Obrázky na stránke
PDF
ePub

res carentes materia simpliciter et absolute necessarias esse, seu ex necessitate existere. Quod ibi, et cap. 55, multis rationibus ostendit, et quæst. 5, de Potent., art. 3. Et ita etiam communiter loquuntur Thomista, Cajetanus, Ferrariensis et alii moderni, citatis locis. Et hæc sententia videtur ex dictis sequi, nam idem est, esse immutabile in esse simpliciter, quod esse ens necessarium; sed ostensum est, Angelum ex natura sua esse immutabilem in suo esse simpliciter, ergo ex natura sua est ens necessarium.

9. Vera sententia.—Angelus ex se est ens necessarium a Deo tamen potest existentia pritari. Sed diversitas hæc solum in modo loquendi esse videtur, nam constat Angelum non esse ens ita necessarium, ut per nullam potentiam privari possit esse, et quia necessitas essendi absolute dicta videtur excludere omnem possibilitatem non essendi, sive per potentiam extrinsecam, sive per intrinsecam, ideo in eo sensu Angelo tribui non potest, nec tribuenda est sine additione aliqua, quæ verum sensum declaret. Unde dici potest Angelus ens necessarium, quantum est ex se, et ex suis intrinsecis principiis, licet ab alio possit suo esse privari: ista enim duo non pugnant inter se, quia necessitas illa, quæ est ex principiis intrinsecis, habet causam extrinsecam, a qua pendet, et per quam cessare potest. Vel aliter potest idem declarari, quia duobus modis potest aliquod ens esse necessarium ab intrinseco, scilicet, positive, et negative. Positive voco, quando res vel ex sua essentia est necessaria, ut si fingatur res aliqua, quæ sit talis naturæ, ut postquam facta est, conservari possit, seu durare sine influxu alterius, vel saltem habeat in se potentiam activam, qua se conservet in esse, saltem cum concursu alterius. Negative autem voco ens necessarium, quod postquam est, nullum habet in se principium non essendi, neque potentiam realem et positivam ad non esse; tale enim ens, quantum in ipso est, semper existit, et ideo merito dici potest ens necessarium ad distinctionem illorum entium, quæ habent potentiam intrinsecam ad non esse, et ideo contingentia vocantur. Nam carentia contingentiæ necessitas quædam est. 10. Angeli non sunt entia necessaria primo do sed secundo.-Priori ergo modo non est Angelus ens necessarium, quia nec ex principiis essentialibus habet, quod sit actu ens, nec talis naturæ est, ut postquam factum est existere per se possit sine influxu extrinsecæ causæ, hoc enim supra naturam est omnis entis crea

ti, aut creabilis. Nec etiam habet potentiam qua se active ac positive conservet, quia hoc etiam involvit repugnantiam, cum omnis effectio in omni monumento, in quo est, existentiam rei pro eodem instanti supponat. Et hunc sensum intendunt Scholastici citati, illumque magis declarat Richardus, in 1, d. 8, quæst. 2, quamvis vocibus entis necessarii, aut contingentis non utatur. Posteriori autem modo Angelus recte dicitur ens necessarium, quantum est ex se, quia in se non habet potentiam non essendi, et licet pendeat in conservari ab influxu Dei, huncmet influxum ex natura sua postulat, ut satis declaratum est. Et sic dixit Athanasius, tractatu de definitione, in principio: Angeli non dicuntur sine principio, dicuntur autem æterni, quando quidem immortales sunt, et æternum vivent.

CAPUT XI.

UTRUM ANGELI IN MAGNO NUMERO SINT, ET QUANTUS ILLE SIT.

1. Supponitur primo, ex fide dari plures Angelos. -Hactenus angelicam naturam, et essentiam, quantum ad ea, quæ omnibns Angelis communia sunt, explicuimus: jam vero ut distinctior notitia illius naturæ habeatur, necessarium est, convenientias alias, vel differentias substantiales inter ipsos Angelos inquirere, et pro captu nostro declarare. Hæc autem investigatio supponit imprimis, angelicam naturam in pluribus suppositis inveniri et multiplicari. Nam quod dentur plures Angeli tanquam notum ex Scriptura supponimus. Quod etiam philosophi ex motibus cœli ut cumque investigarunt, ut in dist. 35 Metaphysicæ, sect. 1, art. 21, declaravi. Quod vero multiplicatis suppositis, multiplicentur naturæ, per 'se evidens est, et de fide certum. Nam quod in Deo sit unitas naturæ cum pluralitate suppositorum, singulare mysterium est, ac proprium Dei propter infinitatem divinæ naturæ

est autem de fide certum, omnem angelicam naturam esse creatam, ac finitam essentialiter, et ideo certissimum est in Angelis tot multiplicari naturas, quot supposita, sive illa multiplicatio naturarum sit tantum numerica, sive alia major, quod non investigamus.

2. Supponitur secundo, Angelos in magna et immensa multitudine esse plurimos.-Utrum dæmones sint pars tertia Angelorum. Secundo supponimus, Angelos non tantum esse

plures, sed etiam plurimos, in magna utique et immensa multitudine. Quid de Angelorum numero philosophi senserint, in dieto loco Metaphysicæ late declaravi, sed illi solis conjecturis, vel aliqua traditione humana ducebantur. Nos autem ex divinis oraculis certi sumus, innumerabilem esse sanctorum Angelorum multitudinem, præter Angelos malos, qui etiam in magno numero sunt. De sanctis enim Angelis dicitur, Daniel 7: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Et Apocalyps. 5; Audivi vocem Angelorum multorum. Et infra: et erat numerus eorum millia millium, qui numerus pro indefinito ponitur, ad significandum, esse innumerabiles, et ad augendam magnitudinem numeri additur in priori testimonio numerus decies millium centena millium. Itaque indicatur, tantam esse multitudinem, ut captum superet humanum, juxta illud Job 25. Numquid est numerus militum ejus? ubi militum nomine exercitus cœlestium Angelorum intelliguntur, juxta planum contextum, et communem expositionem, et sic etiam dixit Paulus, ad Hebr. 12: Accessistis ad cœleste Jerusalem multorum millium Angelorum frequentiam. Et hæc de Angelis bonis. De malis autem licet ex Scriptura constet esse plures, Psalm. 77 Immissiones per Angelos malos. Tob. 6. Extricat omne genus dæmoniorum, numerus tamen eorum non cum tanta exageratione significatur. Quod autem satis magnus sit, indicat Paulus, ad Eph. 6, dicens, esse nobis bellum adversus Principes, et potestates, etc. Et Joann. cap. 12, Apocal., dicens, Michaelem cum suis Angelis prælium habere cum dracone, et angelis ejus. Ex illo vero capite colligunt aliqui, numerum malorum angelorum esse tertiam partem omnium Angelorum, qui creati sunt, ac proinde numerum Angelorum tantum duplo majorem esse numero dæmonum, quia ibi dicitur draco traxisse secum tertiam partem stellarum. Sed inde nihil certi probari potest, tum quia ad litteram ibi magis est sermo de Antichristo, et de multitudine justorum fidelium, quos decepturus est, quam de Lucifero seducente, et secum trahente socios suos angelos malos tum etiam, quia licet esset sermo de casu Angelorum, non oporteret tertiam partem præcise et definite intelligi, sed indefinite magnam partem significare, ut ex aliis ejusdem Apocalypsis locis bene ibi Viegas ostendit.

certum, aut definitum de Angelorum numero dicere possumus, nisi quod sit valde magnus, seu maximus, ita ut respectu nostri infinitus, et innumerabilis dici possit, sicut illum appellant Gregorius, lib. 17. Moral., cap. 9, alias 7; Anselmus, Apocal. 5, et Irenæus, lib. 2, c. 6, ubi ait esse innumerabiles, sicut Prophetæ confitentur, et citat verba Danielis, quæ ita etiam ponderavit Dionysius, cap. 4, de cœlesti Hierar. Et ex eodem loco colligit Gregorius Nyssenus, lib. de Hominis opif., c. 17, licet in Angelis non sit propagatio, nihilominus eorum copias numero quodam esse infinitas. Ratio autem primaria hujus numeri est omnipotentia, et voluntas Dei, de qua voluntate nobis per Scripturam constat. Congruentiæ autem, quæ excogitari possunt, cur Deus tantam multitudinem Angelorum creare voluerit, plures sunt.

3. Angelorum numerus respectu nostri infinitus dici potest. Neque nos aliquid magis

4. Prima sumitur ex perfectione Angelicæ naturæ, seu intellectualis gradus, in quo Angeli existunt, nam decuit, nobilissimas creaturas in magna quantitate produci, cumque in Angelis magnitudo molis, seu quantitatis continuæ locum non habeat, oportuit ut in maximo, et quasi immenso numero producerentur. Secunda ratio ex majestate Dei sumitur, nam Angeli creati sunt, ut Deo assistant, eique ministrent, et pro ejus honore pugnent, est autem Deus purus spiritus, et Rex infinitæ majestatis, ergo maxime decuit cum habere infinitam familiam spiritum sibi assistentiam ac ministrantium et innumeras militum legiones, quas indicavit Christus, Mat. 26, dicens: facile sibi esse habere plus quam duodecim legiones. Et consonat illud Prov. 14: In multitudine populi dignitas Regis. Quæ ratio de sanctis Angelis procedit; accommodari vero potest ad malos, quatenus ex parte Dei ad eumdem finem creati sunt, vel quatenus etiam mali effecti ministri sunt divinæ justitiæ. Addi vero potest tertia ratio, quia Angeli sunt liberi arbitrii, et flexibiles in malum, et ideo in tanto numero creati sunt boni, ut licet multi deficerent, adhuc sufficientissimus, et copiosissimus numerus spirituum laudantium Deum superesset. Et aliæ similes congruentiæ facile inveniri possunt, quæ ostendunt, Angelorum numerum esse ingentem, non tamen quantus sit. Unde qui definire dixerunt, esse centum, vel trecenta, aut sexcenta millia millium, somniasse illud potius potuerunt, quam scire, ut videri potest in notula marginali ad Ægidium in 2, d. 3, quæst. 2, art. 2, dub 3, ad argumenta.

5. Utrum Angeli plures sint omnibus hominibus.-Negativa sententia.-Ad hunc autem numerum Angelorum amplius humano modo explicandum, comparationes aliquæ fieri, seu interrogari solent. Prima est, an numerus Angelorum sit major, quam hominum universorum, qui a principio usque ad consummationem mundi futuri sunt. Quidam enim putant, majorem esse futurum numerum hominum. Cui sententiæ non parum favet Gregorius, hom. 34, in Evang., dicit enim, in gloria futurum esse æqualem numerum Angelorum, et hominum. Quod multis conjecturis suadere conatur Guillelmus Parisiensis, tra. de Univer. in prima parte secundæ partis, c. 64, et sequentibus. Ex quo plane sequitur, hominum numerum futurum esse majorem: quia numerus malorum Angelorum minor est, quam bonorum, cum tamen numerus reproborum hominum major sit, quam electorum. Imo hinc etiam colligi potest, quod licet Angeli beati plures futuri sint, quam homines, nihilominus absolute hominum numerus fit major: quia numerus sanctorum Angelorum non est nisi duplo major numero Angelorum malorum (ut creditur) sed numerus hominum salvandorum tantus futurus est, quantus numerus malorum Angelorum, quia ad reparandas eorum sedes creati sunt, ergo in beatitudine numerus Angelorum tantum est duplo major, quam numerus beatorum hominum. At numerus reproborum hominum non solum duplo, sed etiam triplo, et quadruplo, vel fortasse etiam decuplo major est, quam numerus hominum salvandorum, ut ex Scriptura, et rebus ipsis notum est, ergo comparando simul collectionem omnium Angelorum, ad collectionem hominum, istorum numerus major erit. Atque ita concedit Durandus, in 2, d. 3, quæst. 4, ad 1. Et idem sentit Magister, in 2, d. 11. 7.Confutatur quoad secundum principium.Alind item principium, quod homines salvandi non erunt in majori, nec in minori numero, quam Angeli damnati,æque ignotum est. Nam licet probabile sit, ruinas, seu sedes Angelorum, quas mali vacuas reliquerunt, ex hominibus esse implendas, ut est sententia Augustini 2, 2, de Civit., c. 1, et in Enchirid., c. 61 et 62, quem sequuntur Beda ad Eph. 1. Anselmus, Bernardus et alii,quos retuli, 1. 1, de Pradest., c. 12, nihilominus id certum non est, magisque dubium est, an illæ Angelorum sedes sint per homines in eodem numero, et secundum eamdem proportionem instaurandæ. Fortasse enim implebuntur illæ sedes, non per

numeri æqualitatem, sed per excellentiam gloriæ multorum hominum, ita ut licet pauciores numero sint, propter abundantiam gloriæ multis, vel pluribus æquivaleant, ut verti gratia si per unius virginis gloriam reparari plures sedes illæ dicantur, vel suo modo per gloriam martyrum, et aliorum, qui dicere possunt: Transivimus per ignem, et aquam, eduxisti nos refrigerium, Ps. 65, de quibus ait Bernardus, serm. 58, in Cant., non fuisse futuram consummatam Dei laudem in gloria, si in ea, qui id dicere possent, defuissent. Ac denique quanquam probabile sit, numerum salvandorum hominum non futurum minorem, quam sit numerus Angelorum malorum, quia alias non omnes Angelorum sedes restaurarentur. Nihilominus non inde sit, electos homines non esse futuros in majori numero, quam sit malorum Angelorum, imo oppositum inferri potest, quia homines non tantum occasiones casus Angelorum, sed per se, et propter se electi sunt, ut in citato loco docui. Atque ita colligit Anselmus, 1. 1, cur Deus homo, cap. 18. Et Augustinus, in Enchirid, cap. 29, dixit, quod, per hominum reparationem non solum civitas illa cœlestis nulla civium suorum numerositate fraudabitur, sed uberiore etiam copia fortasse regnabit. Quia non scimus (inquit) quanta sit vel salvandorum hominum, vel malorum angelorum numerus. Unde Magister in d. 11, cap. 2, tanquam certum supponit, homines salvandos tot esse, quot sunt Angeli boni non tamen video unde id probare possit : illo autem posito, et quod Angeli mali pauciores sint quam boni, recte sequitur, numerum hominum futurum esse majorem. Idemque bene infertur, si numerus electorum hominum ponatur esse major, quam multitudo reproborum Angelorum, quia sic magis augetur hominum multitudo, cum numerus reproborum hominum multis modis numerum prædestinatorum superet, quod de Angelis inter se dici non potest. Sed esto, hoc ita sit, nihilominus conjectura ex aliis capitibus manet incerta, præsertim quia omnino ignoratur, quam sit magnus malorum Angelorum numerus.

[blocks in formation]

Angelorum excedit numerum hominum simul existentium, in quolibet tempore, quia necesse est, ut numerus hominum simul existentium, quantumvis crescat, nunquam possit numerum Angelorum infimi ordinis exæquare. Alioqui illa æqualitate aliquando data, si unus homo denuo nasceretur, oporteret novum Angelum custodem illi creare, quia reliqui omnes suos jam habebunt alumnos, et nullus ad duos homines simul custodiendos deputatur. Imo probabile est, neque successive eumdem Angelum plures homines custodire, alioqui semper in eo munere versaretur, quod non videtur eorum dignitati et munificentiæ divinæ consentaneum. Quod si ita est, in solo infimorum Angelorum ordine tot, vel plures sunt Angeli, quot sunt futuri homines in toto tempore, a principio mundi usque ad finem. At vero ultra illum ordinem sunt alii octo Angelorum ordines perfectiores. Et probabile est, quo perfectior est ordo Angelorum, eo in numero etiam excedere, juxta regulam datam, quod in rebus per se intentis a Deo perfectiores, vel magnitudine, vel multitudine excedunt: sicut in cœlis etiam videmus superiores semper esse multo majoris magnitudinis, ergo omnibus pensatis, multitudo Angelorum hominum multitudinem excedit.

9. Occurrit etiam alia congruentia, quia simpliciter loquendo, major erit numerus beatorum, quam damnatorum, quatenus uterque numerus ex Angelis, et hominibus coalescit, sed hoc esse non potest, nisi major sit numerus hominum, quam Angelorum, ergo. Major sumitur ex D. Thoma, in 1, d. 39, quæst. 2, art. 2, ad 4, et est per se probabilis, tum quia in his, quæ a DEO principaliter intenduntur, ut sunt creaturæ intellectuales, conveniens fuit, bonum in pluribus esse, quam malum, tum etiam quia decet, divinam misericordiam simul cum distributiva, seu munerativa justitia in pluribus, quam vindicativam ostendi. Unde D. Thomas supra censet probabile, plures esse solos Angelos beatos, quam sint omnes damnati, tam Angeli, quam homines simul sumpti. Hinc autem evidenter sequitur excessus in numero Angelorum, quia homines qui damnantur, sunt incomparabiliter plures, quam qui salvantur, ergo ut numerus prædestinatorum numerum reproborum excedat, necesse est, ut Angeli sancti incomparabiliter plures sint, quam homines prædestinati, et consequenter totus numerus Angelorum numerum omnium hominum superabit, quamvis quantitas excessus ignoretur.

10. De excessu quo Angelorum numerus hominum quantitatem exedit, sententia. - Rejicitur hæc sententia.-Aliqui vero, ut Athanasius, in quæstionib. ad Antich., q. 2, refert, dixerunt, Angelorum numerum nonaginta novem partibus excedere numerum hominum, ducti solum parabola de muliere, quæ cum haberet decem drachmas, unam perdidit et pro illa quærenda domum evertit, etc., Luc 15, ita in codice, quo utor, habetur: videtur tamen potius fundari debuisse in parabola ovis perditæ, propter quam quærendam pastor reliquit nonaginta novem in deserto. Nam per nonaginta novem oves solent Patres Angelos interpretari, ut Hilarius et Theophylactus, ibi, et Gregorius, homil. 34, in Evang., indicatque Ambrosius, in 1, Apolog. Davidis, c. 5, et latius libr. 10, in Luc., ad cap. 15, ubi habet verbum, quod potuit illi opinioni occasionem præbere: Dives pater (inquit) cujus nos centesima portio sumus, habet Angelorum, Archangelorum, aliorumque innumerabiles greges. Verumtamen argumentum ab illa parabola sumptum frivolum est, tum quia non est certum, in ea per nonaginta novem oves Angelos significari. Nam Augustinus, lib. 85 Quæstion., q. 65, dicit potius significari homines peccatores et superbos: quia Christus de solis hominibus loquebatur. Alii vero putant, non esse sensum parabolæ, quod Christus aliquos rcliquerit, ut hominem quæreret, sed tantum voluisse Christum per illam parabolam significare, tanto se affectu hominem quæsivisse, ut si tantum essent centum homines et solus unus ex illis cecidisset, aliis relictis ad illum quærendum veniret. Tum etiam, quia idem per parabolam ovium et drachmarum significatur, et tamen non est idem excessus unius ad decem, et ad nonaginta novem, ergo vis parabolæ in neutra proportione ponenda est. Tum denique quia Augustinus, citato loco, exponit, per utramque solum significatum esse, non fuisse futurum completum numerum prædestinatorum, seu statum beatificum, nisi ovis humanæ naturæ perdita ad illam revocaretur, sicut non est numerus in qualibet specie perfectus, si unitas desit, quod tam in illis numeris commemoratis a Christo, quam in aliis majoribus, vel minoribus invenitur. Unde ait Augustinus: Variari per brevitatem, vel magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest, ut perficiantur, etc.

11. Incertus est excessus numeri Angelorum ad numerum hominum. - Itaque illa sententia de tanto, vel tanto excessu numeri Angelorum

ad numerum hominum nullum habet fundamentum. Quod vero absolute loquendo, numerus Angelorum major sit, licet definitus excessus ignoretur, probabile est, tamen hoc ipsum incertum est. Nam conjectura facta multa supponit incerta. Et maxime illud, quod unus Angelus unum tantum hominem custodiat in tota hominum successione. Unde enim hoc sciri, aut probari potest? Aut quod inconveniens est, ut post unius hominis mortem alius denuo nascens eidem Angelo commendetur? Profecto nullum. Nam Angeli regnorum, vel provinciarum longissimo tempore illis president, etiamsi per temporis decursum singuli homines transeant, et alii succedant. Non est ergo, cur dicamus, singulos Angelos privatarum personarum tantum unius vitæ hominis brevissimo tempore ministerium custodiendi exercere. Imo addo, non esse certum, unum Angelum non deputari simul ad custodiam plurium personarum, quia licet sit certum, unumquemque hominem habere Angelum ad se custodiendum deputatum, nihilominus certum non est, Angelum unius esse ab alio distinctum, unumquemque hominem habere Angelum ad se solum custodiendum, quia etiamsi plures simul custodiat, poterit integre, et perfecte munus suum circa singulos exercere. Verumtamen licet id concedatur, et demus, numerum Angelorum infimi ordinis excedere numerum omnium hominum, qui pro singulis temporibus simul existunt, non sequitur, numerum omnium Angelorum esse majorem numero omnium hominum: tum quia nescimus, an omnes ordines Angelorum sint numero æquales, vel si sunt inæquales, an inferiores ordines copiosiores sint superioribus: nam utrinque possunt facile congruentiæ excogitari, tum etiam quia numerus hominum existentium in tota duratione mundi a prineipio usque ad finem, non tantum in octupla, sed etiam in centupla proportione superat quemlibet numerum hominum existentiam, et ita sciri non potest, quis major excessus sit. Est ergo etiam hæc comparatio incerta. 12. Rejicitur sententia asserens Angelos et homines futuros esse numero pares. Nec minus gratis dictum est a quibusdam, ut Athanasius etiam refert, homines, et Angelos futuros esse multitudines æquales. Hoc enim nulla auctoritate, vel ratione, aut conjectura prolabili suaderi potest. Inducebant autem illi Terba Deuter. 32. Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, legentes juxta Septuaginta: juxta numerum filiorum

[ocr errors]

Dei, per quos ipsi Angelos intelligunt, et exponunt in hunc modum, Deum constituisse numerum multiplicationis hominum juxta numerum Angelorum. Sed hæc sententia, et interpretatio peregrina valde et, ut dixit Abulensis, dicto cap. 32, q. 4, tum quia lectio vulgata præferenda est, et ab illa non recedunt Septuaginta in sententia, quia etiam Israelitæ filii Dei vocantur, propter specialem Dei protectionem, et electionem; tum etiam quia licet proprie legatur, juxta numerum filiorum Dei, inde solum colligunt antiqui Patres, humana regna, et imperia divisa esse juxta numerum Angelorum, qui ad illorum custodiam deputati sunt, ut exponit Theodoretus, orat. 10, in Dan., circa verba illa: Princeps regni Persarum restitit mihi, etc. Et juxta eumdem sensum dixit Clemens Alexandrinus, lib. 7, Stromat., parum a principio, sunt jussu divino, et antiquo per gentes distributi Angeli. Sed par Domini est opinio credentium. Unde auctor Imperfecti, in Matth., homil. 48, de malis Angelis locum illum intelligit. Sed si admittatur sententia de Angelis, melius intelligitur de bonis; illis enim et non malis Deus homines custodiendos tradidit, et ita multi Patres ex illo loco probant custodiam Angelorum, ut infra suo loco videbimus: numerus autem Angelorum, vel comparatio ejus ad numerum hominum, nullatenus inde colligi potest. Igitur tota hæc comparatio incerta est, credibilius vero est: numerum Angelorum esse majorem, id enim ex communi sensu fidelium, et doctiorum theologorum receptum est, ut ex sequenti comparatione magis confirmabitur. Ut omittam referri a Dionysio Carthuidense super Dionysium, de cœlesti Hierarch., cap. 14, fuisse sanctæ Brigittæ revelatum, multo majorem esse numerum Angelorum, quam hominum.

13. Utrum plures numero sint Angeli, quam corpora. - Sententia affirmativa. Altera comparatio fieri solet inter Angelos, et corpora, an scilicet sint plures spiritus, quam corpora. Ad quam respondet D. Thomas, dicta q. 50, art. 3, substantias immateriales in tanta esse multitudine, ut omnem materialem multitudinem excedant. Et in confirmationem adducit Dionysius, cap. 14. de Cœlesti Hierar., dicentem: Exercitum supernarum mentium excedere nostrorum materialem numerorum commensurationem. Notat autem Vasquez ibi non dici numeros materiales, vel corporeos ex parte rerum numeratarum, sed ex parte hominum numerantium : quod valde impugnat

« PredošláPokračovať »