sua determinatam ad intellectum tali modo, et non alio movendum, quia perfectio naturalis hunc modum existendi in ultimo actu connaturaliter postulat. Denique etiamsi Angelus non necessario se intelligeret, non posset om-. nem actum suspendere, ut supra probatum est, ergo pari modo licet per substantiam suam se necessario intelligat, non poterit ab omni usu suarum specierum suum intellectum continere: nam est eadem proportio et ratio. Et e contrario si Angelus posset simul uti adæquate omnibus speciebus, semper in eo statu permaneret, ut ex supra dictis videtur valde probabile, ergo intra latitudinem potestatis suæ valde probabile est, semper esse in aliquo actu sibi adæquato, licet ipsi liberum sit hunc vel illum actum elicere, et ab uno ad alium se transferre.

CAPUT XXXVII.

UTRUM ANGELUS SIMUL POSSIT PLURA PER UNUM, VEL PLURES ACTUS INTELLIGERE.

1. Diximus, Angelum nec posse simul cognoscere omnia, quæ ab illo intelligibilia sunt, nec etiam posse carere omni actu, omnique consideratione rerum, quas per species suas cognoscere potest: nunc explicandum superest, quanta sit hæc virtus angelica circa ea, quæ simul considerare potest, vel circa actus dis

tinctos, quos simul habere potest, vel circa multitudinem specierum quibus simul uti possit. In quo puncto supponendum est, sermonem esse de actibus, quos per naturæ suæ vires Angelus elicere potest. Nam de supernaturalibus, quos potest efficere per vires gratiæ, in libris quinto et sexto dicturi sumus, et ibi explicabimus, an possit illos simul cum naturalibus elicere, vel an ipso supernaturali ordine plures simul habere possit. Nunc vero solas vires naturales Angeli expendimus.

2. Actum naturalem et liberum simul posse Angelum habere, certum. - Deinde non est quæstio de actibus intellectus, uno libero, et altero naturali, seu necessario quoad exercitium. Nam actus naturalis tantum est unus, vel per modum unius, scilicet cognitio sui, quæ ad Deum, et species quas in se habet, extenditur. Quo supposito certum est, præter illum habere posse actum liberum, qui sit simul cum illo. Quia cum non possit Angelus a cognitione sui cessare, si cum illo actu non posset habere simul alium actum liberum, nunquam posset aliud a se, et a suis speciebus directe, ac perfecte cognoscere, quod dici non potest. Itaque supposita dicta sententia, ut certum etiam supponimus, posse Angelum habere plures actus intelligendi simul, unum necessarium, et alium liberum. Et ita supponunt D. Thomas, et omnes. Rationem autem reddit D. Thomas, quæst. 1, de Verit., art. 14, ad 6, quia quando Angelus se, et aliquid aliud simul cognoscit, illa cognoscit per modum unius, quia sua essentia est ratio cognoscendi se, et alia, licet non æque perfecte, quia est per se sufficiens ratio cognoscendi se, non tamen alia sine specie superaddita.

[ocr errors]

3. Expenditur D. Thomæ ratio. Sed est difficilis ratio: nam cum dicitur essentia Angeli esse ratio cognoscendi se, et alia, interrogo de qua ratione cognoscendi sit sermo. Nam potest dici esse ratio cognoscendi ex parte cognoscentis, quia est principium principale cognoscendi omnia, et hoc non sufficit, quia hoc habet essentia etiam respectu omnium cognoscibilium per omnes species suas, et sic omnia cognosceret per modum unius. Unde si hoc sufficeret, posset omnia cognoscere simul. Vel potest dici ratio cognoscendi eo modo, quo species est medium cognoscendi non cognitum. Et sic non est verum, substantiam Angeli esse rationem cognoscendi se, et alia, quæ per species cognoscuntur, quia respectu aliorum, nullo modo concurrit, ut species, sed tantum, ut potentia, vel principale principium. Vel ter

tio dici potest ratio cognoscendi, eo quod est medium cognitum conducens ad cognoscendum aliud. Et sic vel propositio etiam est falsa, vel non recte applicatur. Nam dupliciter cognoscitur ab Angelo res per speciem repræsentata, scilicet vel imperfecte, cognoscendo speciem objective, et per illam tanquam per medium cognitum, attingendo aliquo modo rem per speciem repræsentatam. Et sic vere dicitur substantia Angeli esse ratio cognoscendi alia imperfecte, sub Angeli substantia species comprehendendo. Sic autem non est propositio ad propositum, quia illa cognitio imperfecta alterius rei, non est alia a naturali, qua Angelus se, et sua species cognoscit, et de illa non tractamus. Alia ergo est cognitio perfecta rei repræsentata per speciem, qua in se directe cognoscitur: et ad illam neque substantia, nec species se habet, ut ratio cognoscendi, tanquam medium cognitum, ergo respectu hujus cognitionis perfectæ, de qua tractamus, non videtur substantia Angeli esse talis ratio cognoscendi, quæ ad cognoscendum plura per modum unius sufficiat.

4. Ratio auctoris probatior.- Unde probabiliter dici potest, cognoscere Angelum illa simul, etiamsi illa cognoscat per modum plurium. Et ratio reddi potest, quia isti actus sunt diversi ordinis, naturalis, et liberi, et ideo non se impediunt. Vel clarius, quia virtus Angeli ad attendendum, et efficiendum non exhauritur in uno actu naturali vel solo, vel cum aliis, si quos habet quasi accessorios, quia præter id totum, quod circa se operatur ex necessitate naturæ, habet virtutem ad aliquem liberum usum specierum, quia hoc non involvit repugnantiam, imo nec difficultatem, et est consentaneum, vel potius necessarium ad perfectionem talis naturæ.

5. Quo modo possint cognitio libera, et naturalis Angeli censeri elicita per modum unius, ac adeo ratio D. Thomae subsistere.-Denique, ut tollatur quæstio de modo loquendi, certum est, quando Angelus cognoscit se per suam substantiam, et alium Angelum, verbi gratia, per speciem ejus, duos actus distinctos intellectus elicere, et ex illis non componere unum, nec unum ad alium referre: vel objectum unius ad actum alterius. Et in hoc sensu posse dici cognoscere illa simul, ut plura. Nam quod illi actus sint distincti, nemo negat, præsertim cum unus dicatur esse necessarius, et alter liber, et fiant per diversas species, vel, quod plus est, unus per speciem, et alius per substantiam, ut proximum cognoscendi princi

pium, et præterea habeant objecta omnino
distincta, quæ cognoscuntur perfecte prout in
se sunt, et ideo sicut in se sunt omnino abso-
luta, et unum non componunt, ita etiam actus
quibus cognoscuntur, non uniuntur, vel refe-
runtur aliquo modo inter se, sed tantum sunt
simul in eodem intellectu. In hoc ergo sensu
vere dicuntur illa cognosci, ut plura, seu simul
per modum plurium. Nihilominus tamen dici
possunt illi actus habere inter se quemdam na-
turalem ordinem, quia in Angelo cognitio al-
terius supponit ordine naturæ cognitionem
sui, et in illa aliquo modo fundatur, ut supra
declaravi: et in hoc sensu dici potest substan-
tia Angeli aliquo modo ratio cognoscendi alia
a se, unde si hac ratione dicatur illa cognitio
per modum unius, de nomine non contendo.
6. Angelum cognoscere omnia per modum
substantiæ suæ, quid?—Et ita etiam ut hoc
obiter notetur, est sano modo intelligenda illa
propositio, quam D. Thomas in dicta solutione
ad 6, ex libro de causis adducit, quod intelli-
gentia omnia cognoscit per modum substantiæ
sue: non enim putandum est, intelligere om-
nia ad instar suæ substantiæ, ita ut ex parte
objecti improprio, et quasi connotativo con-
ceptu illa concipiat, sicut nos spiritualia co-
gnoscimus per modum materialium: in Ange-
lis enim non ita est, sed perfecte alia creata
cognoscit prout in se sunt, et per proprias spe-
cies. Dicuntur ergo cognoscere omnia per mo-
dum suæ substantiæ, quoad perfectionem, et
qualitatem actus, quo illa cognoscunt, quod
melius explicatur verbis Dionysii, quæ idem
D. Thomas adducit ex c. 7, de div. Nom., quod
Angelus cognoscit omnia secundum propriam
virtutem, et naturam. Quæ verba non inveniun-
tur formaliter, seu in actu signato (ut esse di-
cam) apud Dionysium, sed in actu exercito,
dum declarat modum cognoscendi angelicum
juxta ejusdem proprietatem, et naturam. Et
hactenus de cognitione naturali, et libera.
7. Quæstio superest de actibus liberis.—Pri-
ma sententia. Secunda sententia. Tertia
sententia. -Difficultas ergo superest de his,quæ
Angelus libere considerat, an possit simul plu-
ra simpliciter, et ut plura sunt, cognoscere.
Partem affirmantem defendunt plures, præ-
sertim vero Gregorius et Durandus supra citati,
qui non solum plurium, sed etiam omnium
cognitionem simul Angelo tribuunt. At vero
D. Thomas in alio extremo sentit, Angelum
non posse cognoscere plura simul formaliter,
ut sic dicam, id est, ut plura sunt, sed tantum
unum, vel plura per modum unius. Ita docet,

dicta quæst. 58, art. 1, et de Anima, quæst. 58,
art. 4, et 1, contr. Gent., cap. 55, et 1. 2,
cap. 101, quæst. 8, de Veritate, art. 14, et
quodl. 7, art. 2, Capreolus 2, disp. 3, quæst. 9,
concl. 9, et ad argumenta contra illam, et ibi
Ægidius, p. 2, quæst. 2, art. 3, et tract. de
Angelor. cognitione, quæst. 7, Cajetanus, Fer-
rariensis et alii Thomista. Citatur etiam Her-
væus, tract. de motu Angel., quæst. 1, ad 3
difficultatem, et in 2, dist. 11, quæst. 2. Con-
cordat cum hac sententia Scotus, 2 dist. 3,
quæst. 9, Dico igitur, vers. Responsio, et notat,
ac sequitur Herrera 2, disp. 12, quæst. 1. Ter-
tia vero sententia inter has media esse potest,
Angelum non posse cognoscere omnia simul,
nec limitari ad unum objectum, nec ad plura
per modum plurium. Ita sentiunt multi mo-
derni, Molina, Vasquez, Valentina et Sotus,
lib. 1, poster. q. 1, ad 4, et idem videtur sen-
tire Major, in 2, dist. 3, q. 5, disputans con-
tra Gregorium.

8. Controversia præsens magna ex parte de modo loquendi.-Potest tamen magna ex parte controversia hæc esse de modo loquendi, quia omnes fatentur posse Angelum, imo et hominem plura simul cognoscere? differentia vero illa, an tantum per modum unius, vel per modum plurium, adeo est æquivoca, ut Durandus, in dict. quæst. 8, num. 7, dicat, Angelum cognoscere omnia naturalia simul, tamen per modum unius, imo et per unum actum, D. Thomas etiam (ut paulo antea dicebam), ait, Angelum cognoscere se, et alia simul, et per plures actus, et nihilominus per modum unius. Imo et quodl. 9, art. 7, dicit Angelum beatum simul videre DEUM, et cognoscere aliquid per speciem innatam in proprio genere, tamen per modum unius, quia ipsa Dei visio est aliquo modo ratio cognoscendi omnia alia. Ut ergo tollatur quæstio de vocabulo, quæ certa, vel probabiliora nobis videntur, prius proponemus, et inde quid de dissensione opinionum dicendum sit, concludemus.

9. Prima conclusio.-Primo itaque dicimus, posse Angelum simul cognoscere omnia quæ per unam speciem repræsentantur, et omnia, et singula illorum perfecte cognoscere quantum potest, et ita distincte, et absolute, ac si per plures actus illa cognosceret, ac subinde illa cognoscere, ut plura ex parte materialium objectorum, etiamsi ex parte speciei, et actus, et consequenter sub aliqua ratione unius objecti formalis, per modum unius ille cognoscat. Hæc assertio est sine dubio intenta a D. Thoma, et ita in illa conveniunt

Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis et omnes moderni in 1 p., qui species universales admittunt. Et ratio ex supra dictis est clara, quia ideo dantur Angeli species magis, vel minus universales, quia dantur proportionatæ lumini, ejusque efficacitati, quam in usu libero suarum specierum habere potest, ergo Angelus potest uti una specie secundum totam suam universalitatem, et activitatem adæquate, et plene. Ergo potest cognoscere perfecte omnia, et singula, quæ per illam repræsentantur. Ac proinde si res illæ repræsentatæ per unam speciem sint entia absoluta omnino inter se, id est, non componentia unum, nec aliam habitudinem præter transcendentalem (ut sic dicam) inter se habentia: cognoscit unamquamque absoluto conceptu, ac si solam illam cognosceret. Quia vero illa simul cognoscit perfecte, consequenter etiam videbit, vel similitudinem, vel differentiam inter illa, quam habitudinem transcendentalem voco. Et hinc fiet, ut etiam cognoscat res illas per modum unius ratione alicujus convenientiæ, quam inter se habent, juxta supra dicta de speciebus.

10. Confirmatur. - Et confirmatur primo, quia non magis repugnat repræsentari plura per unam speciem expressam, seu verbum, quam per impressam, ergo admissa dicta universalitate in specie, admittenda etiam est in actu, quia ex parte intellectus angelici (ut dixi) non potest esse defectus virtutis ad attendendum, cum species juxta mensuram luminis indita sit, alioqui superflua esset species universalis impressa, si expressa non possit illi correspondere. Confirmatur denique ex visione beata, nam per illam videntur plura in Deo, quia juxta mensuram luminis illius ordinis, una species, vel essentia divina per modum unius speciei unitur intellectui beato, ergo idem est in Angelo, servata in suo ordine proportione.

11. Objectiones solvuntur. Sed objici potest, quia sequitur posse Angelum simul cognoscere distincte, et clare infinita individua, quia species universalis unius naturæ de se repræsentat omnia individua illius naturæ, etiamsi infinite futura sint, et successive possint cognosci ut præsentia: nam per adæquatum objectum illi speciei cognoscuntur simul omnia illa, saltem ut possibilia. Ad hoc responderi potest hunc progressum in infinitum in substantiis non inveniri, quia generationes non durabunt in infinitum. In accidentibus autem non esse inconveniens, ut Angelus simul infinita syncathegorematice concipiat.

Sed facilius dicitur non esse necessarium, ut omnia individua futura unius naturæ per unam speciem ab Angelo intelligantur, nedum omnia possibilia, ut in superioribus dictum est Et ita non opus est limitare conclusionem. Nam ratio facta, vel absolute, et simpliciter illam probat, vel nihil probat.

12. Secundo objicitur, quia sequitur non posse Angelum habere adæquatos actus suarum specierum, quoties habet alia objecta, de quibus semper considerat. Ut Angelus movens cœlum semper est in consideratione ejus, quia semper est in voluntate movendi cœlum, quam sine actuali consideratione cœli habere non potest, ut docet D. Thomas 2, contra Gent., cap. 97. Item Angelus custos semper attendit ad personam sibi commissam, et dæmon semper cogitat de igne inferni, et sic de aliis. Ad hoc respondent aliqui, hæc omnia cognoscere Angelum per suam substantiam, quia ad ipsum pertinent, et ita contineri sub naturali cognitione, quæ liberam non impedit. Ita Ferrariensis 2, contr. Gent., capit. 101, sed hoc in capite præcedenti a nobis rejectum est. Et ideo breviter respondeo primo, data sequela, consequens non esse inconveniens, quia species dantur Angelo secundum naturæ capacitatem: accidentiarum autem est, quod propter specialem occupationem mentis (ut sic dicam) non possit Angelus libere uti aliis speciebus adæquate. Secundo dicitur, fortasse id nunquam contingere. Nam in primo exemplo de motoribus cœlorum forte sufficit illa imperfecta consideratio, quam de cœlis habent in suis speciebus intelligibilibus objective cognitis, ut eos movere possint, vel certe tam parum distrahuntur illa cognitione, ut non impediantur, quominus omnia repræsentata per unam speciem possint cognoscere, licet fortasse cum minori aliquo conatu quoad attentionem. De Angelis vero custodibus dicitur, per visionem beatam, vel supernaturalem esse semper in illa vigilia sine impedimento naturalis cognitis. De dæmonibus judico nullum esse inconveniens, quod impediantur : quanquam poterit Deus necessitate illos, si velit, ad illam actualem considerationem sui status, et relinquere illos expeditos ad alia intelligenda.

13. Secunda conclusio.-Secundo dicendum est, si Angelus habeat unum actum adæquatum in attentione, ex extensione uni speciei universali, et sibi inditæ, non posse aliquid aliud simul actu cognoscere. In hoc etiam omnes conveniunt. Et probatur ex eodem prin

« PredošláPokračovať »