Obrázky na stránke
PDF
ePub

ponemus. Deinde de modo operandi angelicæ voluntatis, quoad peculiarem usum libertatis ejus considerabimus. Postea vero, aliqua specialia de actibus, et habitibus hujus potentiæ declarabimus.

CAPUT I.

AN SIT IN ANGELIS VOLUNTAS, ET QUOD SIT OBJECTUM EJUS, QUÆVE PROPRIETAS.

1. Dari voluntatem in Angelis est de fide certum. -Supponimus primo, ut certum, dari in Angelis hanc facultatem, quia sunt naturæ intellectuales, et omnis natura cognoscens habet appetitum elicitum, qui in intellectualibus dicitur voluntas. Estque hæc veritas de fide certa, nam in sacra Scriptura opera voluntaria Angelis tribuuntur, et ita dicuntur ministri Dei, qui faciunt voluntatem Dei, Psalm. 102, quod non dicitur nisi de his, qui voluntatem habent, et voluntarie serviunt. Unde Apoc. 7, unus Angelus ad alios, tanquam voluntatem habentes, clamabat, nolite nocere terræ, et mari, etc. Unde illis tribuitur desiderium, 1, Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere, et peccatum, 2, Petr. 2, quæ sunt voluntatis opera: ubi autem sunt actus, potentiam etiam inesse necesse est. A priori probat hoc D. Thomas, 1 part., quæst. 59, art. 1, quia ad omnem formam sequitur inclinatic, et appetitus. Unde ad formam naturalem sequitur appetitus naturalis, ad formam apprehensam per sensum, sequitur appetitus sensitivus, ad apprehensam per intellectum, sequitur appetitus intellectivus, qui est voluntas. Qua ratione utitur, tam in voluntate divina, quam in angelica, et humana natura. Et ideo hic illam amplius exponere non erit necessarium.

Vo

2. Angelorum voluntas ab illorum substantia distincta est. Similiter ab intellectu. luntas unica est in singulis Angelis.-Secundo supponimus voluntatem in Angelis esse potentiam ab illorum substantia distinctam, nam in hoc eadem est ratio de illa, quæ de intellectu, pertinetque ad generalem quæstionem de distinctione potentiarum a substantiis, quam in Metaphysicam remitto, et in tractatu tertio, aliquid de Anima dicemus: nam eadem fere ratio est de Angelis, ut ibidem dicemus. Denique hæc sententia aptior est ad loquendum de variis actibus Angelorum, et ideo illam ut probabiliorem supponimus. Et simili ratione supponimus tertio, esse hanc potentiam in Angelis ab intellectu distinctam, ut D. Thomas supra,

articulo secundo, docuit, quia objectum, et actus ejus multum ab objecto, et actibus intellectus differunt, ut per se clarum est, et de Anima suo loco dicemus. Unde rationes, quas D. Thomas, dict. art. 2, ad probandam hanc, et præcedentem assertionem affert, communes sunt Angelis, et hominibus: ideoque illas nunc prætermittimus. Quarto supponimus hanc potentiam in unoquoque Angelo esse unam tantum, sicut est etiam in nobis, quia potentia intellectiva una est, ergo, et una voluntas. Probatur consequentia, tum quia voluntas sequitur intellectum, et ideo servat proportionem ad illum, estque tam universalis potentia in sua specie, sicut intellectus in sua, ac proinde sicut non multiplicatur intellectus, ita neque voluntas: tum etiam quia sicut intellectus Angeli habet unum objectum universale, sub quo omnia intelligibilia ab ipso comprehenduntur, ita voluntas habet unum adæquatum objectum adeo universale, ut sub illo cuncta ab Angelo amabilia comprehendantur: ergo sicut intellectus est unus tantum ratione sui objecti, ita et voluntas.

3. Adequatum objectum voluntatis angelica est bonum. Quinto igitur ad hoc magis declarandum supponimus, objectum adæquatum voluntatis angelicæ esse bonum in communi, seu (quod perinde est) ens sub ratione boni. Quia bonum cognitum est objectum appetitus eliciti, sed intellectus non solum cognoscit, et proponit hoc, vel illud bonum, sed omne bonum, et ipsam communem rationem boni, ergo voluntas totum hoc, ut adæquatum objectum respicit. Possumus ergo in hoc objecto, materiale, et formale, sicut in aliis distinguere. Materialiter ergo voluntas Angeli versatur circa Deum, circa seipsum, circa alios Angelos, circa homines, et suo modo circa alias creaturas, quatenus in omnibus aliqua ratio boni inveniri potest. Formaliter etiam non solum attingit universalem rationem boni, sed etiam particulares sub illa contentas. Quales sunt ratio boni per se amabilis, ut est honestum, seu per se conveniens naturæ, aut delectabile. Et ratio boni propter aliud, qualis est ratio utilis. Nam in his omnibus invenitur ratio appetibilis: et ideo sub illis omnibus potest voluntas Angeli versari, sicut humana. Et hinc est, ut possit in finem, et in media ferri : ac propterea utraque sub adæquato objecto suo comprehendat, quamvis inter ea finis se habeat, ut formale, medium ut materiale volitum, sicut in nobis, ita et in Angelis.

4. Quomodo malum spectat ad objectum vo

[ocr errors]

untatis.- Utrum Angelorum voluntates inter se, et similiter ab humana differant specie. Lib. 2, c. 2, n. 52. Vide disp. 12, de Anima, q. 2, remissive. Nec adæquationi hujus objecti obstat, quod voluntas non tantum circa bonum, sed etiam circa malum operetur, ut statim dicemus. Quia non operatur circa malum, appetendo, sed fugiendo, vel si aliquid ibi appetit, est, volendo destructionem mali, quæ bona est. Et ideo D. Thomas, dicta q. 59, art. 2, in argument. Sed contra, absolute dixit, voluntatem tantum esse bonorum, intellectus autem bonorum et malorum, quia intellectus quasi per se, et directe versatur circa utrumque, voluntas autem circa malum solum quasi oblique, ejus destructionem appetendo, versatur. Denique de toto hoc objecto cum proportione in voluntate angelica, sicut in humana loquendum est, et ideo circa illud amplius nunc non immoramur. Solet autem hic quæri, an voluntas Angeli, et animæ nostræ sit ejusdem speciei, et consequenter, an voluntates Angelorum inter se specie differant, sed non est dubium, quin ita differant voluntates, sicut et essentiæ a quibus manant. Unde quæ de intellectibus diximus, hic applicari possunt, et sufficiunt, et in materia de Anima, aliquid addemus, nam cognito utroque extremo melius comparatio fiet.

strahendo a modo materiali, et involvente cooperationem corporis, proprie, et formaliter in voluntate Angeli inveniri. Hoc de divina voluntate, uno, vel alio actu includente imperfectionem in objecto formali, excepto, vidimus in superiori tomo, 1. 3, de divin. Attributis, cap. 5. Unde multo facilius, et cum majori proportione in voluntate angelica invenitur. 6. Qui actus concupiscibiles sint in Angelis.

5. Angelis, non esse appetitum irascibilem et concupiscibilem. - Sexto ex dictis concludit D. Thomas, dicta q. 59, a. 4, non esse in Angelis appetitum irascibilem et concupiscibilem. Quod tribus modis potest intelligi. Primo ut non sit in Angelis potentia eliciens affectus iræ, et concupiscentiæ cum passione sensibili, et corporea, sicut in nobis fiunt, et in hoc sensu videtur loqui D. Thomas ibi, respondendo ad argumentum secundum, et tertium. Estque res per se nota, supposita veritate in libro primo demonstrata, Angelos neque sentientes esse, nec corporeos. Et ideo merito Cajetanus dixit in hoc sensu non esse quæstioni locum. Secundus sensus esse potest, in Angelis non esse appetitum, qui proprios, et formales actus iræ, vel concupiscentiæ eliciat. Quem sensum videtur D. Thomas insinuare in solutione ad primum, dum ait, furorem, et concupiscentiam metaphorice dæmonibus tribui a Dionysio, cap. 4, de divin. Nomin., p. 4. Sicut ira inquit, interdum Deo tribuitur propter similitudinem effectus. Verumtamen dicendum est, omnes actus harum potentiarum formaliter sumptos, id est, secundum præcisam rationem actuum elicitorum ab appetitu, ab

Sex enim actus tribuuntur concupiscentiæ sensibili, scilicet, tres circa bonum, amor, concupiscentia, et delectatio et tres circa malum, scilicet, odium, fuga, et tristitia, seu dolor. Ex primis autem tribus actibus, amor, et delectatio in omni proprietate inveniuntur in Deo, et consequenter etiam in Angelis, et in omni voluntate. Solent autem diversis nominibus appellari, ut amor voluntatis specialiter vocatur dilectio, vel charitas, et delectatio, gaudium, voluptas, ut specialis voluntatis perfectio indicetur. Communiter tamen etiam voluntati tribuuntur hi actus sub nominibus communibus appetitui sensitivo, quia genericam convenientiam inter se habent. Vide D. Thomam 1, 2, quæst. 26, art. 3, quæst. 31, art. 3 et 4. Et eadem fere ratio est de actu concupiscentiæ, si enim nomen attendamus, solet maxime tribui sensitivæ concupiscentiæ, quæ cum passione corporis fit: imo etiam in illa sæpe solet in malam partem accipi pro inordinato actu, vel in objecto, vel in modo, quamvis nomen generale sit, indicans tamen modum appetendi sensibilem, et materialem. Et in hoc sensu dicit D. Thomas, d. art. 4, ad 1, concupiscentiam Angelis metaphorice tribui. Nihilominus illi respondet in voluntate desiderium, quod est appetitio spiritualis boni non habiti, quod generaliori modo concupiscentia proprie dici potest, abstrahens a modo concupiscendi cum passione corporis, vel sine corporis motione. Vide D. Thomam 1, 2. q. 30, art. 1. Idemque dicendum est de aliis tribus actibus, qui versantur circa malum, quia contrariorum eadem est ratio, quantum est ex parte ipsorum. Nam ex parte subjecti potest interdum esse incapacitas alicujus ex his actibus, propter imperfectionem quam supponit. Et sic diximus in superiori tomo, in loco allegato, in Deo non posse esse tristitiam, quia supponit pœnitentiam alicujus mali involuntarii. At vero in Angelis ex natura sua spectatis etiam hic actus inveniri potest, quia sunt mali capaces, et ita in malis angelis invenitur, sicut et in nostra voluntate, quæ tristitia solet etiam dolor appellari, quamvis no

men doloris generalius sit, ut videre licet in D. Thoma, 1, 2, q. 35, art. 2. In voluntate autem sanctorum Angelorum hic actus locum non habet, propter beatitudinis statum.

7. Qui item actus irascibilis in eisdem reperiantur. Simili modo discurrendum est in actibus irascibilis, qui numerantur quinque, scilicet, spes, desperatio, audacia, timor, et ira; nam de quatuor primis clarum est de se abstrahere ab actibus appetitus sensibilis, et rationalis, et cum omni proprietate, imo fortasse cum majori in sola voluntate, etiam angelica locum habere. Nam licet in Deo esse non possint, propter imperfectionem impotentiæ et ignorantiæ, seu nescientiæ, quam supponunt, ut in citato loco dixi; in Angelis utraque imperfectio inveniri potest, quia et limitatæ potentiæ sunt, et futuros eventus sæpe ignorant, et ideo ex natura sua sperare possunt, et timere, etc. De ira videtur D. Thomas, in dicta solutione ad 1, docere, Angelis tribui solum metaphorice, et expressius id docet, q, 63, art. 2, ad secundum. Aliis vero in locis iram definit esse appetitum vindictæ, quæ ad

plures potentias elicientes hos actus, sed ab una omnes fieri. Et ita est etiam assertio certa, nec de re superest difficultas. Nam omnes isti actus ab eadem potentia in Angelis fiunt, et ita non sunt in eis irascibiles, et concupiscibiles tanquam duæ potentiæ distinctæ, secundum rationem autem, et inadæquatum conceptum nihil vetat, quominus ita concipi possint. Quod voluit Scotus 3, dist. 26, æquiparans in hoc voluntatem cum appetitu sentiente, quia etiam in appetitu non ponit inter illa duo majorem distinctionem, de quo suo loco dicemus. Et ita obiter exposuimus in voluntate Angeli actus illos, qui secundum generalem rationem in appetitu sensitivo inveniuntur: de quorum distinctione inter se, et uniuscujusque proprietate, in tractatu tertio, hujus libri dicturi sumus. De aliis vero actibus propriis nostræ voluntatis, ut sunt intentio, electio, et similes, quomodo in voluntate Angeli inveniantur, in sequentibus capitulis aliquid dicemus.

CAPUT II.

SIT, SEU AN IN ANGELIS SIT LIBERUM ARBI-
TRIUM.

1. Quoniam libertas arbitrii fundamentum est totius boni, et mali, meriti, et demeriti, salutis, ac gratiæ, vel perditionis, ideo priusquam de gratia, et de lapsu Angelorum dicamus, de ipsorum libertate aliquid in præsenti præmittendum est. Nam libertas propria est formalis proprietas voluntatis. Et ita de illa disputavit D. Thomas, dicta quæst. 59, art. 3, et 2, contra Gent., cap. 48, et Alensis, 2 part., quæst. 29, per totam, et quæst. 72, membr. 3, art. 3. Et alii cum Magistro, in 2, dist. 7 et 23. In hoc vero capite, quæ sunt communia Angelo cum homine, breviter præmittemus, postea nonnulla Angelorum propria expediemus.

justitiam pertinet: ita habet in 1, 2, q. 46, UTRUM VOLUNTAS ANGELI IN ACTIBUS SUIS LIBERA art. 2, in argumento Sed contra, ex Augustino, 14, de Civit., cap. 15, et lib. 2 Confess., cap. 6, et idem repetit in eadem q., art. 4 et 6, in corp., et ad 2, et art. 7, ubi concludit ad eosdem pertinere iram, ad quos pertinet justitia. Et ideo in q. 47, art. 1, ad 1, addit, in Deo esse iram secundum judicium justitiæ, ut latius dixi in disp. de justitia Dei, sess. 5, n. 2, ubi adverti, quæstionem esse posse de nomine, tamen utendo illa voce ad significandum specialem actum appetendi vindictam pro injuria illata, non est dubium, quin Angeli sint capaces iræ, sicut et injuriæ, et vindictæ. Unde sic generatim sumpta imperfectionem non involvit, et Deo tribuitur proprie, in illa significatione sistendo. Alio vero modo duas imperfectiones potest includere. Una ex parte subjecti, quia fit cum passione corporis, excitat enim sanguinem, et bilem, et sic clarum est non inveniri in Angelis. Alia est quod supponit dolorem, seu tristitiam velut causam excitantem iram, vel ut objectum, quia irrascitur quis de dolore sibi illato: et quoad hoc etiam potest in Angelis reperiri, quatenus doloris capaces sunt et hoc modo in dæmonibus proprie invenitur. Dionysius autem illam sub nomine furoris eis attribuit, quæ vox magis solet passioni vehementi iræ attribui : et ideo dixit D. Thomas metaphorice de Angelis dici.

8. Tertius sensus est, non esse in Angelo

2. Prima assertio affirmans de fide.-Primo igitur certum est, voluntatem Angeli esse liberam, seu, quod perinde est, in Angelo esse liberum arbitrium. Hoc de fide certum est: nam sumitur ex Scripturis docentibus Angelos esse capaces præcepti, et peccati, seu culpæ moralis, propter quam pœnam merentur, esseque capaces sanctitatis, justitiæ, et meriti apud Deum, ut in libro quinto et sequentibus videbimus. Fundamentum autem omnium illorum est liberum arbitrium, ut in principio doctrinæ de gratia ostendimus, et agendo de Anima aliquid addemus, nostræ animæ liber

tatem ostendendo. Propter quod Patres communiter etiam de Angelis in speciali hanc veritatem tradiderunt.

3. Probatur etiam ex Patribus.-Leo papa, epist. 93, ad Torib., cap. 6, et Gelasius papa, disput. contra Pelagium, ante medium, quæ habetur 1 tom., epist. Decretal., post ejus epist. 5, Basilius, lib. de Sancto Spiritu, cap. 16: Habentes (inquit de Angelis sanctis) in eligendo liberum arbitrium, nunquam ab eo, qui cere bonus est, consortio excidentes. Et de malis ait: Quorum defectio comprobat, quod dicimus, virtutes invisibiles esse sui arbitrii. Et ex eodem effectu colligit Nazianzenus, Orat. 38, in Christi Nativitatem, Angelos non esse omnino immobiles, sed ægre mobiles ad malum. Damascenus, vero, lib. 2 cap. 3, Angelum definit, dicens: Est Angelus natura sua intelligens, arbitrii libertate præditus, voluntatis, at sententiæ ratione mutabilis, etc., hoc est, liberam in utramque partem voluntatem habens. Et rationem subdit, id omne quod ratione utitur, libertale quoque præditum est. Quod late prosequitur, et similia repetit, cap. 27, dicens, ex virtute consultandi in intellectu sequi potestatem eligendi in voluntate, et ideo communem esse Angelo, et homini, eo ipso, quod in intellectu, seu ratione conveniunt. Et fere idem prius docuerat Gregorius Nyssenus, lib. de Orat. Domini, part. 4, loquens enim de angelica et humana natura, inquit: Boni, et honesti studium æqualiter utriusque naturæ essentiæ simul insitum, et attributum est: Plenamque item, ac summam in sese potestatem, et ab omni necessitate liberam voluntatem in utriusque parem rerum universarum præses effecit, ut animi libero quodam arbitrio, atque proposito regatur, quidquid ratione pariter, ac mente honoratum est.

4. Præterea D. Augustinus, lib. 22, de Civit., cap. 1, dicit Deum in mundo nihil melius creasse, quam spiritus. Quibus, ait, intelligentiam dedit, et infra : Qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturæ tribuit tale, ut si tellet deserere Deum, continuo miseria esset secutura. Et ita, lib. 11, cap. 32, et lib. 12, a principio, dicit Angelos bonos, et malos non natura, sed actibus a libero arbitrio prodeuntibus fuisse divisos. Quod etiam ex ejus doctrina habetur in libris de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 59, et seq. Et Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 3 : Angelorum, ait, naturalis mutabilitas (utique per libertatem) in co cognoscitur, quod pars ejus est in deterius commutata. Et de sanctis Angelis ait, ut eorum di

lectio laudem haberet voluntatis, eis tribuit libertatem. Et infra dicit æque Angelis, et hominibus datam esse libertatem. Unde Gregorius, hom. 7, in Ezechiel., versus fin. : Natura angelica, inquit, quando creata est, liberum arbitrium accepit, utrum vellet in humilitate persistere, etc. Et in eodem sensu Isidorus, lib. de summo Bono, cap. 10, dicit: Angelos esse natura mulabiles, utique per libertatem, ut exponit. Et late Anselmus, lib. de Casu Diab., cap. 3, et seq. Et Prosper, lib. 1, de Vita contemplat., cap. 3. Et Rupertus, lib. ult. de operib. Spiritus sancti, qui est de timore Dei, cap. 7: Omnes Angeli, ait, cum libero arbitrio conditi sunt, et sic bene constituti, ut in melius proficere haberent. Idem Laurentius Justinius, serm. de sancto Michaele, Hugo de sancto Victore, in summa eruditio, Theodoretus, tr. 2, cap. 2, D. Thomas, art. 3. Et reliqui theologi id supponunt in 2, dist. 7, 22 et 23, quos postea referemus.

5. Ratio a priori. -Ratio a priori jam a Patribus tacta est, quia libertas arbitrii sequitur intelligentiam, seu rationem, sed Angeli habent perfectam rationem, seu intelligentiam, ergo et libertatem. Major constat imprimis inductione, quia suprema intellectualis natura, quæ est divina, eo ipso quod intellectualis est, libera est, infima etiam rationalis natura, quæ est humana, libertatem habet, cujus radix est ratio, ergo idem dicendum est de omni natura media intellectuali. Probatur consequentia, tum quia eamdem habet radicem libertatis, tum etiam, quia vel libertas pertinet ad perfectionem naturæ intellectualis, vel non, si non pertineret, in Deo non esset, si vero pertinet, quo natura intellectualis fuerit perfectior, eo magis libera erit.

6. Objectio contra proximam rationem.-Dices, hoc argumento probaretur non posse Deum facere naturam intellectualem, quæ libera non sit, quia si fieri potest, ponamus esse factam. Tunc ergo in illa creatura ratio facta deficeret, ac subinde nec nunc erit efficax, quia sub eadem forma non concludet, et ratione solius materiæ, non potest efficaciam habere: tum quia medium in quo illatio fundatur, ponitur ut adæquata radix libertatis, aliter frivola est collectio, tum etiam quia si aliud est possibile, nemo scire potest, an natura angelica talis sit. Ergo ratio necessario supponit, non posse fieri creaturam intellectualem non liberam. Consequens autem videtur falsum, quia sicut Deus creavit voluntatem determinatam ad bonum in communi, ita posset creare voluntatem ali

quam determinatam ad certum bonum in particulari: nam in hoc nulla apparet implicatio. Neque desunt qui hoc esse possibile existiment. 7. Responsio.-Nihilominus respondeo concedendo sequelam, et ad probationem dico imprimis, involvi repugnantiam, cum dicitur voluntas natura sua determinata ad unum bonum ex necessitate volendum, semper, ac necessario, et in particulari, et ab intrinseco, tota enim hæc determinatio necessaria est, ut potentia non sit libera. Quia ad aliquod objectum primarium potest esse voluntas determinata simpliciter, et circa alia esse libera, ut est divina: item ad objectum confusum, et abstractum creata voluntas potest esse determinata, saltem quoad specificationem, salva libertate, quoad alia, ut est per se notum. Item ab extrinseco necessitari, non est contra naturam voluntatis, licet sit supra illam. At vero totalis determinatio intrinseca destruit naturam voluntatis ; quia de ratione voluntatis est, ut ex se sit potentia indifferens. Verumtamen ne principium petere videamur, addimus, repugnare potentiam appetentem consequentem facultatem cognoscentem rationalem, non esse natura sua liberam. Quia sicut necesse est potentiam rationalem, seu intellectum esse potentiam universalem attingentem ipsum ens, et omnes rationes entis, ac boni, et differentias, ac gradus ejus : ita etiam necesse est, ut appetitus consequens rationem sit potentia universalis habens pro objecto adæquato bonum, et tendens in unumquodque bonum secundum gradum ejus, in qua universalitate, et indifferentia libertas consistit. Nec hoc repugnat omnipotentiæ divinæ, quia ad illam non spectat, ita rerum naturas immutare, ut faciat connaturale, quod non est, vel quod naturæ repugnat, quia hoc in terminis repugnantiam involvit, sed ad potentiam Dei spectat, uti natura prout voluerit, et sinere, vel non sinere illam suos motus operari.

8. Implicat substantia altioris gradus, quam sunt Angeli.-A posteriori etiam optime confirmatur hæc veritas, quia de facto nulla creatura intellectualis creata habet illam determinationem appetitus eliciti, sed quælibet capax facta est omnis boni secundum varias species ejus, ergo signum est talem determinationem pugnare cum natura appetitus rationalis, qui voluntas dicitur. Probatur consequentia, quia vel illa determinatio esset ex perfectione, vel imperfectione: primum dici non potest, quia libertas ad perfectionem simpliciter pertinet,

et est in Deo: tum etiam, quia licet in gradu intellectuali posset Deus facere species perfectiores, non tamen potest facere substantiam altioris gradus, quam sint Angeli, libertas autem sequitur ad ipsum gradum intellectualem ut sie, non ex hac, vel illa perfectione ejus specifica, ergo quantumcumque in perfectione crescerent species angelicæ, nunquam aliud genus voluntatis haberent. Si autem illa determinatio ex imperfectione proveniret, oportet esse contra gradum rationalem, quod est contra hypothesim. Assumptum patet, quia in gradu rationali homo habet infimum gradum, et talem determinationem non habet.

[ocr errors]

Se

9. Secunda assertio.-Voluntas Angeli est de natura sua libera quoad exercitium. cundo dicendum est, voluntatem Angeli in exercitio suorum actuum esse natura sua liberam. Solent distinguere theologi duplicem modum libertatis contradictionis, et contrarietatis: priorem vocant quoad exercitium actus, posteriorem vero quoad specificationem. Et quoniam in utroque explicando peculiares difficultates occurrunt, de singulis oportet prius ostendere in voluntate Angeli reperiri. Igitur assertio posita nunc indefinite accipienda est : non enim asserimus in omnibus actibus voluntatis Angeli hanc libertatem inveniri, id enim postea inquiremus, sed convenire absolute ipsi voluntati, quod erit verum, si in aliquibus actibus illam habeat. Et sic assertio sequitur necessario ex præcedenti, quia usus libertatis primus, et maxime necessarius est quoad exercitium actus. Nam actus potest esse liber quoad exercitium, licet non sit liber quoad specificationem, ut patet in amore boni in communi: non tamen potest esse liber quoad specificationem, nisi etiam sit liber quoad exercitium. Ratio est, quia si actus sit necessarius quoad exercitium, eo ipso est necessarius quoad speciem, imo etiam quoad individuum. Quia actus non exercetur nisi in determinata specie, et individuo, et circa determinatum objectum, et cum definitis circumstantiis: ergo si determinatio ad actum est necessaria quoad exercitium, est determinatio ad talem actum particularem, et talis objecti, ergo cum tali necessitate quoad exercitium actus, non stat libertas quoad specificationem in eodem actu. Ergo e contrario, ut actus possit esse liber quoad specificationem, oportet ut etiam quoad exercitium liber sit. Ergo ut sit potentia libera, ad minimum necessarium est, ut quoad exercitium libera sit. Deinde in hoc etiam probant testimonia, et rationes in priori assertione ad

« PredošláPokračovať »